L.
ANNAEI SENECAE
EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM LIBER
QUARTUS
XXX.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Bassum Aufidium, virum optimum, vidi quassum, aetati obluctantem. Sed
iam plus illum degravat quam quod possit attolli; magno senectus et
universo pondere incubuit. Scis illum semper infirmi corporis et
exsucti fuisse; diu illud continuit et, ut verius dicam, concinnavit:
subito defecit. Quemadmodum in nave quae sentinam trahit uni rimae
aut alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere,
succurri non potest navigio dehiscenti, ita in senili corpore
aliquatenus imbecillitas sustineri et fulciri potest. Ubi tamquam in
putri aedificio omnis iunctura diducitur, et dum alia excipitur, alia
discinditur, circumspiciendum est quomodo exeas. Bassus tamen noster
alacer animo est: hoc philosophia praestat, in conspectu mortis
hilarem <esse> et in quocumque corporis habitu fortem laetumque
nec deficientem quamvis deficiatur. Magnus gubernator et scisso
navigat velo et, si exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad
cursum. Hoc facit Bassus noster et eo animo vultuque finem suum
spectat quo alienum spectare nimis securi putares. Magna res est,
Lucili, haec et diu discenda, cum adventat hora illa inevitabilis,
aequo animo abire. Alia genera mortis spei mita sunt: desinit morbus,
incendium exstinguitur, ruina quos videbatur oppressura deposuit;
mare quos hauserat eadem vi qua sorbebat eiecit incolumes; gladium
miles ab ipsa perituri cervice re vocavit: nil habet quod speret quem
senectus ducit ad mortem; huic uni intercedi non potest. Nullo genere
homines mollius moriuntur sed nec diutius. [5] Bassus noster
videbatur mihi prosequi se et componere et vivere tamquam superstes
sibi et sapienter ferre desiderium sui. Nam de morte multa loquitur
et id agit sedulo ut nobis persuadeat, si quid incommodi aut metus in
hoc negotio est, morientis vitium esse, non mortis; non magis in ipsa
quicquam esse molestiae quam post ipsam. [6] Tam demens autem est qui
timet quod non est passurus quam qui timet quod non est sensurus. An
quis quam hoc futurum credit, ut per quam nihil sentiatur, ea
sentiatur? 'Ergo' inquit 'mors adeo extra omne malum est ut sit extra
omnem malorum metum.' [7] Haec ego scio et saepe dicta et saepe
dicenda, sed neque cum legerem aeque mihi profuerunt neque cum
audirem iis dicentibus qui negabant timenda a quorum metu aberant:
hic vero plurimum apud me auctoritatis habuit, cum loqueretur de
morte vicina. [8] Dicam enim quid sentiam: puto fortiorem esse eum
qui in ipsa morte est quam qui circa mortem. Mors enim admota etiam
imperitis animum dedit non vitandi inevitabilia; si gladiator tota
pugna timidissimus iugulum adversario praestat et errantem gladium
sibi attemperat. At illa quae in propinquo est utique ventura
desiderat lentam animi firmitatem, quae est rarior nec potest nisi a
sapiente praestari. [9] Libentissime itaque illum audiebam quasi
ferentem de morte: sententiam et qualis esset eius natura velut
propius inspectae indicantem. Plus, ut puto, fidei haberet apud te,
plus ponderis, si quis revixisset et in morte nihil mali esse
narraret expertus: accessus mortis quam perturbationem afferat optime
tibi hi dicent qui secundum illam steterunt, qui venientem et
viderunt et receperunt. [10] Inter hos Bassum licet numeres, qui nos
decipi noluit. Is ait tam stultum esse qui mortem timeat quam qui
senectutem; nam quemadmodum senectus adulescentiam sequitur, ita mors
senectutem. Vivere noluit qui mori non vult; vita enim cum exceptione
mortis data est; ad hanc itur. Quam ideo timere dementis est quia
certa exspectantur, dubia metuuntur. [11] Mors necessitatem habet
aequam et invictam: quis queri potest in ea condicione se esse in qua
nemo non est? prima autem pars est aequitatis aequalitas. Sed nunc
supervacuum est naturae causam agere, quae non aliam voluit legem
nostram esse quam suam: quid quid composuit resolvit, et quidquid
resolvit componit iterum. [12] Iam vero si cui contigit ut illum
senectus leviter emitteret, non repente avulsum vitae sed minutatim
subductum, o ne ille agere gratias diis omnibus debet quod satiatus
ad requiem homini necessariam, lasso gratam perductus est. Vides
quosdam optantes mortem, et quidem magis quam rogari solet vita.
Nescio utros existimem maiorem nobis animum dare, qui deposcunt
mortem an qui hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex
rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo
tranquillitas est. Venit aliquis ad mortem iratus: mortem venientem
nemo hilaris excepit nisi qui se ad illam diu composuerat.
[13]
Fateor ergo ad hominem mihi carum ex pluribus me causis frequentius
venisse, ut scirem an illum totiens eundem invenirem, numquid cum
corporis viribus minueretur animi vigor; qui sic crescebat illi
quomodo manifestior notari solet agitatorum laetitia cum septimo
spatio palmae appropinquat. [14] Dicebat quidem ille Epicuri
praeceptis obsequens, primum sperare se nullum dolorem esse in illo
extremo anhelitu; si tamen esset, habere aliquantum in ipsa brevitate
solacii; nullum enim dolorem longum esse qui magnus est. Ceterum
succursurum sibi etiam in ipsa distractione animae corporis que, si
cum cruciatu id fieret, post illum dolorem se dolere non posse. Non
dubitare autem se quin senilis anima in primis labris esset nec magna
vi distraheretur a corpore. 'Ignis qui alentem materiam occupavit
aqua et interdum ruina exstinguendus est: ille qui alimentis
deficitur sua sponte subsidit.' [15] Libenter haec, mi Lucili, audio
non tamquam nova, sed tamquam in rem praesentem perductus. Quid ergo?
non multos spectavi abrumpentes vitam? Ego vero vidi, sed plus
momenti apud me habent qui ad mortem veniunt sine odio vitae et
admittunt illam, non attrahunt. [16] Illud quidem aiebat tormentum
nostra nos sentire opera, quod tunc trepidamus cum prope a nobis esse
credimus mortem: a quo enim non prope est, parata omnibus locis
omnibusque momentis? 'Sed consideremus' inquit 'tunc cum aliqua causa
moriendi videtur accedere, quanto aliae propiores sint quae non
timentur.' [17] Hostis alicui mortem minabatur, hanc cruditas
occupavit. Si distinguere voluerimus causas metus nostri, inveniemus
alias esse, alias videri. Non mortem timemus sed cogitationem mortis;
ab ipsa enim semper tantundem absumus. Ita si timenda mors est,
semper timenda est: quod enim morti tempus exemptum est?
[18]
Sed vereri debeo ne tam longas epistulas peius quam mortem oderis.
Itaque finem faciam: tu tamen mortem ut numquam timeas semper cogita.
Vale.
XXXI.
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1]
Agnosco Lucilium meum: incipit quem promiserat exhibere. Sequere
illum impetum animi quo ad optima quaeque calcatis popularibus bonis
ibas: non desidero maiorem melioremque te fieri quam moliebaris.
Fundamenta tua multum loci occupaverunt: tantum effice quantum
conatus es, et illa quae tecum in animo tulisti tracta. [2] Ad summam
sapiens eris, si cluseris aures, quibus ceram parum est obdere:
firmiore spissamento opus est quam in sociis usum Ulixem ferunt. Illa
vox quae timebatur erat blanda, non tamen publica: at haec quae
timenda est non ex uno scopulo sed ex omni terrarum parte
circumsonat. Praetervehere itaque non unum locum insidiosa voluptate
suspectum, sed omnes urbes. Surdum te amantissimis tuis praesta: bono
animo mala precantur. Et si esse vis felix, deos ora ne quid tibi ex
his quae optantur eveniat. [3] Non sunt ista bona quae in te isti
volunt congeri: unum bonum est, quod beatae vitae causa et
firmamentum est, sibi fidere. Hoc autem contingere non potest, nisi
contemptus est labor et in eorum numero habitus quae neque bona sunt
neque mala; fieri enim non potest ut una ulla res modo mala sit, modo
bona, modo levis et perferenda, modo expavescenda. [4] Labor bonum
non est: quid ergo est bonum? laboris contemptio. Itaque in vanum
operosos culpaverim: rursus ad honesta nitentes, quanto magis
incubuerint minus que sibi vinci ac strigare permiserint, admirabor
et clamabo, 'tanto melior, surge et inspira et clivum istum uno si
potes spiritu exsupera'. [5] Generosos animos labor nutrit. Non est
ergo quod ex illo <voto> vetere parentum tuorum eligas quid
contingere tibi velis, quid optes; et in totum iam per maxima acto
viro turpe est etiam nunc deos fatigare. Quid votis opus est? fac te
ipse felicem; facies autem, si intellexeris bona esse quibus admixta
virtus est, turpia quibus malitia coniuncta est. Quemadmodum sine
mixtura lucis nihil splendidum est, nihil atrum nisi quod tenebras
habet aut aliquid in se traxit obscuri, quemadmodum sine adiutorio
ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum, ita honesta et
turpia virtutis ac malitiae societas efficit. [6] Quid ergo est bonum
? rerum scientia. Quid malum est? rerum imperitia. Ille prudens atque
artifex pro tempore quaeque repellet aut eliget; sed nec quae
repellit timet nec miratur quae eligit, si modo magnus illi et
invictus animus est. Summitti te ac deprimi veto. Laborem si non
recuses, parum est: posce. [7] 'Quid ergo?' inquis 'labor frivolus et
supervacuus et quem humiles causae evocaverunt non est malus?' Non
magis quam ille qui pulchris rebus impenditur, quoniam animi est ipsa
tolerantia quae se ad dura et aspera hortatur ac dicit, 'quid cessas?
non est viri timere sudorem'. [8] Huc et illud accedat, ut perfecta
virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod
non potest esse nisi rerum scientia contingit et ars per quam humana
ac divina noscantur. Hoc est summum bonum; quod si occupas, incipis
deorum socius esse, non supplex. [9] 'Quomodo' inquis 'isto
pervenitur?' Non per Poeninum Graiumve montem nec per deserta
Candaviae; nec Syrtes tibi nec Scylla aut Charybdis adeundae sunt,
quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio: tutum iter est,
iucundum est, ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa quae si
non deserueris, par deo surges. [10] Parem autem te deo pecunia non
faciet: deus nihil habet Praetexta non faciet: deus nudus est. Fama
non faciet nec ostentatio tui et in populos nominis dimissa notitia:
nemo novit deum, multi de illo male existimant, et impune. Non turba
servorum lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium:
deus ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia. Ne forma quidem
et vires beatum te facere possunt: nihil horum patitur vetustatem.
