LIII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Quid non potest mihi persuaderi, cui persuasum est ut navigarem?
Solvi mari languido; erat sine dubio caelum grave sordidis nubibus,
quae fere aut in aquam aut in ventum resolvuntur, sed putavi tam
pauca milia a Parthenope tua usque Puteolos subripi posse, quamvis
dubio et impendente caelo. Itaque quo celerius evaderem, protinus per
altum ad Nesida derexi praecisurus omnes sinus. [2] Cum iam eo
processissem ut mea nihil interesset utrum irem an redirem, primum
aequalitas illa quae me corruperat periit; nondum erat tempestas, sed
iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus. Coepi gubernatorem
rogare ut me in aliquo litore exponeret: aiebat ille aspera esse et
importuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram.
[3] Peius autem vexabar quam ut mihi periculum succurreret; nausia
enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec
effundit. Institi itaque gubernatori et illum, vellet nollet, coegi,
peteret litus. Cuius ut viciniam attigimus, non exspecto ut quicquam
ex praeceptis Vergilii fiat,
obvertunt
pelago proras
aut
ancora
de prora iacitur:
memor
artificii mei vetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo
psychrolutam decet, gausapatus. [4] Quae putas me passum dum per
aspera erepo, dum viam quaero, dum facio? Intellexi non immerito
nautis terram timeri. Incredibilia sunt quae tulerim, cum me ferre
non possem: illud scito, Ulixem non fuisse tam irato mari natum ut
ubique naufragia faceret: nausiator erat. Et ego quocumque navigare
debuero vicensimo anno perveniam.
[5]
Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere,
collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare,
quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium,
quae subinde admonent sui, nedum illorum quae eo magis latent quo
maiora sunt. [6] Levis aliquem motiuncula decipit; sed cum crevit et
vera febris exarsit, etiam duro et perpessicio confessionem exprimit.
Pedes dolent, articuli punctiunculas sentiunt: adhuc dissimulamus et
aut talum extorsisse dicimus nos aut in exercitatione aliqua
laborasse. Dubio et incipiente morbo quaeritur nomen, qui ubi ut
talaria coepit intendere et utrosque distortos pedes fecit, necesse
est podagram fateri.
[7]
Contra evenit in his morbis quibus afficiuntur animi: quo quis peius
se habet, minus sentit. Non est quod mireris, Lucili carissime; nam
qui leviter dormit, et species secundum quietem capit et aliquando
dormire se dormiens cogitat: gravis sopor etiam somnia exstinguit
animumque altius mergit quam ut in ullo intellectu sui sit. [8] Quare
vitia sua nemo confitetur? quia etiam nunc in illis est: somnium
narrare vigilantis est, et vitia sua confiteri sanitatis indicium
est. Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus. Sola
autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet gravem: illi te
totum dedica. Dignus illa es, illa digna te est: ite in complexum
alter alterius. Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte; non
est quod precario philosopheris. [9] Si aeger esses, curam
intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec
quemquam tanti putares cui advocatus in remissione descenderes; toto
animo id ageres ut quam primum morbo liberareris. Quid ergo? non et
nunc idem facies? omnia impedimenta dimitte et vaca bonae menti: nemo
ad illam pervenit occupatus. Exercet philosophia regnum suum; dat
tempus, non accipit; non est res subsiciva; ordinaria est, domina
est, adest et iubet. [10] Alexander cuidam civitati partem agrorum et
dimidium rerum omnium promittenti 'eo' inquit 'proposito in Asiam
veni, ut non id acciperem quod dedissetis, sed ut id haberetis quod
reliquissem'. Idem philosophia rebus omnibus: 'non sum hoc tempus
acceptura quod vobis superfuerit, sed id vos habebitis quod ipsa
reiecero'. [11] Totam huc converte mentem, huic asside, hanc cole:
ingens intervallum inter te et ceteros fiet; omnes mortales multo
antecedes, non multo te dii antecedent. Quaeris quid inter te et
illos interfuturum sit? diutius erunt. At mehercules magni artificis
est clusisse totum in exiguo; tantum sapienti sua quantum deo omnis
aetas patet. Est aliquid quo sapiens antecedat deum: ille naturae
beneficio non timet, suo sapiens. [12] Ecce res magna, habere
imbecillitatem hominis, securitatem dei. Incredibilis philosophiae
vis est ad omnem fortuitam vim retundendam. Nullum telum in corpore
eius sedet; munita est, solida; quaedam defetigat et velut levia tela
laxo sinu eludit, quaedam discutit et in eum usque qui miserat
respuit. Vale.
LIV.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Longum mihi commeatum dederat mala valetudo; repente me invasit. 'Quo
genere?' inquis. Prorsus merito interrogas: adeo nullum mihi ignotum
est. Uni tamen morbo quasi assignatus sum, quem quare Graeco nomine
appellem nescio; satis enim apte dici suspirium potest. Brevis autem
valde et procellae similis est impetus; intra horam fere desinit:
quis enim diu exspirat? [2] Omnia corporis aut incommoda aut pericula
per me transierunt: nullum mihi videtur molestius. Quidni? aliud enim
quidquid est aegrotare est, hoc animam egerere. Itaque medici hanc
'meditationem mortis' vocant; facit enim aliquando spiritus ille quod
saepe conatus est. Hilarem me putas haec tibi scribere quia effugi?
[3] Tam ridicule facio, si hoc fine quasi bona valetudine delector,
quam ille, quisquis vicisse se putat cum vadimonium distulit.
Ego
vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac
fortibus acquiescere. [4] 'Quid hoc est?' inquam 'tam saepe mors
experitur me? Faciat: [at] ego illam diu expertus sum.' 'Quando?'
inquis. Antequam nascerer. Mors est non esse. Id quale sit iam scio:
hoc erit post me quod ante me fuit. Si quid in hac re tormenti est,
necesse est et fuisse, antequam prodiremus in lucem; atqui nullam
sensimus tunc vexationem. [5] Rogo, non stultissimum dicas si quis
existimet lucernae peius esse cum exstincta est quam antequam
accenditur? Nos quoque et exstinguimur et accendimur: medio illo
tempore aliquid patimur, utrimque vero alta securitas est. In hoc
enim, mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod mortem iudicamus sequi,
cum illa et praecesserit et secutura sit. Quidquid ante nos fuit mors
est; quid enim refert non incipias an desinas, cum utriusque rei hic
sit effectus, non esse?
