L.
ANNAEI SENECAE
EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM LIBER SEPTIMUS
EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM LIBER SEPTIMUS
LXIII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen aequo dolere
te nolo. Illud, ut non doleas, vix audebo exigere; et esse melius
scio. Sed cui ista firmitas animi continget nisi iam multum supra
fortunam elato? illum quoque ista res vellicabit, sed tantum
vellicabit. Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non
nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi
amisso amico nec fluant; lacrimandum est, non plorandum. [2] Duram
tibi legem videor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi
dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo
cogitasse? Quaeris unde sint lamentationes, unde immodici fletus? per
lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non sequimur sed
ostendimus; nemo tristis sibi est. O infelicem stultitiam! est aliqua
et doloris ambitio. [3] 'Quid ergo?' inquis 'obliviscar amici?'
Brevem illi apud te memoriam promittis, si cum dolore mansura est:
iam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet. Non
differo in longius tempus quo desiderium omne mulcetur, quo etiam
acerrimi luctus residunt: cum primum te observare desieris, imago
ista tristitiae discedet. Nunc ipse custodis dolorem tuum; sed
custodienti quoque elabitur, eoque citius quo est acrior desinit. [4]
Id agamus ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio. Nemo libenter
ad id redit quod non sine tormento cogitaturus est, sicut illud fieri
necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum quos amavimus nomen
occurrat; sed hic quoque morsus habet suam voluptatem. [5] Nam, ut
dicere solebat Attalus noster, 'sic amicorum defunctorum memoria
iucunda est quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in
vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat; cum vero intervenit
spatium, omne quod angebat exstinguitur et pura ad nos voluptas
venit'. [6] Si illi credimus, 'amicos incolumes cogitare melle ac
placenta frui est: eorum qui fuerunt retractatio non sine acerbitate
quadam iuvat. Quis autem negaverit haec acria quoque et habentia
austeritatis aliquid stomachum excitare?' [7] Ego non idem sentio:
mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est; habui enim
illos tamquam amissurus, amisi tamquam habeam.
Fac
ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium
fortunae male interpretari: abstulit, sed dedit. [8] Ideo amicis
avide fruamur quia quamdiu contingere hoc possit incertum est.
Cogitemus quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem
longinquam exituri, quam saepe eodem morantes loco non viderimus:
intellegemus plus nos temporis in vivis perdidisse. [9] Feras autem
hos qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant
quemquam nisi perdiderunt? ideoque tunc effusius maerent quia
verentur ne dubium sit an amaverint; sera indicia affectus sui
quaerunt. [10] Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et
existimamus, qui parum valent in unius elati solacium; si non
habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam a fortuna
accepimus: illa unum abstulit, nos quemcumque non fecimus. [11]
Deinde ne unum quidem nimis amavit qui plus quam unum amare non
potuit. Si quis despoliatus amissa unica tunica complorare se malit
quam circumspicere quomodo frigus effugiat et aliquid inveniat quo
tegat scapulas, nonne tibi videatur stultissimus? Quem amabas
extulisti: quaere quem ames. Satius est amicum reparare quam flere.
[12]
Scio pertritum iam hoc esse quod adiecturus sum, non ideo tamen
praetermittam quia ab omnibus dictum est: finem dolendi etiam qui
consilio non fecerat tempore invenit. Turpissimum autem est in homine
prudente remedium maeroris lassitudo maerendi: malo relinquas dolorem
quam ab illo relinquaris; et quam primum id facere desiste quod,
etiam si voles, diu facere non poteris. [13] Annum feminis ad
lugendum constituere maiores, non ut tam diu lugerent, sed ne
diutius: viris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum.
Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix
a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint? Nulla
res citius in odium venit quam dolor, qui recens consolatorem invenit
et aliquos ad se adducit, inveteratus vero deridetur, nec immerito;
aut enim simulatus aut stultus est.
[14]
Haec tibi scribo, is qui Annaeum Serenum carissimum mihi tam immodice
flevi ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum quos dolor
vicit. Hodie tamen factum meum damno et intellego maximam mihi causam
sic lugendi fuisse quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse.
Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem - tamquam
ordinem fata servarent! [15] Itaque assidue cogitemus de nostra quam
omnium quos diligimus mortalitate. Tunc ego debui dicere, 'minor est
Serenus meus: quid ad rem pertinet? post me mori debet, sed ante me
potest'. Quia non feci, imparatum subito fortuna percussit. Nunc
cogito omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia; hodie fieri
potest quidquid umquam potest. [16] Cogitemus ergo, Lucili carissime,
cito nos eo perventuros quo illum pervenisse maeremus; et fortasse,
si modo vera sapientium fama est recipitque nos locus aliquis, quem
putamus perisse praemissus est. Vale.
LXIV.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Fuisti here nobiscum. Potes queri, si here tantum; ideo adieci
'nobiscum'; mecum enim semper es. Intervenerant quidam amici propter
quos maior fumus fieret, non hic qui erumpere ex lautorum culinis et
terrere vigiles solet, sed hic modicus qui hospites venisse
significet. [2] Varius nobis fuit sermo, ut in convivio, nullam rem
usque ad exitum adducens sed aliunde alio transiliens. Lectus est
deinde liber Quinti Sextii patris, magni, si quid mihi credis, viri,
et licet neget Stoici. [3] Quantus in illo, di boni, vigor est,
quantum animi! Hoc non in omnibus philosophis invenies: quorundam
scripta clarum habentium nomen exanguia sunt. Instituunt, disputant,
cavillantur, non faciunt animum quia non habent: cum legeris Sextium,
dices, 'vivit, viget, liber es, supra hominem est, dimittit me plenum
ingentis fiduciae'. [4] In qua positione mentis sim cum hunc lego
fatebor tibi: libet omnis casus provocare, libet exclamare, 'quid
cessas, fortuna? congredere: paratum vides'. Illius animum induo qui
quaerit ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat,
spumantemque
dari pecora inter inertia votis
optat aprum aut fulvum descendere monte leonem.
optat aprum aut fulvum descendere monte leonem.