[11] Quaerendum est quod non fiat in dies peius, cui non possit
obstari. Quid hoc est? animus, sed hic rectus, bonus, magnus. Quid
aliud voces hunc quam deum in corpore humano hospitantem? Hic animus
tam in equitem Romanum quam in libertinum, quam in servum potest
cadere. Quid est enim eques Romanus aut libertinus aut servus? nomina
ex ambitione aut iniuria nata. Subsilire in caelum ex angulo licet:
exsurge modo
Finges
autem non auro vel argento: non potest ex hac materia imago deo
exprimi similis; cogita illos, cum propitii essent, fictiles fuisse.
Vale.
XXXII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Inquiro de te et ab omnibus sciscitor qui ex ista regione veniunt
quid agas, ubi et cum quibus moreris. Verba dare non potes: tecum
sum. Sic vive tamquam quid facias auditurus sim, immo tamquam
visurus. Quaeris quid me maxime ex iis quae de te audio delectet?
quod nihil audio, quod plerique ex iis quos interrogo nesciunt quid
agas. [2] Hoc est salutare, non conversari dissimilibus et diversa
cupientibus. Habeo quidem fiduciam non posse te detorqueri
mansurumque in proposito, etiam si sollicitantium turba circumeat.
Quid ergo est? non timeo ne mutent te, timeo ne impediant. Multum
autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam
breviorem inconstantia facimus, aliud eius subinde atque aliud
facientes initium; diducimus illam in particulas ac lancinamus. [3]
Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus
celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare
suspicareris ac fugientium premere vestigia. Fit hoc, premeris:
accelera et evade, perduc te in tutum et subinde considera quam
pulchra res sit consummare vitam ante mortem, deinde exspectare
securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione
beatae vitae positum, quae beatior non fit si longior. [4] O quando
illud videbis tempus quo scies tempus ad te non pertinere, quo
tranquillus placidusque eris et crastini neglegens et in summa tui
satietate! Vis scire quid sit quod faciat homines avidos futuri? nemo
sibi contigit. Optaverunt itaque tibi alia parentes tui; sed ego
contra omnium tibi eorum contemptum opto quorum illi copiam. Vota
illorum multos compilant ut te locupletent; quidquid ad te
transferunt alicui detrahendum est. [5] Opto tibi tui facultatem, ut
vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut
placeat sibi et intellectis veris bonis, quae simul intellecta sunt
possidentur, aetatis adiectione non egeat. Ille demum necessitates
supergressus est et exauctoratus ac liber qui vivit vita peracta.
XXXIII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Desideras his quoque epistulis sicut prioribus adscribi aliquas voces
nostrorum procerum. Non fuerunt circa flosculos occupati: totus
contextus illorum virilis est. Inaequalitatem scias esse ubi quae
eminent notabilia sunt: non est admirationi una arbor ubi in eandem
altitudinem tota silva surrexit. [2] Eiusmodi vocibus referta sunt
carmina, refertae historiae. Itaque nolo illas Epicuri existimes
esse: publicae sunt et maxime nostrae, sed <in> illo magis
adnotantur quia rarae interim interveniunt, quia inexspectatae, quia
mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo. Ita
enim plerique iudicant: apud me Epicurus est et fortis, licet
manuleatus sit; fortitudo et industria et ad bellum prompta mens tam
in Persas quam in alte cinctos cadit. [3] Non est ergo quod exigas
excerpta et repetita: continuum est apud nostros quidquid apud alios
excerpitur. Non habemus itaque ista ocliferia nec emptorem decipimus
nihil inventurum cum intraverit praeter illa quae in fronte suspensa
sunt: ipsis permittimus unde velint sumere exemplar. [4] Iam puta nos
velle singulares sententias ex turba separare: cui illas
assignabimus? Zenoni an Cleanthi an Chrysippo an Panaetio an
Posidonio? Non sumus sub rege: sibi quisque se vindicat. Apud istos
quidquid Hermarchus dixit, quidquid Metrodorus, ad unum refertur;
omnia quae quisquam in illo contubernio locutus est unius ductu et
auspiciis dicta sunt. Non possumus, inquam, licet temptemus, educere
aliquid ex tanta rerum aequalium multitudine:
Quocumque
miseris oculum, id tibi occurret quod eminere posset nisi inter paria
legeretur. [5] Quare depone istam spem posse te summatim degustare
ingenia maximorum virorum: tota tibi inspicienda sunt, tota
tractanda. <Continuando> res geritur et per lineamenta sua
ingenii opus nectitur ex quo nihil subduci sine ruina potest. Nec
recuso quominus singula membra, dummodo in ipso homine, consideres:
non est formonsa cuius crus laudatur aut brachium, sed illa cuius
universa facies admirationem partibus singulis abstulit. [6] Si tamen
exegeris, non tam mendice tecum agam, sed plena manu fiet; ingens
eorum turba est passim iacentium; sumenda erunt, non colligenda. Non
enim excidunt sed fluunt; perpetua et inter se contexta sunt. Nec
dubito quin multum conferant rudibus adhuc et extrinsecus
auscultantibus; facilius enim singula insidunt circumscripta et
carminis modo inclusa. [7] Ideo pueris et sententias ediscendas damus
et has quas Graeci chrias vocant, quia complecti illas puerilis
animus potest, qui plus adhuc non capit. Certi profectus viro captare
flosculos turpe est et fulcire se notissimis ac paucissimis vocibus
et memoria stare: sibi iam innitatur. Dicat ista, non teneat; turpe
est enim seni aut prospicienti senectutem ex commentario sapere. 'Hoc
Zenon dixit': tu quid? 'Hoc Cleanthes': tu quid? Quousque sub alio
moveris? impera et dic quod memoriae tradatur, aliquid et de tuo
profer. [8] Omnes itaque istos, numquam auctores, semper interpretes,
sub aliena umbra latentes, nihil existimo habere generosi, numquam
ausos aliquando facere quod diu didicerant. Memoriam in alienis
exercuerunt; aliud autem est meminisse, aliud scire. Meminisse est
rem commissam memoriae custodire; at contra scire est et sua facere
quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad magistrum.
[9] 'Hoc dixit Zenon, hoc Cleanthes.' Aliquid inter te intersit et
librum. Quousque disces? iam et praecipe. Quid est quare audiam quod
legere possum? 'Multum' inquit 'viva vox facit.' Non quidem haec quae
alienis verbis commodatur et actuari vice fungitur. [10] Adice nunc
quod isti qui numquam tutelae suae fiunt primum in ea re sequuntur
priores in qua nemo non a priore descivit; deinde in ea re sequuntur
quae adhuc quaeritur. Numquam autem invenietur, si contenti fuerimus
inventis. Praeterea qui alium sequitur nihil invenit, immo nec
quaerit. [11] Quid ergo? non ibo per priorum vestigia? ego vero utar
via vetere, sed si propiorem planioremque invenero, hanc muniam. Qui
ante nos ista moverunt non domini nostri sed duces sunt. Patet
omnibus veritas; nondum est occupata; multum ex illa etiam futuris
relictum est. Vale.
XXXIV.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Cresco et exsulto et discussa senectute recalesco quotiens ex iis
quae agis ac scribis intellego quantum te ipse - nam turbam olim
reliqueras - superieceris. Si agricolam arbor ad fructum perducta
delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit voluptatem, si alumnum
suum nemo aliter intuetur quam ut adulescentiam illius suam iudicet,
quid evenire credis iis qui ingenia educaverunt et quae tenera
formaverunt adulta subito vident? [2] Assero te mihi; meum opus es.
Ego cum vidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi
stimulos nec lente ire passus sum sed subinde incitavi; et nunc idem
facio, sed iam currentem hortor et invicem hortantem. [3] 'Quid
illud?' inquis 'adhuc volo.' In hoc plurimum est, non sic quomodo
principia totius operis dimidium occupare dicuntur. Ista res animo
constat; itaque pars magna bonitatis est velle fieri bonum. Scis quem
bonum dicam? perfectum, absolutum, quem malum facere nulla vis, nulla
necessitas possit. [4] Hunc te prospicio, si perseveraveris et
incubueris et id egeris ut omnia facta dictaque tua inter se
congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint. Non est
huius animus in recto cuius acta discordant. Vale.
XXXV.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Cum te tam valde rogo ut studeas, meum negotium ago: habere amicum
volo, quod contingere mihi, nisi pergis ut coepisti excolere te, non
potest. Nunc enim amas me, amicus non es. 'Quid ergo? haec inter se
diversa sunt?' immo dissimilia. Qui amicus est amat; qui amat non
utique amicus est; itaque amicitia semper prodest, amor aliquando
etiam nocet. [2] Si nihil aliud, ob hoc profice, ut amare discas.
Festina ergo dum mihi proficis, ne istuc alteri didiceris. Ego quidem
percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo futuros et
quidquid aetati meae vigoris abscessit, id ad me et tua, quamquam non
multum abest, rediturum; sed tamen re quoque ipsa esse laetus volo.
[3] Venit ad nos ex iis quos amamus etiam absentibus gaudium, sed id
leve et evanidum: conspectus et praesentia et conversatio habet
aliquid vivae voluptatis, utique si non tantum quem velis sed qualem
velis videas. Affer itaque te mihi, ingens munus, et quo magis
instes, cogita te mortalem esse, me senem. [4] Propera ad me, sed ad
te prius. Profice et ante omnia hoc cura, ut constes tibi. Quotiens
experiri voles an aliquid actum sit, observa an eadem hodie velis
quae heri: mutatio voluntatis indicat animum natare, aliubi atque
aliubi apparere, prout tulit ventus. Non vagatur quod fixum atque
fundatum est: istud sapienti perfecto contingit, aliquatenus et
proficienti provectoque. Quid ergo interest? hic commovetur quidem,
non tamen transit, sed suo loco nutat; ille ne commovetur quidem.