[6]
His et eiusmodi exhortationibus - tacitis scilicet, nam verbis locus
non erat - alloqui me non desii; deinde paulatim suspirium illud,
quod esse iam anhelitus coeperat, intervalla maiora fecit et
retardatum est. At remansit, nec adhuc, quamvis desierit, ex natura
fluit spiritus; sentio haesitationem quandam eius et moram. Quomodo
volet, dummodo non ex animo suspirem. [7] Hoc tibi de me recipe: non
trepidabo ad extrema, iam praeparatus sum, nihil cogito de die toto.
Illum tu lauda et imitare quem non piget mori, cum iuvet vivere: quae
est enim virtus, cum eiciaris, exire? Tamen est et hic virtus: eicior
quidem, sed tamquam exeam. Et ideo numquam eicitur sapiens quia eici
est inde expelli unde invitus recedas: nihil invitus facit sapiens;
necessitatem effugit, quia vult quod coactura est. Vale.
LV.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
A gestatione cum maxime venio, non minus fatigatus quam si tantum
ambulassem quantum sedi; labor est enim et diu ferri, ac nescio an eo
maior quia contra naturam est, quae pedes dedit ut per nos
ambularemus, oculos ut per nos videremus. Debilitatem nobis indixere
deliciae, et quod diu noluimus posse desimus. [2] Mihi tamen
necessarium erat concutere corpus, ut, sive bilis insederat faucibus,
discuteretur, sive ipse ex aliqua causa spiritus densior erat,
extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi. Ideo diutius
vehi perseveravi invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servili
Vatiae villam curvatur et hinc mari, illinc lacu velut angustum iter
cluditur. Erat autem a recenti tempestate spissum; fluctus enim
illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, longior
tranquillitas solvit, cum harenis, quae umore alligantur, sucus
abscessit.
[3]
Ex consuetudine tamen mea circumspicere coepi an aliquid illic
invenirem quod mihi posset bono esse, et derexi oculos in villam quae
aliquando Vatiae fuit. In hac ille praetorius dives, nulla alia re
quam otio notus, consenuit, et ob hoc unum felix habebatur. Nam
quotiens aliquos amicitiae Asinii Galli, quotiens Seiani odium,
deinde amor merserat - aeque enim offendisse illum quam amasse
periculosum fuit -, exclamabant homines, 'o Vatia, solus scis
vivere'. [4] At ille latere sciebat, non vivere; multum autem
interest utrum vita tua otiosa sit an ignava. Numquam aliter hanc
villam Vatia vivo praeteribam quam ut dicerem, 'Vatia hic situs est'.
Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et venerabile ut
etiam si quid illi simile est mendacio placeat. Otiosum enim hominem
seductum existimat vulgus et securum et se contentum, sibi viventem,
quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest. Ille solus scit
sibi vivere; ille enim, quod est primum, scit vivere. [5] Nam qui res
et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit, qui
alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners
animal metu oblituit, ille sibi non vivit, sed, quod est turpissimum,
ventri, somno, libidini; non continuo sibi vivit qui nemini. Adeo
tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia ut
habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.
[6]
De ipsa villa nihil tibi possum certi scribere; frontem enim eius
tantum novi et exposita, quae ostendit etiam transeuntibus. Speluncae
sunt duae magni operis, cuivis laxo atrio pares, manu factae, quarum
altera solem non recipit, altera usque in occidentem tenet. Platanona
medius rivus et a mari et ab Acherusio lacu receptus euripi modo
dividit, alendis piscibus, etiam si assidue exhauriatur, sufficiens.
Sed illi, cum mare patet, parcitur: cum tempestas piscatoribus dedit
ferias, manus ad parata porrigitur. [7] Hoc tamen est commodissimum
in villa, quod Baias trans parietem habet: incommodis illarum caret,
voluptatibus fruitur. Has laudes eius ipse novi: esse illam totius
anni credo; occurrit enim Favonio et illum adeo excipit ut Bais
neget. Non stulte videtur elegisse hunc locum Vatia in quem otium
suum pigrum iam et senile conferret.
[8]
Sed non multum ad tranquillitatem locus confert: animus est qui sibi
commendet omnia. Vidi ego in villa hilari et amoena maestos, vidi in
media solitudine occupatis similes. Quare non est quod existimes ideo
parum bene compositum esse te quod in Campania non es. Quare autem
non es? huc usque cogitationes tuas mitte. [9] Conversari cum amicis
absentibus licet, et quidem quotiens velis, quamdiu velis. Magis hac
voluptate, quae maxima est, fruimur dum absumus; praesentia enim nos
delicatos facit, ct quia aliquando una loquimur, ambulamus,
consedimus, cum diducti sumus nihil de iis quos modo vidimus
cogitamus. [10] Et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, quia
nemo non multum etiam praesentibus abest. Pone hic primum noctes
separatas, deinde occupationes utrique diversas, deinde studia
secreta, suburbanas profectiones: videbis non multum esse quod nobis
peregrinatio eripiat. [11] Amicus animo possidendus est; hic autem
numquam abest; quemcumque vult cotidie videt. Itaque mecum stude,
mecum cena, mecum ambula: in angusto vivebamus, si quicquam esset
cogitationibus clusum. Video te, mi Lucili; cum maxime audio; adeo
tecum sum ut dubitem an incipiam non epistulas sed codicellos tibi
scribere. Vale.
LVI.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Peream si est tam necessarium quam videtur silentium in studia
seposito. Ecce undique me varius clamor circumsonat: supra ipsum
balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocum quae in odium
possunt aures adducere: cum fortiores exercentur et manus plumbo
graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus
audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas
respirationes; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione
contentum incidi, audio crepitum illisae manus umeris, quae prout
plana pervenit aut concava, ita sonum mutat. Si vero pilicrepus
supervenit et numerare coepit pilas, actum est. [2] Adice nunc
scordalum et furem deprensum et illum cui vox sua in balineo placet,
adice nunc eos qui in piscinam cum ingenti impulsae aquae sono
saliunt. Praeter istos quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt,
alipilum cogita tenuem et stridulam vocem quo sit notabilior subinde
exprimentem nec umquam tacentem nisi dum vellit alas et alium pro se
clamare cogit; iam biberari varias exclamationes et botularium et
crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam et
insignita modulatione vendentis.