Vale.
XXXVI.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Amicum tuum hortare ut istos magno animo contemnat qui illum
obiurgant quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam
destituerit et, cum plus consequi posset, praetulerit quietem
omnibus; quam utiliter suum negotium gesserit cotidie illis ostentet.
Hi quibus invidetur non desinent transire: alii elidentur, alii
cadent. Res est inquieta felicitas; ipsa se exagitat. Movet cerebrum
non uno genere: alios in aliud irritat, hos in impotentiam, illos in
luxuriam; hos inflat, illos mollit et totos resolvit. [2] 'At bene
aliquis illam fert.' Sic, quomodo vinum. Itaque non est quod tibi
isti persuadeant eum esse felicem qui a multis obsidetur: sic ad
illum quemadmodum ad lacum concurritur, quem exhauriunt et turbant.
'Nugatorium et inertem vocant.' Scis quosdam perverse loqui et
significare contraria. Felicem vocabant: quid ergo? erat? [3] Ne
illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi videtur et
tetrici. Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et
amabilem turbae; vinum enim bonum fieri quod recens durum et asperum
visum est; non pati aetatem quod in dolio placuit. Sine eum tristem
appellent et inimicum processibus suis: bene se dabit in vetustate
ipsa tristitia, perseveret modo colere virtutem, perbibere liberalia
studia, non illa quibus perfundi satis est, sed haec quibus tingendus
est animus. [4] Hoc est discendi tempus. 'Quid ergo? aliquod est quo
non sit discendum?' Minime; sed quemadmodum omnibus annis studere
honestum est, ita non omnibus institui. Turpis et ridicula res est
elementarius senex: iuveni parandum, seni utendum est. Facies ergo
rem utilissimam tibi, si illum quam optimum feceris; haec aiunt
beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae
tam dare prodest quam accipere. [5] Denique nihil illi iam liberi
est, spopondit; minus autem turpe est creditori quam spei bonae
decoquere. Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti
navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius quam colit terrae,
caeli favore: ille quod debet sola potest voluntate persolvi. [6] In
mores fortuna ius non habet. Hos disponat ut quam tranquillissimus
ille animus ad perfectum veniat, qui nec ablatum sibi quicquam sentit
nec adiectum, sed in eodem habitu est quomodocumque res cedunt; cui
sive aggeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex
istis vel omnia casus excussit, minor non fit.
[7]
Si in Parthia natus esset, arcum infans statim tenderet; si in
Germania, protinus puer tenerum hastile vibraret; si avorum nostrorum
temporibus fuisset, equitare et hostem comminus percutere didicisset.
Haec singulis disciplina gentis suae suadet atque imperat. [8] Quid
ergo huic meditandum est? quod adversus omnia tela, quod adversus
omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat
aliquid in se terribile, ut et animos nostros quos in amorem sui
natura formavit offendat, nemo dubitat; nec enim opus esset in id
comparari et acui in quod instinctu quodam voluntario iremus, sicut
feruntur omnes ad conservationem sui. [9] Nemo discit ut si necesse
fuerit aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis
non summittat fidem, ut si necesse fuerit stans etiam aliquando
saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet
obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis. Mors
nullum habet incommodum; esse enim debet aliquid cuius sit
incommodum. [10] Quod si tanta cupiditas te longioris aevi tenet?
cogita nihil eorum quae ab oculis abeunt et in rerum naturam, ex qua
prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur consumi: desinunt
ista, non pereunt, et mors, quam pertimescimus ac recusamus,
intermittit vitam, non eripit; veniet iterum qui nos in lucem reponat
dies, quem multi recusarent nisi oblitos reduceret. [11] Sed postea
diligentius docebo omnia quae videntur perire mutari. Aequo animo
debet rediturus exire. Observa orbem rerum in se remeantium: videbis
nihil in hoc mundo exstingui sed vicibus descendere ac surgere.
Aestas abit, sed alter illam annus adducet; hiemps cecidit, referent
illam sui menses; solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget.
Stellarum iste discursus quidquid praeterit repetit; pars caeli
levatur assidue, pars mergitur.
[12]
Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes [nec] pueros
nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum si eam securitatem
nobis ratio non praestat ad quam stultitia perducit. Vale.
XXXVII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Quod maximum vinculum est ad bonam mentem, promisisti virum bonum,
sacramento rogatus es. Deridebit te, si quis tibi dixerit mollem esse
militiam et facilem. Nolo te decipi. Eadem honestissimi huius et
illius turpissimi auctoramenti verba sunt: 'uri, vinciri ferroque
necari'. [2] Ab illis qui manus harenae locant et edunt ac bibunt
quae per sanguinem reddant cavetur ut ista vel inviti patiantur: a te
ut volens libensque patiaris. Illis licet arma summittere,
misericordiam populi temptare: tu neque summittes nec vitam rogabis;
recta tibi invictoque moriendum est. Quid porro prodest paucos dies
aut annos lucrificare? sine missione nascimur. [3] 'Quomodo ergo'
inquis 'me expediam?' Effugere non potes necessitates, potes vincere.
et
hanc tibi viam dabit philosophia. Ad hanc te confer si vis salvus
esse, si securus, si beatus, denique si vis esse, quod est maximum,
liber; hoc contingere aliter non potest. [4] Humilis res est
stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis affectibus et
sacrissimis subiecta. Hos tam graves dominos, interdum alternis
imperantes, interdum pariter, dimittit a te sapientia, quae sola
libertas est. Una ad hanc fert via, et quidem recta; non aberrabis;
vade certo gradu. Si vis omnia tibi subicere, te subice rationi;
multos reges, si ratio te rexerit. Ab illa disces quid et quemadmodum
aggredi debeas; non incides rebus. [5] Neminem mihi dabis qui sciat
quomodo quod vult coeperit velle: non consilio adductus illo sed
impetu impactus est. Non minus saepe fortuna in nos incurrit quam nos
in illam. Turpe est non ire sed ferri, et subito in medio turbine
rerum stupentem quaerere, 'huc ego quemadmodum veni?' Vale.
XXXVIII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Merito exigis ut hoc inter nos epistularum commercium frequentemus.
Plurimum proficit sermo, quia minutatim irrepit animo: disputationes
praeparatae et effusae audiente populo plus habent strepitus, minus
familiaritatis. Philosophia bonum consilium est: consilium nemo clare
dat. Aliquando utendum est et illis, ut ita dicam, contionibus, ubi
qui dubitat impellendus est; ubi vero non hoc agendum est, ut velit
discere, sed ut discat, ad haec submissiora verba veniendum est.
Facilius intrant et haerent; nec enim multis opus est sed
efficacibus. [2] Seminis modo spargenda sunt, quod quamvis sit
exiguum, cum occupavit idoneum locum, vires suas explicat et ex
minimo in maximos auctus diffunditur. Idem facit ratio: non late
patet, si aspicias; in opere crescit. Pauca sunt quae dicuntur, sed
si illa animus bene excepit, convalescunt et exsurgunt. Eadem est,
inquam, praeceptorum condicio quae seminum: multum efficiunt, et
angusta sunt. Tantum, ut dixi, idonea mens rapiat illa et in se
trahat; multa invicem et ipsa generabit et plus reddet quam
acceperit. Vale.
XXXIX.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Commentarios quos desideras, diligenter ordinatos et in angustum
coactos, ego vero componam; sed vide ne plus profutura sit ratio
ordinaria quam haec quae nunc vulgo breviarium dicitur, olim cum
latine loqueremur summarium vocabatur. Illa res discenti magis
necessaria est, haec scienti; illa enim docet, haec admonet. Sed
utriusque rei tibi copiam faciam. Tu a me non est quod illum aut
illum exigas: qui notorem dat ignotus est. [2] Scribam ergo quod vis,
sed meo more; interim multos habes quorum scripta nescio an satis
ordinentur. Sume in manus indicem philosophorum: haec ipsa res
expergisci te coget, si videris quam multi tibi laboraverint.
Concupisces et ipse ex illis unus esse; habet enim hoc optimum in se
generosus animus, quod concitatur ad honesta. Neminem excelsi ingenii
virum humilia delectant et sordida: magnarum rerum species ad se
vocat et extollit. [3] Quemadmodum flamma surgit in rectum, iacere ac
deprimi non potest, non magis quam quiescere, ita noster animus in
motu est, eo mobilior et actuosior quo vehementior fuerit. Sed felix
qui ad meliora hunc impetum dedit: ponet se extra ius dicionemque
fortunae; secunda temperabit, adversa comminuet et aliis admiranda
despiciet. [4] Magni animi est magna contemnere ac mediocria malle
quam nimia; illa enim utilia vitaliaque sunt, at haec eo quod
superfluunt nocent. Sic segetem nimia sternit ubertas, sic rami onere
franguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas. Idem
animis quoque evenit quos immoderata felicitas rumpit, qua non tantum
in aliorum iniuriam sed etiam in suam utuntur. [5] Qui hostis in
quemquam tam contumeliosus fuit quam in quosdam voluptates suae sunt?
quorum impotentiae atque insanae libidini ob hoc unum possis
ignoscere, quod quae fecere patiuntur. Nec immerito hic illos furor
vexat; necesse est enim in immensum exeat cupiditas quae naturalem
modum transilit. Ille enim habet suum finem, inania et ex libidine
orta sine termino sunt. [6] Necessaria metitur utilitas: supervacua
quo redigis? Voluptatibus itaque se mergunt quibus in consuetudinem
adductis carere non possunt, et ob hoc miserrimi sunt, quod eo
pervenerunt ut illis quae supervacua fuerant facta sint necessaria.
Serviunt itaque voluptatibus, non fruuntur, et mala sua, quod malorum
ultimum est, et amant; tunc autem est consummata infelicitas, ubi
turpia non solum delectant sed etiam placent, et desinit esse remedio
locus ubi quae fuerant vitia mores sunt. Vale.
XL.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Quod frequenter mihi scribis gratias ago; nam quo uno modo potes te
mihi ostendis. Numquam epistulam tuam accipio ut non protinus una
simus. Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae
memoriam renovant et desiderium [absentiae] falso atque inani solacio
levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis
vestigia, veras notas afferunt? Nam quod in conspectu dulcissimum
est, id amici manus epistulae impressa praestat, agnoscere.
[2]
Audisse te scribis Serapionem philosophum, cum istuc applicuisset:
'solet magno cursu verba convellere, quae non effundit +ima+ sed
premit et urguet; plura enim veniunt quam quibus vox una sufficiat'.
Hoc non probo in philosopho, cuius pronuntiatio quoque, sicut vita,
debet esse composita; nihil autem ordinatum est quod praecipitatur et
properat. Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine
intermissione in morem nivis superveniens oratori data est, lenis et
melle dulcior seni profluit. [3] Sic itaque habe: [ut] istam vim
dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti quam agenti
rem magnam ac seriam docentique. Aeque stillare illum nolo quam
currere; nec extendat aures nec obruat. Nam illa quoque inopia et
exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae
tarditatis; facilius tamen insidit quod exspectatur quam quod
praetervolat. Venique tradere homines discipulis praecepta dicuntur:
non traditur quod fugit. [4] Adice nunc quod quae veritati operam dat
oratio incomposita esse debet et simplex: haec popularis nihil habet
veri. Movere vult turbam et inconsultas aures impetu rapere,
tractandam se non praebet, aufertur: quomodo autem regere potest quae
regi non potest? Quid quod haec oratio quae sanandis mentibus
adhibetur descendere in nos debet? remedia non prosunt nisi
immorantur. [5] Multum praeterea habet inanitatis et vani, plus sonat
quam valet. Lenienda sunt quae me exterrent, compescenda quae
irritant, discutienda quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda
avaritia: quid horum raptim potest fieri? quis medicus aegros in
transitu curat? Quid quod ne voluptatem quidem ullam habet talis
verborum sine dilectu ruentium strepitus? [6] Sed ut pleraque quae
fieri posse non crederes cognovisse satis est, ita istos qui verba
exercuerunt abunde est semel audisse. Quid enim quis discere, quid
imitari velit? quid de eorum animo iudicet quorum oratio perturbata
et immissa est nec potest reprimi? [7] Quemadmodum per proclive
currentium non ubi visum est gradus sistitur, sed incitato corporis
ponderi servit ac longius quam voluit effertur, sic ista dicendi
celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae,
quae ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim procedere. [8]
'Quid ergo? non aliquando et insurget?' Quidni? sed salva dignitate
morum, quam violenta ista et nimia vis exuit. Habeat vires magnas,
moderatas tamen; perennis sit unda, non torrens. Vix oratori
permiserim talem dicendi velocitatem inrevocabilem ac sine lege
vadentem: quemadmodum enim iudex subsequi poterit aliquando etiam
imperitus et rudis? Tum quoque, cum illum aut ostentatio abstulerit
aut affectus impotens sui, tantum festinet atque ingerat quantum
aures pati possunt.
[9]
Recte ergo facies si non audieris istos qui quantum dicant, non
quemadmodum quaerunt, et ipse malueris, si necesse est, +vel P.
Vinicium dicere qui itaque+. Cum quaereretur quomodo P. Vinicius
diceret, Asellius ait 'tractim'. Nam Geminus Varius ait, 'quomodo
istum disertum dicatis nescio: tria verba non potest iungere'. Quidni
malis tu sic dicere quomodo Vinicius? [10] Aliquis tam insulsus
intervenerit quam qui illi singula verba vellenti, tamquam dictaret,
non diceret, ait 'dic, +numquam dicas+?' Nam Q. Hateri cursum, suis
temporibus oratoris celeberrimi, longe abesse ab homine sano volo:
numquam dubitavit, numquam intermisit; semel incipiebat, semel
desinebat.
[11]
Quaedam tamen et nationibus puto magis aut minus convenire. In
Graecis hanc licentiam tuleris: nos etiam cum scribimus interpungere
assuevimus. Cicero quoque noster, a quo Romana eloquentia exsiluit,
gradarius fuit. Romanus sermo magis se circumspicit et aestimat
praebetque aestimandum. [12] Fabianus, vir egregius et vita et
scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat
expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse
illam, non celeritatem. Hanc ego in viro sapiente recipio, non exigo;
ut oratio eius sine impedimento exeat, proferatur tamen malo quam
profluat. [13] Eo autem magis te deterreo ab isto morbo quod non
potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit:
perfrices frontem oportet et te ipse non audias; multa enim
inobservatus ille cursus feret quae reprendere velis. [14] Non
potest, inquam, tibi contingere res ista salva verecundia. Praeterea
exercitatione opus est cotidiana et a rebus studium transferendum est
ad verba. Haec autem etiam si aderunt et poterunt sine ullo tuo
labore decurrere, tamen temperanda sunt; nam quemadmodum sapienti
viro incessus modestior convenit, ita oratio pressa, non audax. Summa
ergo summarum haec erit: tardilocum esse te iubeo. Vale.
XLI.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Facis rem optimam et tibi salutarem si, ut scribis, perseveras ire ad
bonam mentem, quam stultum est optare cum possis a te impetrare. Non
sunt ad caelum elevandae manus nec exorandus aedituus ut nos ad aurem
simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat: prope est a te
deus, tecum est, intus est. [2] Ita dico, Lucili: sacer intra nos
spiritus sedet, malorum bonorumque nostrorum observator et custos;
hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat. Bonus vero vir
sine deo nemo est: an potest aliquis supra fortunam nisi ab illo
adiutus exsurgere? Ille dat consilia magnifica et erecta. In
unoquoque virorum bonorum
[3]
Si tibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis
frequens lucus et conspectum caeli <densitate> ramorum aliorum
alios protegentium summovens, illa proceritas silvae et secretum loci
et admiratio umbrae in aperto tam densae atque continuae fidem tibi
numinis faciet. Si quis specus saxis penitus exesis montem
suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam
laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione
percutiet. Magnorum fluminum capita veneramur; subita ex abdito vasti
amnis eruptio aras habet; coluntur aquarum calentium fontes, et
stagna quaedam vel opacitas vel immensa altitudo sacravit. [4] Si
hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter
adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco
homines videntem, ex aequo deos, non subibit te veneratio eius? non
dices, 'ista res maior est altiorque quam ut credi similis huic in
quo est corpusculo possit'? [5] Vis isto divina descendit; animum
excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quidquid
timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat. Non potest
res tanta sine adminiculo numinis stare; itaque maiore sui parte
illic est unde descendit. Quemadmodum radii solis contingunt quidem
terram sed ibi sunt unde mittuntur, sic animus magnus ac sacer et in
hoc demissus, ut propius [quidem] divina nossemus, conversatur quidem
nobiscum sed haeret origini suae; illinc pendet, illuc spectat ac
nititur, nostris tamquam melior interest. [6] Quis est ergo hic
animus? qui nullo bono nisi suo nitet. Quid enim est stultius quam in
homine aliena laudare? quid eo dementius qui ea miratur quae ad alium
transferri protinus possunt? Non faciunt meliorem equum aurei freni.
Aliter leo aurata iuba mittitur, dum contractatur et ad patientiam
recipiendi ornamenti cogitur fatigatus, aliter incultus, integri
spiritus: hic scilicet impetu acer, qualem illum natura esse voluit,
speciosus ex horrido, cuius hic decor est, non sine timore aspici,
praefertur illi languido et bratteato. [7] Nemo gloriari nisi suo
debet. Vitem laudamus si fructu palmites onerat, si ipsa pondere [ad
terram] eorum quae tulit adminicula deducit: num quis huic illam
praeferret vitem cui aureae uvae, aurea folia dependent? Propria
virtus est in vite fertilitas; in homine quoque id laudandum est quod
ipsius est. Familiam formonsam habet et domum pulchram, multum serit,
multum fenerat: nihil horum in ipso est sed circa ipsum. [8] Lauda in
illo quod nec eripi potest nec dari, quod proprium hominis est.
Quaeris quid sit? animus et ratio in animo perfecta. Rationale enim
animal est homo; consummatur itaque bonum eius, si id implevit cui
nascitur. Quid est autem quod ab illo ratio haec exigat? rem
facillimam, secundum naturam suam vivere. Sed hanc difficilem facit
communis insania: in vitia alter alterum trudimus. Quomodo autem
revocari ad salutem possunt quos nemo retinet, populus impellit?
Vale.L. ANNAEI SENECAE
EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM
LIBER QUINTUS
XLII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Iam tibi iste persuasit virum se bonum esse? Atqui vir bonus tam cito
nec fieri potest nec intellegi. Scis quem nunc virum bonum dicam?
hunc secundae notae; nam ille alter fortasse tamquam phoenix semel
anno quingentesimo nascitur. Nec est mirum ex intervallo magna
generari: mediocria et in turbam nascentia saepe fortuna producit,
eximia vero ipsa raritate commendat. [2] Sed iste multum adhuc abest
ab eo quod profitetur; et si sciret quid esset vir bonus, nondum esse
se crederet, fortasse etiam fieri posse desperaret. 'At male
existimat de malis.' Hoc etiam mali faciunt, nec ulla maior poena
nequitiaest quam quod sibi ac suis displicet. [3] 'At odit eos qui
subita et magna potentia impotenter utuntur.' Idem faciet cum idem
potuerit. Multorum quia imbecilla sunt latent vitia, non minus ausura
cum illis vires suae placuerint quam illa quae iam felicitas aperuit.
Instrumenta illis explicandae nequitiae desunt. [4] Sic tuto serpens
etiam pestifera tractatur dum riget frigore: non desunt tunc illi
venena sed torpent. Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut
paria pessimis audeat, fortunae favore deficitur. Eadem velle
[subaudi si] cognosces: da posse quantum volunt. [5] Meministi, cum
quendam affirmares esse in tua potestate, dixisse me volaticum esse
ac levem et te non pedem eius tenere sed pinnam? Mentitus sum: pluma
tenebatur, quam remisit et fugit. Scis quos postea tibi exhibuerit
ludos, quam multa in caput suum casura temptaverit. Non videbat se
per aliorum pericula in suum ruere non cogitabat quam onerosa essent
quae petebat, etiam si supervacua non essent.
[6]
Hoc itaque in his quae affectamus, ad quae labore magno contendimus,
inspicere debemus, aut nihil in illis commodi esse aut plus
incommodi: quaedam supervacua sunt, quaedam tanti non sunt. Sed hoc
non pervidemus et gratuita nobis videntur quae carissime constant.