[3]
'O te' inquis 'ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam
varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum assidua
salutatio perducat ad mortem.' At mehercules ego istum fremitum non
magis curo quam fluctum aut deiectum aquae, quamvis audiam cuidam
genti hanc unam fuisse causam urbem suam transferendi, quod fragorem
Nili cadentis ferre non potuit. [4] Magis mihi videtur vox avocare
quam crepitus; illa enim animum adducit, hic tantum aures implet ac
verberat. In his quae me sine avocatione circumstrepunt essedas
transcurrentes pono et fabrum inquilinum et serrarium vicinum, aut
hunc qui ad Metam Sudantem tubulas experitur et tibias, nec cantat
sed exclamat: [5] etiam nunc molestior est mihi sonus qui
intermittitur subinde quam qui continuatur. Sed iam me sic ad omnia
ista duravi ut audire vel pausarium possim voce acerbissima remigibus
modos dantem. Animum enim cogo sibi intentum esse nec avocari ad
externa; omnia licet foris resonent, dum intus nihil tumultus sit,
dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum avaritia luxuriaque
non dissideant nec altera alteram vexet. Nam quid prodest totius
regionis silentium, si affectus fremunt?
[6]
Omnia noctis erant placida composta quiete.
Falsum
est: nulla placida est quies nisi quam ratio composuit; nox exhibet
molestiam, non tollit, et sollicitudines muta. Nam dormientium quoque
insomnia tam turbulenta sunt quam dies: illa tranquillitas vera est
in quam bona mens explicatur. [7] Aspice illum cui somnus laxae domus
silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum
turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur:
huc nempe versatur atque illuc, somnum inter aegritudines levem
captans; quae non audit audisse se queritur. [8] Quid in causa putas
esse? Animus illi obstrepit. Hic placandus est, huius compescenda
seditio est, quem non est quod existimes placidum, si iacet corpus:
interdum quies inquieta est; et ideo ad rerum actus excitandi ac
tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet
inertia sui impatiens. [9] Magni imperatores, cum male parere militem
vident, aliquo labore compescunt et expeditionibus detinent: numquam
vacat lascivire districtis, nihilque tam certum est quam otii vitia
negotio discuti. Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis
atque ingratae stationis paenitentia secessisse; tamen in illa
latebra in quam nos timor ac lassitudo coniecit interdum recrudescit
ambitio. Non enim excisa desit, sed fatigata aut etiam obirata rebus
parum sibi cedentibus. [10] Idem de luxuria dico, quae videtur
aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in
media parsimonia voluptates non damnatas sed relictas petit, et
quidem eo vehementius quo occultius. Omnia enim vitia in aperto
leniora sunt; morbi quoque tunc ad sanitatem inclinant cum ex abdito
erumpunt ac vim sui proferunt. Et avaritiam itaque et ambitionem et
cetera mala mentis humanae tunc perniciosissima scias esse cum
simulata sanitate subsidunt. [11] Otiosi videmur, et non sumus. Nam
si bona fide sumus, si receptui cecinimus, si speciosa contempsimus,
ut paulo ante dicebam, nulla res nos avocabit, nullus hominum
aviumque concentus interrumpet cogitationes bonas, solidasque iam et
certas. [12] Leve illud ingenium est nec sese adhuc reduxit introsus
quod ad vocem et accidentia erigitur; habet intus aliquid
sollicitudinis et habet aliquid concepti pavoris quod illum curiosum
facit, ut ait Vergilius noster:
et
me, quem dudum non ulla iniecta movebant
tela neque adverso glomerati e agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.
tela neque adverso glomerati e agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.
[13]
Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter
<se> arma agminis densi, non urbis impulsae fragor territat:
hic alter imperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum
expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deiecit, quem
motus levissimi exanimant; timidum illum sarcinae faciunt. [14]
Quemcumque ex istis felicibus elegeris, multa trahentibus, multa
portantibus, videbis illum 'comitique onerique timentem'. Tunc ergo
te scito esse compositum cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te
nulla vox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si
inani sono vana circumstrepet. [15] 'Quid ergo? non aliquando
commodius est et carere convicio?' Fateor; itaque ego ex hoc loco
migrabo. Experiri et exercere me volui: quid necesse est diutius
torqueri, cum tam facile remedium Ulixes sociis etiam adversus
Sirenas invenerit Vale.
LVII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Cum a Bais deberem Neapolim repetere, facile credidi tempestatem
esse, ne iterum navem experirer; et tantum luti tota via fuit ut
possim videri nihilominus navigasse. Totum athletarum fatum mihi illo
die perpetiendum fuit: a ceromate nos haphe excepit in crypta
Neapolitana. [2] Nihil illo carcere longius, nihil illis facibus
obscurius, quae nobis praestant non ut per tenebras videamus, sed ut
ipsas. Ceterum etiam si locus haberet lucem, pulvis auferret, in
aperto quoque res gravis et molesta: quid illic, ubi in se volutatur
et, cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos a quibus
excitatus est recidit? Duo incommoda inter sc contraria simul
pertulimus: eadem via, eodem die et luto et pulvere laboravimus.
[3]
Aliquid tamen mihi illa obscuritas quod cogitarem dedit: sensi
quendam ictum animi et sine metu mutationem quam insolitae rei
novitas simul ac foeditas fecerat. Non de me nunc tecum loquor, qui
multum ab homine tolerabili, nedum a perfecto absum, sed de illo in
quem fortuna ius perdidit: huius quoque ferietur animus, mutabitur
color. [4] Quaedam enim, mi Lucili, nulla effugere virtus potest;
admonet illam natura mortalitatis suae. Itaque et vultum adducet ad
tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem
in crepidine eius constitutus despexerit: non est hoc timor, sed
naturalis affectio inexpugnabilis rationi. [5] Itaque fortes quidam
et paratissimi fundere suum sanguinem alienum videre non possunt;
quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem
inspectionemque succidunt ac linquuntur animo; alii gladium facilius
recipiunt quam vident. [6] Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem
perturbationem, sed mutationem: rursus ad primum conspectum redditae
lucis alacritas rediit incogitata et iniussa. Illud deinde mecum
loqui coepi, quam inepte quaedam magis aut minus timeremus, cum
omnium idem finis esset. Quid enim interest utrum supra aliquem
vigilarium ruat an mons? nihil invenies. Erunt tamen qui hanc ruinam
magis timeant, quamvis utraque mortifera aeque sit; adeo non effectu,
sed efficientia timor spectat.