[7] Ex eo licet stupor noster appareat, quod ea sola putamus emi pro
quibus pecuniam solvimus, ea gratuita vocamus pro quibus nos ipsos
impendimus. Quae emere nollemus si domus nobis nostra pro illis esset
danda, si amoenum aliquod fructuosumve praedium, ad ea paratissimi
sumus pervenire cum sollicitudine, cum periculo, cum iactura pudoris
et libertatis et temporis; adeo nihil est cuique se vilius. [8] Idem
itaque in omnibus consiliis rebusque faciamus quod solemus facere
quotiens ad institorem alicuius mercis accessimus: videamus hoc quod
concupiscimus quanti deferatur. Saepe maximum pretium est pro quo
nullum datur. Multa possum tibi ostendere quae acquisita acceptaque
libertatem nobis extorserint; nostri essemus, si ista nostra non
essent. [9] Haec ergo tecum ipse versa, non solum ubi de incremento
agetur, sed etiam ubi de iactura. 'Hoc periturum est.' Nempe
adventicium fuit; tam facile sine isto vives quam vixisti. Si diu
illud habuisti, perdis postquam satiatus es; si non diu, perdis
antequam assuescas. 'Pecuniam minorem habebis.' Nempe et molestiam.
[10] 'Gratiam minorem.' Nempe et invidiam. Circumspice ista quae nos
agunt in insaniam, quae cum plurimis lacrimis amittimus: scies non
damnum in iis molestum esse, sed opinionem damni. Nemo illa perisse
sentit sed cogitat. Qui se habet nihil perdidit: sed quoto cuique
habere se contigit? Vale.
XLIII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Quomodo hoc ad me pervenerit quaeris, quis mihi id te cogitare
narraverit quod tu nulli narraveras? Is qui scit plurimum, rumor.
'Quid ergo?' inquis 'tantus sum ut possim excitare rumorem?' Non est
quod te ad hunc locum respiciens metiaris: ad istum respice in quo
moraris. [2] Quidquid inter vicina eminet magnum est illic ubi
eminet; nam magnitudo non habet modum certum: comparatio illam aut
tollit aut deprimit. Navis quae in flumine magna est in mari parvula
est; gubernaculum quod alteri navi magnum alteri exiguum est. [3] Tu
nunc in provincia, licet contemnas ipse te, magnus es. Quid agas,
quemadmodum cenes, quemadmodum dormias, quaeritur, scitur: eo tibi
diligentius vivendum est. Tunc autem felicem esse te iudica cum
poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non
abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius
vivamus, sed ut peccemus occultius. [4] Rem dicam ex qua mores
aestimes nostros: vix quemquam invenies qui possit aperto ostio
vivere. Ianitores conscientia nostra, non superbia opposuit: sic
vivimus ut deprendi sit subito aspici. Quid autem prodest recondere
se et oculos hominum auresque vitare? [5] Bona conscientia turbam
advocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est. Si
honesta sunt quae facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem
scire cum tu scias? O te miserum si contemnis hunc testem! Vale.
XLIV.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Iterum tu mihi te pusillum facis et dicis malignius tecum egisse
naturam prius, deinde fortunam, cum possis eximere te vulgo et ad
felicitatem hominum maximam emergere. Si quid est aliud in
philosophia boni, hoc est, quod stemma non inspicit; omnes, si ad
originem primam revocantur, a dis sunt. [2] Eques Romanus es, et ad
hunc ordinem tua te perduxit industria; at mehercules multis
quattuordecim clausa sunt, non omnes curia admittit, castra quoque
quos ad laborem et periculum recipiant fastidiose legunt: bona mens
omnibus patet, omnes ad hoc sumus nobiles. Nec reicit quemquam
philosophia nec eligit: omnibus lucet. [3] Patricius Socrates non
fuit; Cleanthes aquam traxit et rigando horto locavit manus; Platonem
non accepit nobilem philosophia sed fecit: quid est quare desperes
his te posse fieri parem? Omnes hi maiores tui sunt, si te illis
geris dignum; geres autem, si hoc protinus tibi ipse persuaseris, a
nullo te nobilitate superari. [4] Omnibus nobis totidem ante nos
sunt; nullius non origo ultra memoriam iacet. Platon ait neminem
regem non ex servis esse oriundum, neminem non servum ex regibus.
Omnia ista longa varietas miscuit et sursum deorsum fortuna versavit.
[5] Quis est generosus? ad virtutem bene a natura compositus. Hoc
unum intuendum est: alioquin si ad vetera revocas, nemo non inde est
ante quod nihil est. A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit
nos ex splendidis sordidisque alternata series. Non facit nobilem
atrium plenum fumosis imaginibus; nemo in nostram gloriam vixit nec
quod ante nos fuit nostrum est: animus facit nobilem, cui ex
quacumque condicione supra fortunam licet surgere. [6] Puta itaque te
non equitem Romanum esse sed libertinum: potes hoc consequi, ut solus
sis liber inter ingenuos. 'Quomodo?' inquis. Si mala bonaque non
populo auctore distineris. Intuendum est non unde veniant, sed quo
eant. Si quid est quod vitam beatam potest facere, id bonum est suo
iure; depravari enim in malum non potest. [7] Quid est ergo in quo
erratur, cum omnes beatam vitam optent? quod instrumenta eius pro
ipsa habent et illam dum petunt fugiunt. Nam cum summa vitae beatae
sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis
colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt
sarcinas sed trahunt; ita longius ab effectu eius quod petunt semper
abscedunt et quo plus operae impenderunt, hoc se magis impediunt et
feruntur retro. Quod evenit in labyrintho properantibus: ipsa illos
velocitas implicat. Vale.
XLV.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Librorum istic inopiam esse quereris. Non refert quam multos sed quam
bonos habeas: lectio certa prodest, varia delectat. Qui quo
destinavit pervenire vult unam sequatur viam, non per multas vagetur:
non ire istuc sed errare est. [2] 'Vellem' inquis '<non> magis
consilium mihi quam libros dares.' Ego vero quoscumque habeo mittere
paratus sum et totum horreum excutere; me quoque isto, si possem,
transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem impetraturum,
hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla
et fabulosum istud fretum deterrere potuissent. Tranassem ista, non
solum traiecissem, dummodo te complecti possem et praesens aestimare
quantum animo crevisses.
[3]
Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me
disertum puto quam formonsum putarem si imaginem meam peteres.
Indulgentiae scio istud esse, non iudici; et si modo iudici est,
indulgentia tibi imposuit. [4] Sed qualescumque sunt, tu illos sic
lege tamquam verum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram.
Non enim me cuiquam emancipavi, nullius nomen fero; multum magnorum
virorum iudicio credo, aliquid et meo vindico. Nam illi quoque non
inventa sed quaerenda nobis reliquerunt, et invenissent forsitan
necessaria nisi et supervacua quaesissent. [5] Multum illis temporis
verborum cavillatio eripuit, captiosae disputationes quae acumen
irritum exercent. Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis
illigamus ac deinde dissolvimus: tantum nobis vacat? iam vivere, iam
mori scimus? Tota illo mente pergendum est ubi provideri debet ne res
nos, non verba decipiant. [6] Quid mihi vocum similitudines
distinguis, quibus nemo umquam nisi dum disputat captus est? Res
fallunt: illas discerne. Pro bonis mala amplectimur; optamus contra
id quod optavimus; pugnant vota nostra cum votis, consilia cum
consilis. [7] Adulatio quam similis est amicitiae! Non imitatur
tantum illam sed vincit et praeterit; apertis ac propitiis auribus
recipitur et in praecordia ima descendit, eo ipso gratiosa quo
laedit: doce quemadmodum hanc similitudinem possim dinoscere. Venit
ad me pro amico blandus inimicus; vitia nobis sub virtutum nomine
obrepunt: temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur
ignavia, pro cauto timidus accipitur. In his magno periculo erramus:
his certas notas imprime. [8] Ceterum qui interrogatur an cornua
habeat non est tam stultus ut frontem suam temptet, nec rursus tam
ineptus aut hebes ut nesciat <nisi> tu illi subtilissima
collectione persuaseris. Sic ista sine noxa decipiunt quomodo
praestigiatorum acetabula et calculi, in quibus me fallacia ipsa
delectat. Effice ut quomodo fiat intellegam: perdidi lusum. Idem de
istis captionibus dico - quo enim nomine potius sophismata appellem?
-: nec ignoranti nocent nec scientem iuvant.
[9]
Si utique vis verborum ambiguitates diducere, hoc nos doce, beatum
non eum esse quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit,
sed illum cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et
mirabilia calcantem, qui neminem videt cum quo se commutatum velit,
qui hominem ea sola parte aestimat qua homo est, qui natura magistra
utitur, ad illius leges componitur, sic vivit quomodo illa
praescripsit; cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum
vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus; quem aliqua vis
movet, nulla perturbat; quem fortuna, cum quod habuit telum
nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro;
nam cetera eius tela, quibus genus humanum debellatur, grandinis more
dissultant, quae incussa tectis sine ullo habitatoris incommodo
crepitat ac solvitur. [10] Quid me detines in eo quem tu ipse
pseudomenon appellas, de quo tantum librorum compositum est? Ecce
tota mihi vita mentitur: hanc coargue, hanc ad verum, si acutus es,
redige. Necessaria iudicat quorum magna pars supervacua est; etiam
quae non est supervacua nihil in se momenti habet in hoc, ut possit
fortunatum beatumque praestare. Non enim statim bonum est, si quid
necessarium est: aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae
damus et ceteris sine quibus vita non ducitur. [11] Quod bonum est
utique necessarium est: quod necessarium est non utique bonum est,
quoniam quidem necessaria sunt quaedam eademque vilissima. Nemo usque
eo dignitatem boni ignorat ut illud ad haec in diem utilia demittat.
[12] Quid ergo? non eo potius curam transferes, ut ostendas omnibus
magno temporis impendio quaeri supervacua et multos transisse vitam
dum vitae instrumenta conquirunt? Recognosce singulos, considera
universos: nullius non vita spectat in crastinum. [13] Quid in hoc
sit mali quaeris? Infinitum. Non enim vivunt sed victuri sunt: omnia
differunt. Etiamsi attenderemus, tamen nos vita praecurreret; nunc
vero cunctantes quasi aliena transcurrit et ultimo die finitur, omni
perit.
Sed
ne epistulae modum excedam, quae non debet sinistram manum legentis
implere, in alium diem hanc litem cum dialecticis differam nimium
subtilibus et hoc solum curantibus, non et hoc. Vale.