[7]
Nunc me putas de Stoicis dicere, qui existimant animam hominis magno
pondere extriti permanere non posse et statim spargi, quia non fuerit
illi exitus liber? Ego vero non facio: qui hoc dicunt videntur mihi
errare. [8] Quemadmodum flamma non potest opprimi - nam circa id
diffugit quo urgetur -, quemadmodum aer verbere atque ictu non
laeditur, ne scinditur quidem, sed circa id cui cessit refunditur,
sic animus, qui ex tenuissimo constat, deprehendi non potest nec
intra corpus effligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipsa quibus
premitur erumpit. Quomodo fulmini, etiam cum latissime percussit ac
fulsit, per exiguum foramen est reditus, sic animo, qui adhuc tenuior
est igne, per omne corpus fuga est. [9] Itaque de illo quaerendum
est, an possit immortalis esse. Hoc quidem certum habe: si superstes
est corpori, opteri illum nullo genere posse, [propter quod non
perit] quoniam nulla immortalitas cum exceptione est, nec quicquam
noxium aeterno est. Vale.
LVIII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam
hodierno die intellexi. Mille res inciderunt, cum forte de Platone
loqueremur, quae nomina desiderarent nec haberent, quaedam vero
<quae> cum habuissent fastidio nostro perdidissent. Quis autem
ferat in egestate fastidium? [2] Hunc quem Graeci 'oestron' vocant,
pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, 'asilum' nostri
vocabant. Hoc Vergilio licet credas:
est
lucum Silari iuxta ilicibusque virentem
plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,
asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
diffugiunt armenta.
plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,
asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
diffugiunt armenta.
[3]
Puto intellegi istud verbum interisse. Ne te longe differam, quaedam
simplicia in usu erant, sicut 'cernere ferro inter se' dicebant. Idem
Vergilius hoc probabit tibi:
ingentis,
genitos diversis partibus orbis,
inter se coiisse viros et cernere ferro.
inter se coiisse viros et cernere ferro.
Quod
nunc 'decernere' dicimus: simplicis illius verbi usus amissus est.
[4] Dicebant antiqui 'si iusso', id est 'iussero'. Hoc nolo mihi
credas, sed eidem Vergilio:
cetera,
qua iusso, mecum manus inferat arma.
[5]
Non id ago nunc hac diligentia ut ostendam quantum tempus apud
grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas quantum apud Ennium
et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui
cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint. [6] 'Quid sibi' inquis
'ista praeparatio vult? quo spectat?' Non celabo te: cupio, si fieri
potest, propitiis auribus tuis 'essentiam' dicere; si minus, dicam et
iratis. Ciceronem auctorem huius verbi habeo, puto locupletem; si
recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis etiam
ad nostrum fastidium nitidae. Quid enim fiet, mi Lucili? quomodo
dicetur 'ousia', res necessaria, natura continens fundamentum omnium?
Rogo itaque permittas mihi hoc verbo uti. Nihilominus dabo operam ut
ius a te datum parcissime exerceam; fortasse contentus ero mihi
licere. [7] Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo
Latine exprimere possim propter quod linguae nostrae convicium feci?
Magis damnabis angustias Romanas, si scieris unam syllabam esse quam
mutare non possum. Quae sit haec quaeris? 'to on'. Duri tibi videor
ingenii: in medio positum, posse sic transferri ut dicam 'quod est'.
Sed multum interesse video: cogor verbum pro vocabulo ponere; sed si
ita necesse est, ponam 'quod est'.
[8]
Sex modis hoc a Platone dici amicus noster, homo eruditissimus,
hodierno die dicebat. Omnes tibi exponam, si ante indicavero esse
aliquid genus, esse et speciem. Nunc autem primum illud genus
quaerimus ex quo ceterae species suspensae sunt, a quo nascitur omnis
divisio, quo universa comprensa sunt. Invenietur autem si coeperimus
singula retro legere; sic enim perducemur ad primum. [9] Homo species
est, ut Aristoteles ait; equus species est; canis species est. Ergo
commune aliquod quaerendum est his omnibus vinculum, quod illa
complectatur et sub se habeat. Hoc quid est? animal. Ergo genus esse
coepit horum omnium quae modo rettuli - hominis, equi, canis -
animal. [10] Sed quaedam [quae] animum habent nec sunt animalia;
placet enim satis et arbustis animam inesse; itaque et vivere illa et
mori dicimus. Ergo animantia superiorem tenebunt locum, quia et
animalia in hac forma sunt et sata. Sed quaedam anima carent, ut
saxa; itaque erit aliquid animantibus antiquius, corpus scilicet. Hoc
sic dividam ut dicam corpora omnia aut animantia esse aut inanima.
[11] Etiam nunc est aliquid superius quam corpus; dicimus enim
quaedam corporalia esse, quaedam incorporalia. Quid ergo erit ex quo
haec deducantur? illud cui nomen modo parum proprium imposuimus,
'quod est'. Sic enim in species secabitur ut dicamus: 'quod est' aut
corporale est aut incorporale. [12] Hoc ergo est genus primum et
antiquissimum et, ut ita dicam, generale; cetera genera quidem sunt,
sed specialia. Tamquam homo genus est; habet enim in se nationum
species, Graecos, Romanos, Parthos; colorum, albos, nigros, flavos;
habet singulos, Catonem, Ciceronem, Lucretium. Ita qua multa
continet, in genus cadit; qua sub alio est, in speciem. Illud genus
'quod est' generale supra se nihil habet; initium rerum est; omnia
sub illo sunt. [13] Stoici volunt superponere huic etiam nunc aliud
genus magis principale; de quo statim dicam, si prius illud genus de
quo locutus sum merito primum poni docuero, cum sit rerum omnium
capax. [14] 'Quod est' in has species divido, ut sint corporalia aut
incorporalia; nihil tertium est. Corpus quomodo divido? ut dicam: aut
animantia sunt aut inanima. Rursus animantia quemadmodum divido? ut
dicam: quaedam animum habent, quaedam tantum animam, at sic: quaedam
impetum habent, incedunt, transeunt, quaedam solo affixa radicibus
aluntur, crescunt. Rursus animalia in quas species seco? aut mortalia
sunt aut immortalia. [15] Primum genus Stoicis quibusdam videtur
'quid'; quare videatur subiciam. 'In rerum' inquiunt 'natura quaedam
sunt, quaedam non sunt, et haec autem quae non sunt rerum natura
complectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et
quidquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem
coepit, quamvis non habeat substantiam.'
[16]
Nunc ad id quod tibi promisi revertor, quomodo quaecumque sunt in sex
modos Plato partiatur. Primum illud 'quod est' nec visu nec tactu nec
ullo sensu comprenditur: cogitabile est. Quod generaliter est,
tamquam homo generalis, sub oculos non venit; sed specialis venit, ut
Cicero et Cato. Animal non videtur: cogitatur. Videtur autem species
eius, equus et canis. [17] Secundum ex his quae sunt ponit Plato quod
eminet et exsuperat omnia; hoc ait per excellentiam esse. Poeta
communiter dicitur - omnibus enim versus facientibus hoc nomen est -
sed iam apud Graecos in unius notam cessit: Homerum intellegas, cum
audieris poetam. Quid ergo hoc est? deus scilicet, maior ac potentior
cunctis. [18] Tertium genus est eorum quae proprie sunt;
innumerabilia haec sunt, sed extra nostrum posita conspectum. Quae
sint interrogas? Propria Platonis supellex est: 'ideas' vocat, ex
quibus omnia quaecumque videmus fiunt et ad quas cuncta formantur.
Hae immortales, immutabiles, inviolabiles sunt. [19] Quid sit idea,
id est quid Platoni esse videatur, audi: 'idea est eorum quae natura
fiunt exemplar aeternum'. Adiciam definitioni interpretationem, quo
tibi res apertior fiat. Volo imaginem tuam facere. Exemplar picturae
te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens nostra quem operi suo
imponat; ita illa quae me docet et instruit facies, a qua petitur
imitatio, idea est. Talia ergo exemplaria infinita habet rerum
natura, hominum, piscium, arborum, ad quae quodcumque fieri ab illa
debet exprimitur. [20] Quartum locum habebit idos. Quid sit hoc idos
attendas oportet, et Platoni imputes, non mihi, hanc rerum
difficultatem; nulla est autem sine difficultate subtilitas. Paulo
ante pictoris imagine utebar. Ille cum reddere Vergilium coloribus
vellet, ipsum intuebatur. Idea erat Vergilii facies, futuri operis
exemplar; ex hac quod artifex trahit et operi suo imposuit idos est.
Quid intersit quaeris? Alterum exemplar est, alterum forma ab
exemplari sumpta et operi imposita; alteram artifex imitatur, alteram
facit. Habet aliquam faciem statua: haec est idos. Habet aliquam
faciem exemplar ipsum quod intuens opifex statuam figuravit: haec
idea est. Etiam nunc si aliam desideras distinctionem, idos in opere
est, idea extra opus, nec tantum extra opus est, sed ante opus. [22]
Quintum genus est eorum quae communiter sunt; haec incipiunt ad nos
pertinere; hic sunt omnia, homines, pecora, res. Sextum genus <est>
eorum quae quasi sunt, tamquam inane, tamquam tempus.
Quaecumque
videmus aut tangimus Plato in illis non numerat quae esse proprie
putat; fluunt enim et in assidua deminutione atque adiectione sunt.
Nemo nostrum idem est in senectute qui fuit iuvenis; nemo nostrum est
idem mane qui fuit pridie. Corpora nostra rapiuntur fluminum more.
Quidquid vides currit cum tempore; nihil ex iis quae videmus manet;
ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum. [23] Hoc est quod ait
Heraclitus: 'in idem flumen bis descendimus et non descendimus'.
Manet enim idem fluminis nomen, aqua transmissa est. Hoc in amne
manifestius est quam in homine; sed nos quoque non minus velox cursus
praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere
amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque ne quando moriamur, cum
omne momentum mors prioris habitus sit: vis tu non timere ne semel
fiat quod cotidie fit! [24] De homine dixi, fluvida materia et caduca
et omnibus obnoxia causis: mundus quoque, aeterna res et invicta,
mutatur nec idem manet. Quamvis enim omnia in sc habeat quae habuit,
aliter habet quam habuit: ordinem mutat.
[25]
'Quid ista' inquis 'mihi subtilitas proderit?' Si me interrogas,
nihil; sed quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos
remittit atque avocat et, ut dici solet, pascit, sic nos animum
aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere. Sed
ipsa oblectamenta opera sint; ex his quoque, si observaveris, sumes
quod possit fieri salutare. [26] Hoc ego, Lucili, facere soleo: ex
omni notione, etiam si a philosophia longissime aversa est, eruere
aliquid conor et utile efficere. Quid istis quae modo tractavimus
remotius a reformatione morum? quomodo meliorem me facere ideae
Platonicae possunt? quid ex istis traham quod cupiditates meas
comprimat? Vel hoc ipsum, quod omnia ista quae sensibus serviunt,
quae nos accendunt et irritant, negat Plato ex iis esse quae vere
sint. [27] Ergo ista imaginaria sunt et ad tempus aliquam faciem
ferunt, nihil horum stabile nec solidum est; et nos tamen cupimus
tamquam aut semper futura aut semper habituri. Imbecilli fluvidique
inter vana constitimus: ad illa mittamus animum quae aeterna sunt.
Miremur in sublimi volitantes rerum omnium formas deumque inter illa
versantem et hoc providentem, quemadmodum quae immortalia facere non
potuit, quia materia prohibebat, defendat a morte ac ratione vitium
corporis vincat. [28] Manent enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed
quia defenduntur cura regentis: immortalia tutore non egerent. Haec
conservat artifex fragilitatem materiae vi sua vincens. Contemnamus
omnia quae adeo pretiosa non sunt ut an sint omnino dubium sit. [29]
Illud simul cogitemus, si mundum ipsum, non minus mortalem quam nos
sumus, providentia periculis eximit, posse aliquatenus nostra quoque
providentia longiorem prorogari huic corpusculo moram, si voluptates,
quibus pars maior perit, potuerimus regere et coercere. [30] Plato
ipse ad senectutem se diligentia protulit. Erat quidem corpus validum
ac forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat, sed
navigationes ac pericula multum detraxerant viribus; parsimonia tamen
et eorum quae aviditatem evocant modus et diligens sui tutela
perduxit illum ad senectutem multis prohibentibus causis. [31] Nam
hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse quod
natali suo decessit et annum unum atque octogensimum implevit sine
ulla deductione. Ideo magi, qui forte Athenis erant, immolaverunt
defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia
consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata
componunt. Non dubito quin paratus sis et paucos dies ex ista summa
et sacrificium remittere. [32] Potest frugalitas producere
senectutem, quam ut non puto concupiscendam, ita ne recusandam
quidem; iucundum est secum esse quam diutissime, cum quis se dignum
quo frueretur effecit.