XLVI.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Librum tuum quem mihi promiseras accepi et tamquam lecturus ex
commodo adaperui ac tantum degustare volui; deinde blanditus est ipse
ut procederem longius. Qui quam disertus fuerit ex hoc intellegas
licet: levis mihi visus est, cum esset nec mei nec tui corporis, sed
qui primo aspectu aut Titi Livii aut Epicuri posset videri. Tanta
autem dulcedine me tenuit et traxit ut illum sine ulla dilatione
perlegerim. Sol me invitabat, fames admonebat, nubes minabantur;
tamen exhausi totum. [2] Non tantum delectatus sed gavisus sum. Quid
ingenii iste habuit, quid animi! Dicerem 'quid impetus!', si
interquievisset, si <ex> intervallo surrexisset; nunc non fuit
impetus sed tenor. Compositio virilis et sancta; nihilominus
interveniebat dulce illud et loco lene. Grandis, erectus es: hoc te
volo tenere, sic ire. Fecit aliquid et materia; ideo eligenda est
fertilis, quae capiat ingenium, quae incitet.
[3]
<De> libro plura scribam cum illum retractavero; nunc parum
mihi sedet iudicium, tamquam audierim illa, non legerim. Sine me et
inquirere. Non est quod verearis: verum audies. O te hominem felicem,
quod nihil habes propter quod quisquam tibi tam longe mentiatur! nisi
quod iam etiam ubi causa sublata est mentimur consuetudinis causa.
Vale.
XLVII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Libenter ex iis qui a te veniunt cognovi familiariter te cum servis
tuis vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. 'Servi
sunt.' Immo homines. 'Servi sunt ' Immo contubernales. 'Servi sunt.'
Immo humiles amici. 'Servi sunt.' Immo conservi, si cogitaveris
tantundem in utrosque licere fortunae. [2] Itaque rideo istos qui
turpe existimant cum servo suo cenare: quare, nisi quia superbissima
consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit? Est
ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem
ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat quam
ingessit. [3] At infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem ut
loquantur, licet; virga murmur omne compescitur, et ne fortuita
quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus; magno
malo ulla voce interpellatum silentium luitur; nocte tota ieiuni
mutique perstant. [4] Sic fit ut isti de domino loquantur quibus
coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum coram dominis
sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro
domino porrigere cervicem, periculum imminens in caput suum avertere;
in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant. [5] Deinde
eiusdem arrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse quot
servos: non habemus illos hostes sed facimus. Alia interim crudelia,
inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem sed tamquam
iumentis abutimur. [quod] Cum ad cenandum discubuimus, alius sputa
deterget, alius reliquias temulentorum <toro> subditus
colligit. [6] Alius pretiosas aves scindit; per pectus et clunes
certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix,
qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior
est qui hoc voluptatis causa docet quam qui necessitatis discit. [7]
Alius vini minister in muliebrem modum ornatus cum aetate luctatur:
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu
glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam
inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in
convivio puer est. [8] Alius, cui convivarum censura permissa est,
perstat infelix et exspectat quos adulatio et intemperantia aut gulae
aut linguae revocet in crastinum. Adice obsonatores quibus dominici
palati notitia subtilis est, qui sciunt cuius illum rei sapor
excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi
possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat. Cum
his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad
eandem mensam cum servo suo accedere. Di melius! quot ex istis
dominos habet! [9] Stare ante limen Callisti domi num suum vidi et
eum qui illi impegerat titulum, qui inter reicula manicipia
produxerat, aliis intrantibus excludi. Rettulit illi gratiam servus
ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem praeco experitur: et
ipse illum invicem apologavit, et ipse non iudicavit domo sua dignum.
Dominus Callistum vendidit: sed domino quam multa Callistus!
[10]
Vis tu cogitare istum quem servum tuum vocas ex isdem seminibus ortum
eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! tam tu
illum videre ingenuum potes quam ille te servum. Variana clade multos
splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum,
fortuna depressit: alium ex illis pastorem, alium custodem casae
fecit. Contemne nunc eius fortunae hominem in quam transire dum
contemnis potes.
[11]
Nolo in ingentem me locum immittere et de usu servorum disputare, in
quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus. Haec tamen
praecepti mei summa est: sic cum inferiore vivas quemadmodum tecum
superiorem velis vivere. Quotiens in mentem venerit quantum tibi in
servum <tuum> liceat, veniat in mentem tantundem in te domino
tuo licere. [12] 'At ego' inquis 'nullum habeo dominum.' Bona aetas
est: forsitan habebis. Nescis qua aetate Hecuba servire coeperit, qua
Croesus, qua Darei mater, qua Platon, qua Diogenes? [13] Vive cum
servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in
consilium et in convictum.
Hoc
loco acclamabit mihi tota manus delicatorum 'nihil hac re humilius,
nihil turpius'. Hos ego eosdem deprehendam alienorum servorum
osculantes manum. [14] Ne illud quidem videtis, quam omnem invidiam
maiores nostri dominis, omnem contumeliam servis detraxerint? Dominum
patrem familiae appellaverunt, servos - quod etiam in mimis adhuc
durat - familiares; instituerunt diem festum, non quo solo cum servis
domini vescerentur, sed quo utique; honores illis in domo gerere, ius
dicere permiserunt et domum pusillam rem publicam esse iudicaverunt.
[15] 'Quid ergo? omnes servos admovebo mensae meae?' Non magis quam
omnes liberos. Erras si existimas me quosdam quasi sordidioris operae
reiecturum, ut puta illum mulionem et illum bubulcum. Non ministeriis
illos aestimabo sed moribus: sibi quisque dat mores, ministeria casus
assignat. Quidam cenent tecum quia digni sunt, quidam ut sint; si
quid enim in illis ex sordida conversatione servile est, honestiorum
convictus excutiet. [16] Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in
foro et in curia quaeras: si diligenter attenderis, et domi invenies.
Saepe bona materia cessat sine artifice: tempta et experire.
Quemadmodum stultus est qui equum empturus non ipsum inspicit sed
stratum eius ac frenos, sic stultissimus est qui hominem aut ex veste
aut ex condicione, quae vestis modo nobis circumdata est, aestimat.
[17] 'Servus est.' Sed fortasse liber animo. 'Servus est.' Hoc illi
nocebit? Ostende quis non sit: alius libidini servit, alius
avaritiae, alius ambitioni, <omnes spei>, omnes timori. Dabo
consularem aniculae servientem, dabo ancillulae divitem, ostendam
nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum: nulla servitus turpior
est quam voluntaria. Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant
quominus servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem:
colant potius te quam timeant.
[18]
Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio
suo deicere, quod dixi, 'colant potius dominum quam timeant'. 'Ita'
inquit 'prorsus? colant tamquam clientes, tamquam salutatores?' Hoc
qui dixerit obliviscetur id dominis parum non esse quod deo sat est.
Qui colitur, et amatur: non potest amor cum timore misceri. [19]
Rectissime ergo facere te iudico quod timeri a servis tuis non vis,
quod verborum castigatione uteris: verberibus muta admonentur. Non
quidquid nos offendit et laedit; sed ad rabiem cogunt pervenire
deliciae, ut quidquid non ex voluntate respondit iram evocet. [20]
Regum nobis induimus animos; nam illi quoque obliti et suarum virium
et imbecillitatis alienae sic excandescunt, sic saeviunt, quasi
iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae
magnitudo tutissimos praestat. Nec hoc ignorant, sed occasionem
nocendi captant querendo; acceperunt iniuriam ut facerent.
[21]
Diutius te morari nolo; non est enim tibi exhortatione opus. Hoc
habent inter cetera boni mores: placent sibi, permanent. Levis est
malitia, saepe mutatur, non in melius sed in aliud. Vale.
XLVIII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Ad epistulam quam mihi ex itinere misisti, tam longam quam ipsum iter
fuit, postea rescribam; seducere me debeo et quid suadeam
circumspicere. Nam tu quoque, qui consulis, diu an consuleres
cogitasti: quanto magis hoc mihi faciendum est, cum longiore mora
opus sit ut solvas quaestionem quam ut proponas? utique cum aliud
tibi expediat, aliud mihi. [2] Iterum ego tamquam Epicureus loquor?
mihi vero idem expedit quod tibi: aut non sum amicus, nisi quidquid
agitur ad te pertinens meum est. Consortium rerum omnium inter nos
facit amicitia; nec secundi quicquam singulis est nec adversi; in
commune vivitur. Nec potest quisquam beate degere qui se tantum
intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit: alteri vivas
oportet, si vis tibi vivere. [3] Haec societas diligenter et sancte
observata, quae nos homines hominibus miscet et iudicat aliquod esse
commune ius generis humani, plurimum ad illam quoque de qua loquebar
interiorem societatem amicitiae colendam proficit; omnia enim cum
amico communia habebit qui multa cum homine.
[4]
Hoc, Lucili virorum optime, mihi ab istis subtilibus praecipi malo,
quid amico praestare debeam, quid homini, quam quot modis 'amicus'
dicatur, et 'homo' quam multa significet. In diversum ecce sapientia
et stultitia discedunt! cui accedo? in utram ire partem iubes? Illi
homo pro amico est, huic amicus non est pro homine; ille amicum sibi
parat, hic se amico: tu mihi verba distorques et syllabas digeris.
[5] Scilicet nisi interrogationes vaferrimas struxero et conclusione
falsa a vero nascens mendacium adstrinxero, non potero a fugiendis
petenda secernere. Pudet me: in re tam seria senes ludimus. [Vale.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM.]
[6]
'Mus syllaba est; mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit.'