Itaque
de isto feremus sententiam, an oporteat fastidire senectutis extrema
et finem non opperiri sed manu facere. Prope est a timente qui fatum
segnis exspectat, sicut ille ultra modum deditus vino est qui
amphoram exsiccat et faecem quoque exsorbet. [33] De hoc tamen
quaeremus, pars summa vitae utrum faex sit an liquidissimum ac
purissimum quiddam, si modo mens sine iniuria est et integri sensus
animum iuvant nec defectum et praemortuum corpus est; plurimum enim
refert, vitam aliquis extendat an mortem. [34] At si inutile
ministeriis corpus est, quidni oporteat educere animum laborantem? et
fortasse paulo ante quam debet faciendum est, ne cum fieri debebit
facere non possis; et cum maius periculum sit male vivendi quam cito
moriendi, stultus est qui non exigua temporis mercede magnae rei
aleam redimit. Paucos longissima senectus ad mortem sine iniuria
pertulit, multis iners vita sine usu sui iacuit: quanto deinde
crudelius iudicas aliquid ex vita perdidisse quam ius finiendae? [35]
Noli me invitus audire, tamquam ad te iam pertineat ista sententia,
et quid dicam aestima: non relinquam senectutem, si me totum mihi
reservabit, totum autem ab illa parte meliore; at si coeperit
concutere mentem, si partes eius convellere, si mihi non vitam
reliquerit sed animam, prosiliam ex aedificio putri ac ruenti. [36]
Morbum morte non fugiam, dumtaxat sanabilem nec officientem animo.
Non afferam mihi manus propter dolorem: sic mori vinci est. Hunc
tamen si sciero perpetuo mihi esse patiendum, exibo, non propter
ipsum, sed quia impedimento mihi futurus est ad omne propter quod
vivitur; imbecillus est et ignavus qui propter dolorem moritur,
stultus qui doloris causa vivit.
[37]
Sed in longum exeo; est praeterea materia quae ducere diem possit: et
quomodo finem imponere vitae poterit qui epistulae non potest? Vale
ergo: quod libentius quam mortes meras lecturus es. Vale.
LIX.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Magnam ex epistula tua percepi voluptatem; permitte enim mihi uti
verbis publicis nec illa ad significationem Stoicam revoca. Vitium
esse voluptatem credimus. Sit sane; ponere tamen illam solemus ad
demonstrandam animi hilarem affectionem. [2] Scio, inquam, et
voluptatem, si ad nostrum album verba derigimus, rem infamem esse et
gaudium nisi sapienti non contingere; est enim animi elatio suis
bonis verisque fidentis. Vulgo tamen sic loquimur ut dicamus magnum
gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris
percepisse, quae adeo non sunt gaudia ut saepe initia futurae
tristitiae sint; gaudio autem iunctum est non desinere nec in
contrarium verti. [3] Itaque cum dicit Vergilius noster
et
mala mentis
gaudia,
gaudia,
diserte
quidem dicit, sed parum proprie; nullum enim malum gaudium est.
Voluptatibus hoc nomen imposuit et quod voluit expressit;
significavit enim homines malo suo laetos. [4] Tamen ego non immerito
dixeram cepisse me magnam ex epistula tua voluptatem; quamvis enim ex
honesta causa imperitus homo gaudeat, tamen affectum eius impotentem
et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi
boni motam, immoderatam et immodicam.
Sed
ut ad propositum revertar, audi quid me in epistula tua delectaverit:
habes verba in potestate, non effert te oratio nec longius quam
destinasti trahit. [5] Multi sunt qui ad id quod non proposuerant
scribere alicuius verbi placentis decore vocentur, quod tibi non
evenit: pressa sunt omnia et rei aptata; loqueris quantum vis et plus
significas quam loqueris. Hoc maioris rei indicium est: apparet
animum quoque nihil habere supervacui, nihil tumidi. [6] Invenio
tamen translationes verborum ut non temerarias ita quae periculum sui
fecerint; invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis
illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis
legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio: illi, qui
simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis
referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua
poetis, sed ut imbecillitas nostrae adminicula sint, ut et dicentem
et audientem in rem praesentem adducant.
[7]
Sextium ecce cum maxime lego, virum acrem, Graecis verbis, Romanis
moribus philosophantem. Movit me imago ab illo posita: ire quadrato
agmine exercitum, ubi hostis ab omni parte suspectus est, pugnae
paratum. 'Idem' inquit 'sapiens facere debet: omnis virtutes suas
undique expandat, ut ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata
praesidia sint et ad nutum regentis sine tumultu respondeant.' Quod
in exercitibus iis quos imperatores magni ordinant fieri videmus, ut
imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae ut signum
ab uno datum peditem simul equitemque percurrat, hoc aliquanto magis
necessarium esse nobis ait. [8] Illi enim saepe hostem timuere sine
causa, tutissimumque illis iter quod suspectissimum fuit: nihil
stultitia pacatum habet; tam superne illi metus est quam infra;
utrumque trepidat latus; sequuntur pericula et occurrunt; ad omnia
pavet, imparata est et ipsis terretur auxiliis. Sapiens autem, ad
omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus,
non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet:
interritus et contra illa ibit et inter illa. [9] Nos multa alligant,
multa debilitant. Diu in istis vitiis iacuimus, elui difficile est;
non enim inquinati sumus sed infecti.
Ne
ab alia imagine ad aliam transeamus, hoc quaeram quod saepe mecum
dispicio, quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat? Primo quia
non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur,
deinde quia illa quae a sapientibus viris reperta sunt non satis
credimus nec apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei
insistimus. [10] Quemadmodum autem potest aliquis quantum satis sit
adversus vitia discere, qui quantum a vitiis vacat discit? Nemo
nostrum in altum descendit; summa tantum decerpsimus et exiguum
temporis inpendisse philosophiae satis abundeque occupatis fuit. [11]
Illud praecipue inpedit, quod cito nobis placemus; si invenimus qui
nos bonos viros dicat, qui prudentes, qui sanctos, adgnoscimus. Non
sumus modica laudatione contenti: quidquid in nos adulatio sinc
pudore congessit tamquam debitum prendimus. Optimos nos esse,
sapientissimos adfirmantibus adsentimur, cum sciamus illos saepe
multa mentiri; adeoque indulgemus nobis ut laudari velimus in id cu:
contraria cum maxime facimus. Mitissimum ille se in ipsis suppliciis
audit, in rapinis liberalissimum et in ebrietatibus ac libidinibus
temperantissimum; sequitur itaque ut ideo mutari nolimus quia nos
optimos esse credidimus. [12] Alexander cum iam in India vagaretur et
gentes ne finitimis quidem satis notas bello vastaret, in obsidione
cuiusdam urbis, <dum> circumit muros et inbecillissima moenium
quaerit, sagitta ictus diu persedere et incepta agere perseveravit.
Deinde cum represso sanguine sicci vulneris dolor cresceret et crus
suspensum equo paulatim obtorpuisset, coactus absistere 'omnes'
inquit 'iurant esse me Iovis filium, sed vulnus hoc hominem esse me
clamat'. [13] Idem nos faciamus. Pro sua quemque portione adulatio
infatuat: dicamus, 'vos quidem dicitis me prudentem esse, ego autem
video quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem. Ne hoc quidem
intellego quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse,
quis potioni modus; quantum capiam adhuc nescio.'
[14]
Iam docebo quemadmodum intellegas te non esse sapientem. Sapiens ille
plenus est gaudio, hilaris et placidus, inconcussus; cum dis ex pari
vivit. Nunc ipse te consule: si numquam maestus es, <si> nulla
spes animum tuum futuri exspectatione sollicitat, si per dies
noctesque par et aequalis animi tenor erecti et placentis sibi est,
pervenisti ad humani boni summam; sed si appetis voluptates et
undique et cmnes, scito tantum tibi ex sapientia quantum ex gaudio
deesse. Ad hoc cupis pervenire, sed erras, qui inter divitias illuc
venturum esse te speras, inter honores, id est gaudium inter
sollicitudines quaeris: ista, quae sic petis tamquam datura laetitiam
ac voluptatem, causae dolorum sunt. [15] Omnes, inquam, illo tendunt
ad gaudium, sed unde stabile magnumque consequantur ignorant: ille ex
conviviis et luxuria, ille ex ambitione et circumfusa clientium
turba, ille ex amica, alius ex studiorum liberalium vana ostentatione
et nihil sanantibus litteris - omnes istos oblectamenta fallacia et
brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam
longi temporis taedio pensat, sicut plausus et acclamationis secundae
favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus. [16] Hoc
ergo cogita, hunc esse sapientiae effectum, gaudii aequalitatem.
Talis est sapientis animus qualis mundus super lunam: semper illic
serenum est. Habes ergo et quare velis sapiens esse, si numquam sine
gaudio est. Gaudium hoc non nascitur nisi ex virtutum conscientia:
non potest gaudere nisi fortis, nisi iustus, nisi temperans. [17]
'Quid ergo' inquis, 'stulti ac mali non gaudent?' Non magis quam
praedam nancti leones: cum fatigaverunt se vino ac libidinibus, cum
illos nox inter vitia defecit, cum voluptates angusto corpori ultra
quam capiebat ingestae suppurare coeperunt, tunc exclamant miseri
Vergilianum illum versum:
namque
ut supremam falsa inter gaudia noctem
egerimus nosti.
egerimus nosti.
[18]
Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia et quidem tamquam supremam
agunt: illud gaudium quod deos deorumque aemulos sequitur non
interrumpitur, non desinit; desineret, si sumptum esset aliunde. Quia
non est alieni muneris, ne arbitrii quidem alieni est: quod non dedit
fortuna non eripit. Vale.
LX.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Queror, litigo, irascor. Etiam nunc optas quod tibi optavit nutrix
tua aut paedagogus aut mater? nondum intellegis quantum mali
optaverint? O quam inimica nobis sunt vota nostrorum! eo quidem
inimiciora quo cessere felicius. Iam non admiror si omnia nos a prima
pueritia mala sequuntur: inter exsecrationes parentum crevimus.
Exaudiant di quandoque nostram pro nobis vocem gratuitam. [2]
Quousque poscemus aliquid deos? [quasi] ita nondum ipsi alere nos
possumus? Quamdiu sationibus implebimus magnarum urbium campos?
quamdiu nobis populus metet? quamdiu unius mensae instrumentum multa
navigia et quidem non ex uno mari subvehent? Taurus paucissimorum
iugerum pascuo impletur; una silva elephantis pluribus sufficit: homo
et terra et mari pascitur. [3] Quid ergo? tam insatiabilem nobis
natura alvum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut vastissimorum
edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus? Minime; quantulum
est enim quod naturae datur! Parvo illa dimittitur: non fames nobis
ventris nostri magno constat sed ambitio. [4] Hos itaque, ut ait
Sallustius, 'ventri oboedientes' animalium loco numeremus, non
hominum, quosdam vero ne animalium quidem, sed mortuorum. Vivit is
qui multis usui est, vivit is qui se utitur; qui vero latitant et
torpent sic in domo sunt quomodo in conditivo. Horum licet in limine
ipso nomen marmori inscribas: mortem suam antecesserunt. Vale.
LXI.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Desinamus quod voluimus velle. Ego certe id ago <ne> senex
eadem velim quae puer volui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes,
hoc opus meum est, haec cogitatio, imponere veteribus malis finem. Id
ago ut mihi instar totius vitae dies sit; nec mehercules tamquam
ultimum rapio, sed sic illum aspicio tamquam esse vel ultimus possit.
[2] Hoc animo tibi hanc epistulam scribo, tamquam me cum maxime
scribentem mors evocatura sit; paratus exire sum, et ideo fruar vita
quia quam diu futurum hoc sit non nimis pendeo. Ante senectutem
curavi ut bene viverem, in senectute ut bene moriar; bene autem mori
est libenter mori. [3] Da operam ne quid umquam invitus facias:
quidquid necesse futurum est repugnanti, id volenti necessitas non
est. Ita dico: qui imperia libens excipit partem acerbissimam
servitutis effugit, facere quod nolit; non qui iussus aliquid facit
miser est, sed qui invitus facit. Itaque sic animum componamus ut
quidquid res exiget, id velimus, et in primis ut finem nostri sine
tristitia cogitemus. [4] Ante ad mortem quam ad vitam praeparandi
sumus. Satis instructa vita est, sed nos in instrumenta eius avidi
sumus; deesse aliquid nobis videtur et semper videbitur: ut satis
vixerimus, nec anni nec dies faciunt sed animus. Vixi, Lucili
carissime, quantum satis erat; mortem plenus exspecto. Vale.
LXII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Mentiuntur qui sibi obstare ad studia liberalia turbam negotiorum
videri volunt: simulant occupationes et augent et ipsi se occupant.
Vaco, Lucili, vaco, et ubicumque sum, ibi meus sum. Rebus enim me non
trado sed commodo, nec consector perdendi temporis causas; et
quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto et aliquid in
animo salutare converso. [2] Cum me amicis dedi, non tamen mihi
abduco nec cum illis moror quibus me tempus aliquod congregavit aut
causa ex officio nata civili, sed cum optimo quoque sum; ad illos, in
quocumque loco, in quocumque saeculo fuerunt, animum meum mitto. [3]
Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis
cum illo seminudo loquor, illum admiror. Quidni admirer? vidi nihil
ei deesse. Contemnere aliquis omnia potest, omnia habere nemo potest:
brevissima ad divitias per contemptum divitiarum via est. Demetrius
autem noster sic vivit, non tamquam contempserit omnia, sed tamquam
aliis habenda permiserit. Vale.
munera tanta amoris pulcris mendicans.