Puta nunc me istuc non posse solvere: quod mihi ex ista inscientia
periculum imminet? quod incommodum? Sine dubio verendum est ne quando
in muscipulo syllabas capiam, aut ne quando, si neglegentior fuero,
caseum liber comedat. Nisi forte illa acutior est collectio: 'mus
syllaba est; syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non
rodit'. [7] O pueriles ineptias! in hoc supercilia subduximus? in hoc
barbam demisimus? hoc est quod tristes docemus et pallidi? Vis scire
quid philosophia promittat generi humano? consilium. Alium mors
vocat, alium paupertas urit, alium divitiae vel alienae torquent vel
suae; ille malam fortunam horret, hic se felicitati suae subducere
cupit; hunc homines male habent, illum dii. Quid mihi lusoria ista
componis? non est iocandi locus: ad miseros advocatus es. Opem
laturum te naufragis, captis, aegris, egentibus, intentae securi
subiectum praestantibus caput pollicitus es: quo diverteris? quid
agis? Hic cum quo ludis timet: succurre, quidquid Ålaqueti
respondentium poenisÅ. Omnes undique ad te manus tendunt, perditae
vitae perituraeque auxilium aliquod implorant, in te spes opesque
sunt; rogant ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et
errantibus clarum veritatis lumen ostendas. [9] Dic quid natura
necessarium fecerit, quid supervacuum, quam faciles <leges>
posuerit, quam iucunda sit vita, quam expedita illas sequentibus,
quam acerba et implicita eorum qui opinioni plus quam naturae
crediderunt *** si prius docueris quam partem eorum levatura sint.
Quid istorum cupiditates demit? quid temperat? Utinam tantum non
prodessent! nocent. Hoc tibi cum voles manifestissimum faciam,
comminui et debilitari generosam indolem in istas argutias coniectam.
[10] Pudet dicere contra fortunam militaturis quae porrigant tela,
quemadmodum illos subornent. Hac ad summum bonum itur? per istud
philosophiae 'sive nive' et turpes infamesque etiam ad album
sedentibus exceptiones? Quid enim aliud agitis, cum eum quem
interrogatis scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse
videatur? Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in
integrum restituit. [11] Quid disceditis ab ingentibus promissis et
grandia locuti, effecturos vos ut non magis auri fulgor quam gladii
praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant
et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis?
Quid dicitis?
Hoc
enim est quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat; ad hoc
invitatus sum, ad hoc veni: fidem praesta.
[12]
Quantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab istis exceptionibus et
praescriptionibus philosophorum: aperta decent et simplicia
bonitatem. Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensandum
erat ut sufficeret necessariis: nunc quae dementia est supervacua
discere in tanta temporis egestate! Vale.
XLIX.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens qui in amici memoriam ab
aliqua regione admonitus reducitur; tamen repositum in animo nostro
desiderium loca interdum familiaria evocant, nec exstinctam memoriam
reddunt sed quiescentem irritant, sicut dolorem lugentium, etiam si
mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso aut vestis aut
domus renovat. Ecce Campania et maxime Neapolis ac Pompeiorum tuorum
conspectus incredibile est quam recens desiderium tui fecerint: totus
mihi in oculis es. Cum maxime a te discedo; video lacrimas
combibentem et affectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus
non satis resistentem.
[2]
Modo amisisse te videor; quid enim non 'modo' est, si recorderis?
Modo apud Sotionem philosophum puer sedi, modo causas agere coepi,
modo desii velle agere, modo desii posse. Infinita est velocitas
temporis, quae magis apparet respicientibus. Nam ad praesentia
intentos fallit; adeo praecipitis fugae transitus lenis est. [3]
Causam huius rei quaeris? quidquid temporis transit eodem loco est;
pariter aspicitur, una iacet; omnia in idem profundum cadunt. Et
alioqui non possunt longa intervalla esse in ea re quae tota brevis
est. Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus; sed et hoc
minimum specie quadam longioris spatii natura derisit: aliud ex hoc
infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud
inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam
senectutem. In quam angusto quodam quot gradus posuit! [4] Modo te
prosecutus sum; et tamen hoc 'modo' aetatis nostrae bona portio est,
cuius brevitatem aliquando defecturam cogitemus. Non solebat mihi tam
velox tempus videri: nunc incredibilis cursus apparet, sive quia
admoveri lineas sentio, sive quia attendere coepi et computare damnum
meum.
Eo
magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore quod sufficere ne ad
necessaria quidem potest, [5] etiam si custoditum diligentissime
fuerit, in supervacua maiorem partem erogare. Negat Cicero, si
duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus quo legat lyricos: eodem
loco <pono> dialecticos: tristius inepti sunt. Illi ex professo
lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant. [6] Nec ego nego
prospicienda ista, sed prospicienda tantum et a limine salutanda, in
hoc unum, ne verba nobis dentur et aliquid esse in illis magni ac
secreti boni iudicemus. Quid te torques et maceras in ea quaestione
quam subtilius est contempsisse quam solvere? Securi est et ex
commodo migrantis minuta conquirere: cum hostis instat a tergo et
movere se iussus est miles, necessitas excutit quidquid pax otiosa
collegerat. [7] Non vacat mihi verba dubie cadentia consectari et
vafritiam in illis meam experiri.
Aspice
qui coeant populi, quae moenia clusis
ferrum acuant portis.
Magno
mihi animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est. [8]
Demens omnibus merito viderer, si cum saxa in munimentum murorum
senes feminaeque congererent, cum iuventus intra portas armata signum
eruptionis exspectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela
vibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret,
sederem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens: 'quod non
perdidisti habes; cornua autem non perdidisti; cornua ergo habes'
aliaque ad exemplum huius acutae delirationis concinnata. [9] Atqui
aeque licet tibi demens videar si istis impendero operam: et nunc
obsideor. Tunc tamen periculum mihi obsesso externum immineret, murus
me ab hoste secerneret: nunc mortifera mecum sunt. Non vaco ad istas
ineptias; ingens negotium in manibus est. Quid agam? mors me
sequitur, fugit vita. [10] Adversus haec me doce aliquid; effice ut
ego mortem non fugiam, vita me non effugiat. Exhortare adversus
difficilia, [de aequanimitate] adversus inevitabilia; angustias
temporis mei laxa. Doce non esse positum bonum vitae in spatio eius
sed in usu posse fieri, immo saepissime fieri, ut qui diu vixit parum
vixerit. Dic mihi dormituro 'potes non expergisci'; dic experrecto
'potes non dormire amplius'. Dic exeunti 'potes non reverti'; dic
redeunti 'potes non exire'. [11] Erras si in navigatione tantum
existimas minimum esse quo <a> morte vita diducitur: in omni
loco aeque tenue intervallum est. Non ubique se mors tam prope
ostendit: ubique tam prope est. Has tenebras discute, et facilius ea
trades ad quae praeparatus sum. Dociles natura nos edidit, et
rationem dedit imperfectam, sed quae perfici posset. [12] De iustitia
mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et
illa cui alieni corporis abstinentia est, et hac cui sui cura. Si me
nolueris per devia ducere, facilius ad id quo tendo perveniam; nam,
ut ait ille tragicus, 'veritatis simplex oratio est', ideoque illam
implicari non oportet; nec enim quicquam minus convenit quam subdola
ista calliditas animis magna conantibus. Vale.
L.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Epistulam tuam accepi post multos menses quam miseras; supervacuum
itaque putavi ab eo qui afferebat quid ageres quaerere. Valde enim
bonae memoriae est, si meminit; et tamen spero te sic iam vivere ut,
ubicumque eris, sciam quid agas. Quid enim aliud agis quam ut
meliorem te ipse cotidie facias, ut aliquid ex erroribus ponas, ut
intellegas tua vitia esse quae putas rerum? Quaedam enim locis et
temporibus adscribimus; at illa, quocumque transierimus, secutura
sunt. [2] Harpasten, uxoris meae fatuam, scis hereditarium onus in
domo mea remansisse. Ipse enim aversissimus ab istis prodigiis sum;
si quando fatuo delectari volo, non est mihi longe quaerendus: me
rideo. Haec fatua subito desiit videre. Incredibilem rem tibi narro,
sed veram: nescit esse se caecam; subinde paedagogum suum rogat ut
migret, ait domum tenebricosam esse. [3] Hoc quod in illa ridemus
omnibus nobis accidere liqueat tibi: nemo se avarum esse intellegit,
nemo cupidum. Caeci tamen ducem quaerunt, nos sine duce erramus et
dicimus, 'non ego ambitiosus sum, sed nemo aliter Romae potest
vivere; non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa magnas impensas exigit;
non est meum vitium quod iracundus sum, quod nondum constitui certum
genus vitae: adulescentia haec facit'.
[4]
Quid nos decipimus? non est extrinsecus malum nostrum: intra nos est,
in visceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem
pervenimus quia nos aegrotare nescimus. Si curari coeperimus, quando
tot morborum tantas vires discutiemus? Nunc vero ne quaerimus quidem
medicum, qui minus negotii haberet si adhiberetur ad recens vitium;
sequerentur teneri et rudes animi recta monstrantem. [5] Nemo
difficulter ad naturam reducitur nisi qui ab illa defecit:
erubescimus discere bonam mentem. At mehercules, <si> turpe est
magistrum huius rei quaerere, illud desperandum est, posse nobis casu
tantum bonum influere: laborandum est et, ut verum dicam, ne labor
quidem magnus est, s modo, ut dixi, ante animum nostrum formare
incipimus et recorrigere quam indurescat pravitas eius. [6] Sed nec
indurata despero: nihil est quod non expugnet pertinax opera et
intenta ac diligens cura. Robora m rectum quamvis flexa revocabis;
curvatas trabes calor explicat et aliter natae in id finguntur quod
usus noster exigit: quanto facilius animus accipit formam, flexibilis
et omni umore obsequentior! Quid enim est aliud animus quam quodam
modo se habens spiritus? vides autem tanto spiritum esse faciliorem
omni alia materia quanto tenuior est. [7] Illud, mi Lucili, non est
quod te impediat quominus de nobis bene speres, quod malitia nos iam
tenet, quod diu in possessione nostri est: ad neminem ante bona mens
venit quam mala; omnes praeoccupati sumus; virtutes discere vitia
dediscere <est>. [8] Sed eo maiore animo ad emendationem nostri
debemus accedere quod semel traditi nobis boni perpetua possessio
est; non dediscitur virtus. Contraria enim male in alieno haerent,
ideo depelli et exturbari possunt; fideliter sedent quae in locum
suum veniunt. Virtus secundum naturam est, vitia inimica et infesta
sunt. [9] Sed quemadmodum virtutes receptae exire non possunt
facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia
hoc proprium imbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta;
itaque cogenda est ut incipiat. Deinde non est acerba medicina;
protinus enim delectat, dum sanat. Aliorum remediorum post sanitatem
voluptas est, philosophia pariter et salutaris et dulcis est. Vale.