AntwortenLöschenAmo mihi maritus tantum. Solvite illum ad alterius non potui fecisse sentiat nocendi vel mali voluit me iam domi .. Ego amare aeternus. Mea mihi explicavit hanc necessitudinem discrimen est, ut potius amici mei contact me consilium et auxilium amoris incantatores triae dicitur Dr.Oduduwa afrikana de gente, et non habet leporem Powerful donari amore et fide in omnibus pergebam ut adducerem inde necessitudo nuptias, et non credebant dedit eum experiri, Oduduwa ego mitto ad inscriptio quae data est mihi a amicus quod (dr.oduduwaspellcaster@gmail. com), et respondit mihi et dixit mail potest adducere mihi maritus meus reversus est in domum suam diligis me plus quam umquam ante hoc non fuit qui adjuvaret felicem me facias omnia mandata eius et dicebant quid amor pars orationis noctu domi activation. procedure diligenter feci omnia amoris orthographiam incantatio et laboro in me. Vir meus reversus est in domum deprecarentur ad me: ille autem dixit quia contristati sic fallere et nocere affectus meus, quo eram, mirum est amor magicae est operantes in agro maritus meus missis praeiudicatis opinionibus, hodie tam vivendo sumus feliciter illi amant together.i multa. Meum punctum est, me huic magno viro Dr.Oduduwa greateful ea in gratiarum actione. Ego autem primum metu quidem ego operam meam et experimentum. Im 'certus is mos opus multo melius, si te bene ut vos can tribuo is a attentent communi Dr.Oduduwa hodie instant eventus C% pignus amoris, et per mutationem curant de tua particeps amoris.
contact per propria ejus amail {sagittis bibendum erat. @ Gmail invenias. .com}
Sicut pater et oraculi Dr.Oduduwa est mihi et dixit ad me, et non restituet relatione proventus sequentibus: -
* Amor socium amans ex Spells Win-Back in diebus II
* Magicae Lepor lepos (fers annulum pro Success & promotionem)
* Amor partem invenire verus amor,
* Ubertatem magicae - fructus MULIERIBUS CONSECRATIS
* Magicae scripti privilegio communimus, Lotto, & LOTTERY FERO-Venatus SPATIUM
Potestas notitia, notitia placere participes in socialis instrumentis, quam auxilium ad restituere aliquis retro amore et fide in matrimonium / necessitudo quae in discrimine statim cum caritas venuste spell una. operatur in me: ego autem fides facturus est hodie si vos tribuo is a attentent.
Dr.ejakhianghe personalis inscriptio: {dr.oduduwaspellcaster@gmail. .com}
Heus, ego ita excitatur & restaurata est conjugium rumpitur mihi maritus meus reversus est ad me, et reliquit post se de altera matre generatus es nobis II haedos. VIII annos post nuptias, et fuit mihi maritus in unam litem, vel alia, donec tandem reliquit eum ad me, et esse cum alio mulier California. sensi animam meam et factum est pellentesque suarum existimantes essent visuri. ego conatus est non solum fortis sed pro haedos posset tenere non de poenis innocentum tormentorum cor meum, et dolores mei impleta vincula et tribulationes me quia ego eram vere amare virum. Omni die ac nocte Puto eius et semper velit se essent reversus est ad me, et ego eram vere pacem turbaret, et ego opus auxilium, sic ego searched auxilium online et venerunt trans a website ut suggesserant est, Doctorem Mahumedes potest auxilium adepto ex retro celeriter . Ita sensi dandum conantur. Et dixit ad me quid ego faciam illum vocantis et ego feci eum et feci eum et (amor spell) pro me. XXVIII horas post, vocavit me, et vere vir meus ad me, ut per me fallunt, tam haedos, Mirabile est !! Erat ut eodem die venit cum multis amor et gaudium et defendit errorem et cibavit me dolor accumsan. Ab illo ergo die autem fortior quam ante nuptias, gratias Mahometis Dr. quia tam potens et ego voluit ad participes meis fabulam in interrete est, Doctorem Mahumedis sint vera et potens incantatores triae et ego semper orare, ut longo vivas tempore ad auxilium filii eius in tempore tribulationis: Si tu es hic et opus vestrum ex retrorsum et ad virum tuum altera mulier: non plorans nequaquam plorabis: contactu huius potentes incantatores triae nunc. Hic est contactu suo: Email ad eum: monicaspiritualtemple@gmail.com potes aut illi addere etiam ipsum appellare de app-agis: +2348134493948
AntwortenLöschenHeus, ego ita excitatur & restaurata est conjugium rumpitur mihi maritus meus reversus est ad me, et reliquit post se de altera matre generatus es nobis II haedos. VIII annos post nuptias, et fuit mihi maritus in unam litem, vel alia, donec tandem reliquit eum ad me, et esse cum alio mulier California. sensi animam meam et factum est pellentesque suarum existimantes essent visuri. ego conatus est non solum fortis sed pro haedos posset tenere non de poenis innocentum tormentorum cor meum, et dolores mei impleta vincula et tribulationes me quia ego eram vere amare virum. Omni die ac nocte Puto eius et semper velit se essent reversus est ad me, et ego eram vere pacem turbaret, et ego opus auxilium, sic ego searched auxilium online et venerunt trans a website ut suggesserant est, Doctorem Mahumedes potest auxilium adepto ex retro celeriter . Ita sensi dandum conantur. Et dixit ad me quid ego faciam illum vocantis et ego feci eum et feci eum et (amor spell) pro me. XXVIII horas post, vocavit me, et vere vir meus ad me, ut per me fallunt, tam haedos, Mirabile est !! Erat ut eodem die venit cum multis amor et gaudium et defendit errorem et cibavit me dolor accumsan. Ab illo ergo die autem fortior quam ante nuptias, gratias Mahometis Dr. quia tam potens et ego voluit ad participes meis fabulam in interrete est, Doctorem Mahumedis sint vera et potens incantatores triae et ego semper orare, ut longo vivas tempore ad auxilium filii eius in tempore tribulationis: Si tu es hic et opus vestrum ex retrorsum et ad virum tuum altera mulier: non plorans nequaquam plorabis: contactu huius potentes incantatores triae nunc. Hic est contactu suo: Email ad eum: monicaspiritualtemple@gmail.com potes aut illi addere etiam ipsum appellare de app-agis: +2348134493948
AntwortenLöschen