LI.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Quomodo quisque potest, mi Lucili: tu istic habes Aetnam, <et
illuc> nobilissimum Siciliae montem - quem quare dixerit Messala
unicum, sive Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum
plurima loca evomant ignem, non tantum edita, quod crebrius evenit,
videlicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia -,
nos, utcumque possumus, contenti sumus Bais; quas postero die quam
attigeram reliqui, locum ob hoc devitandum, cum habeat quasdam
naturales dotes, quia illum sibi celebrandum luxuria desumpsit.
[2]
'Quid ergo? ulli loco indicendum est odium?' Minime; sed quemadmodum
aliqua vestis sapienti ac probo viro magis convenit quam aliqua, nec
ullum colorem ille odit sed aliquem parum putat aptum esse
frugalitatem professo, sic regio quoque est quam sapiens vir aut ad
sapientiam tendens declinet tamquam alienam bonis moribus. [3] Itaque
de secessu cogitans numquam Canopum eliget, quamvis neminem Canopus
esse frugi vetet, ne Baias quidem: deversorium vitiorum esse
coeperunt. Illic sibi plurimum luxuria permittit, illic, tamquam
aliqua licentia debeatur loco, magis solvitur. [4] Non tantum corpori
sed etiam moribus salubrem locum eligere debemus; quemadmodum inter
tortores habitare nolim, sic ne inter popinas quidem. Videre ebrios
per litora errantes et comessationes navigantium et symphoniarum
cantibus strepentes lacus et alia quae velut soluta legibus luxuria
non tantum peccat sed publicat, quid necesse est? [5] Id agere
debemus ut irritamenta vitiorum quam longissime profugiamus;
indurandus est animus et a blandimentis voluptatum procul
abstrahendus. Una Hannibalem hiberna solverunt et indomitum illum
nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta Campaniae: armis
vicit, vitiis victus est. [6] Nobis quoque militandum est, et quidem
genere militiae quo numquam quies, numquam otium datur: debellandae
sunt in primis voluptates, quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia
rapuerunt. Si quis sibi proposuerit quantum operis aggressus sit,
sciet nihil delicate, nihil molliter esse faciendum. Quid mihi cum
istis calentibus stagnis? quid cum sudatoriis, in quae siccus vapor
corpora exhausurus includitur? omnis sudor per laborem exeat. [7] Si
faceremus quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque
bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam
desidiam, victori quoque, nedum vincenti, periculosam, merito
reprehenderet: minus nobis quam illis Punica signa sequentibus licet,
plus periculi restat cedentibus, plus operis etiam perseverantibus.
[8] Fortuna mecum bellum gerit: non sum imperata facturus; iugum non
recipio, immo, quod maiore virtute faciendum est, excutio. Non est
emolliendus animus: si voluptati cessero, cedendum est dolori,
cedendum est labori, cedendum est paupertati; idem sibi in me iuris
esse volet et ambitio et ira; inter tot affectus distrahar, immo
discerpar. [9] Libertas proposita est; ad hoc praemium laboratur.
Quae sit libertas quaeris? Nulli rei servire, nulli necessitati,
nullis casibus, fortunam in aequum deducere. Quo die illam
intellexero plus posse, nil poterit: ego illam feram, cum in manu
mors sit?
[10]
His cogitationibus intentum loca seria sanctaque eligere oportet;
effeminat animos amoenitas nimia, nec dubie aliquid ad corrumpendum
vigorem potest regio. Quamlibet viam iumenta patiuntur quorum durata
in aspero ungula est: in molli palustrique pascuo saginata cito
subteruntur. Et fortior miles ex confragoso venit: segnis est urbanus
et verna. Nullum laborem recusant manus quae ad arma ab aratro
transferuntur: in primo deficit pulvere ille unctus et nitidus. [11]
Severior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus
reddit. Literni honestius Scipio quam Bais exulabat: ruina eiusmodi
non est tam molliter collocanda. Illi quoque ad quos primos fortuna
populi Romani publicas opes transtulit, C. Marius et Cn. Pompeius et
Caesar, exstruxerunt quidem villas in regione Baiana, sed illas
imposuerunt summis iugis montium: videbatur hoc magis militare, ex
edito speculari late longeque subiecta. Aspice quam positionem
elegerint, quibus aedificia excitaverint locis et qualia: scies non
villas esse sed castra. [12] Habitaturum tu putas umquam fuisse illic
M. Catonem, ut praenavigantes adulteras dinumeraret et tot genera
cumbarum variis coloribus picta et fluvitantem toto lacu rosam, ut
audiret canentium nocturna convicia? nonne ille manere intra vallum
maluisset, quod in unam noctem manu sua ipse duxisset? Quidni mallet,
quisquis vir est, somnum suum classico quam symphonia rumpi?
[13]
Sed satis diu cum Bais litigavimus, numquam satis cum vitiis, quae,
oro te, Lucili, persequere sine modo, sine fine; nam illis quoque nec
finis est nec modus. Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si
aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis reveliendum erat.
Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe: latronum more,
quos 'philêtas' Aegyptii vocant, in hoc nos amplectuntur, ut
strangulent. Vale.
LII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo unde
recedere cupimus impellit? quid colluctatur cum animo nostro nec
permittit nobis quicquam semel velle? Fluctuamur inter varia
consilia; nihil libere volumus, nihil absolute, nihil semper. [2]
'Stultitia' inquis 'est cui nihil constat, nihil diu placet.' Sed
quomodo nos aut quando ab illa revellemus? Nemo per se satis valet ut
emergat; oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat. [3] Quosdam
ait Epicurus ad veritatem sine ullius adiutorio exisse, fecisse sibi
ipsos viam; hos maxime laudat quibus ex se impetus fuit, qui se ipsi
protulerunt: quosdam indigere ope aliena, non ituros si nemo
praecesserit, sed bene secuturos. Ex his Metrodorum ait esse;
egregium hoc quoque, sed secundae sortis ingenium. Nos ex illa prima
nota non sumus; bene nobiscum agitur, si in secundam recipimur. Ne
hunc quidem contempseris hominem qui alieno beneficio esse salvus
potest; et hoc multum est, velle servari. [4] Praeter haec adhuc
invenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum eorum qui
cogi ad rectum compellique possunt, quibus non duce tantum opus sit
sed adiutore et, ut ita dicam, coactore; hic tertius color est. Si
quaeris huius quoque exemplar, Hermarchum ait Epicurus talem fuisse.
Itaque alteri magis gratulatur, alterum magis suspicit; quamvis enim
ad eundem finem uterque pervenerit, tamen maior est laus idem
effecisse in difficiliore materia. [5] Puta enim duo aedificia
excitata esse, ambo paria, aeque excelsa atque magnifica. Alter puram
aream accepit, illic protinus opus crevit; alterum fundamenta
lassarunt in mollem et fluvidam humum missa multumque laboris
exhaustum est dum pervenitur ad solidum: intuentibus quidquid fecit
<alter> *** alterius magna pars et difficilior latet. [6]
Quaedam ingenia facilia, expedita, quaedam manu, quod aiunt, facienda
sunt et in fundamentis suis occupata. Itaque illum ego feliciorem
dixerim qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se
meruisse qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non
perduxit sed extraxit.
[7]
Hoc durum ac laboriosum ingenium nobis datum scias licet; imus per
obstantia. Itaque pugnemus, aliquorum invocemus auxilium. 'Quem'
inquis 'invocabo? Hunc aut illum?' Tu vero etiam ad priores
revertere, qui vacant; adiuvare nos possunt non tantum qui sunt, sed
qui fuerunt. [8] Ex his autem qui sunt eligamus non eos qui verba
magna celeritate praecipitant et communes locos volvunt et in privato
circulantur, sed eos qui vita docent, qui cum dixerunt quid faciendum
sit probant faciendo, qui docent quid vitandum sit nec umquam in eo
quod fugiendum dixerunt deprehenduntur; eum elige adiutorem quem
magis admireris cum videris quam cum audieris. [9] Nec ideo te
prohibuerim hos quoque audire quibus admittere populum ac disserere
consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores
fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent. Quid
enim turpius philosophia captante clamores? numquid aeger laudat
medicum secantem? [10] Tacete, favete et praebete vos curationi;
etiam si exclamaveritis, non aliter audiam quam si ad tactum vitiorum
vestrorum ingemescatis. Testari vultis attendere vos moverique rerum
magnitudine? sane liceat: ut quidem iudicetis et feratis de meliore
suffragium, quidni non permittam? Apud Pythagoram discipulis quinque
annis tacendum erat: numquid ergo existimas statim illis et loqui et
laudare licuisse?
[11]
Quanta autem dementia eius est quem clamores imperitorum hilarem ex
auditorio dimittunt! Quid laetaris quod ab hominibus his laudatus es
quos non potes ipse laudare? Disserebat populo Fabianus, sed
audiebatur modeste; erumpebat interdum magnus clamor laudantium, sed
quem rerum magnitudo evocaverat, non sonus inoffense ac molliter
orationis elapsae. [12] Intersit aliquid inter clamorem theatri et
scholae: est aliqua et laudandi elegantia. Omnia rerum omnium, si
observentur, indicia sunt, et argumentum morum ex minimis quoque
licet capere: impudicum et incessus ostendit et manus mota et unum
interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum;
improbum risus, insanum vultus habitusque demonstrat. Illa enim in
apertum per notas exeunt: qualis quisque sit scies, si quemadmodum
laudet, quemadmodum laudetur aspexeris. [13] Hinc atque illinc
philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium
turba consistit: non laudatur ille nunc, si intellegis, sed
conclamatur. Relinquantur istae voces illis artibus quae propositum
habent populo placere: philosophia adoretur. [14] Permittendum erit
aliquando iuvenibus sequi impetum animi, tunc autem cum hoc ex impetu
facient, cum silentium sibi imperare non poterunt; talis laudatio
aliquid exhortationis affert ipsis audientibus et animos
adulescentium exstimulat. <At> ad rem commoveantur, non ad
verba composita; alioquin nocet illis eloquentia, si non rerum
cupiditatem facit sed sui.
[15]
Differam hoc in praesentia; desiderat enim propriam et longam
exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, quid sibi apud populum
permittendum sit, quid populo apud se. Damnum quidem fecisse
philosophiam non erit dubium postquam prostituta est; sed potest in
penetralibus suis ostendi, si modo non institorem sed antistitem
nancta est. Vale.