[5]
Libet aliquid habere quod vincam, cuius patientia exercear. Nam hoc
quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet tibi beatae vitae
magnitudinem et desperationem eius non faciet: scies esse illam in
excelso, sed volenti penetrabilem. [6] Hoc idem virtus tibi ipsa
praestabit, ut illam admireris et tamen speres. Mihi certe multum
auferre temporis solet contemplatio ipsa sapientiae; non aliter illam
intueor obstupefactus quam ipsum interim mundum, quem saepe tamquam
spectator novus video. [7] Veneror itaque inventa sapientiae
inventoresque; adire tamquam multorum hereditatem iuvat. Mihi ista
acquisita, mihi laborata sunt. Sed agamus bonum patrem familiae,
faciamus ampliora quae accepimus; maior ista hereditas a me ad
posteros transeat. Multum adhuc restat operis multumque restabit, nec
ulli nato post mille saecula praecludetur occasio aliquid adhuc
adiciendi. [8] Sed etiam si omnia a veteribus inventa sunt, hoc
semper novum erit, usus et inventorum ab aliis scientia ac
dispositio. Puta relicta nobis medicamenta quibus sanarentur oculi:
non opus est mihi alia quaerere, sed haec tamen morbis et temporibus
aptanda sunt. Hoc asperitas oculorum collevatur; hoc palpebrarum
crassitudo tenuatur; hoc vis subita et umor avertitur; hoc acuetur
visus: teras ista oportet et eligas tempus, adhibeas singulis modum.
Animi remedia inventa sunt ab antiquis; quomodo autem admoveantur aut
quando nostri operis est quaerere. [9] Multum egerunt qui ante nos
fuerunt, sed non peregerunt. Suspiciendi tamen sunt et ritu deorum
colendi. Quidni ego magnorum virorum et imagines habeam incitamenta
animi et natales celebrem? quidni ego illos honoris causa semper
appellem? Quam venerationem praeceptoribus meis debeo, eandem illis
praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt.
[10] Si consulem videro aut praetorem, omnia quibus honor haberi
honori solet faciam: equo desiliam, caput adaperiam, semita cedam.
Quid ergo? Marcum Catonem utrumque et Laelium Sapientem et Socraten
cum Platone et Zenonem Cleanthenque in animum meum sine dignatione
summa recipiam? Ego vero illos veneror et tantis nominibus semper
assurgo. Vale.
LXV.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Hesternum diem divisi cum mala valetudine: antemeridianum illa sibi
vindicavit, postmeridiano mihi cessit. Itaque lectione primum
temptavi animum; deinde, cum hanc recepisset, plus illi imperare
ausus sum, immo permittere: aliquid scripsi et quidem intentius quam
soleo, dum cum materia difficili contendo et vinci nolo, donec
intervenerunt amici qui mihi vim afferrent et tamquam aegrum
intemperantem coercerent. [2] In locum stili sermo successit, ex quo
eam partem ad te perferam quae in lite est. Te arbitrum addiximus.
Plus negotii habes quam existimas: triplex causa est.
Dicunt,
ut scis, Stoici nostri duo esse in rerum natura ex quibus omnia
fiant, causam et materiam. Materia iacet iners, res ad omnia parata,
cessatura si nemo moveat; causa autem, id est ratio, materiam format
et quocumque vult versat, ex illa varia opera producit. Esse ergo
debet unde fiat aliquid, deinde a quo fiat: hoc causa est, illud
materia. [3] Omnis ars naturae imitatio est; itaque quod de universo
dicebam ad haec transfer quae ab homine facienda sunt. Statua et
materiam habuit quae pateretur artificem, et artificem qui materiae
daret faciem; ergo in statua materia aes fuit, causa opifex. Eadem
condicio rerum omnium est: ex eo constant quod fit, et ex eo quod
facit.
[4]
Stoicis placet unam causam esse, id quod facit. Aristoteles putat
causam tribus modis dici: 'prima' inquit 'causa est ipsa materia,
sine qua nihil potest effici; secunda opifex; tertia est forma, quae
unicuique operi imponitur tamquam statuae'. Nam hanc Aristoteles
'idos' vocat. 'Quarta quoque' inquit 'his accedit, propositum totius
operis.' [5] Quid sit hoc aperiam. Aes prima statuae causa est;
numquam enim facta esset, nisi fuisset id ex quo funderetur
ducereturve. Secunda causa artifex est; non potuisset enim aes illud
in habitum statuae figurari, nisi accessissent peritae manus. Tertia
causa est forma; neque enim statua ista 'doryphoros' aut 'diadumenos'
vocaretur, nisi haec illi esset impressa facies. Quarta causa est
faciendi propositum; nam nisi hoc fuisset, facta non esset. [6] Quid
est propositum? quod invitavit artificem, quod ille secutus fecit:
vel pecunia est haec, si venditurus fabricavit, vel gloria, si
laboravit in nomen, vel religio, si donum templo paravit. Ergo et
haec causa est propter quam fit: an non putas inter causas facti
operis esse numerandum quo remoto factum non esset?
[7]
His quintam Plato adicit exemplar, quam ipse 'idean' vocat; hoc est
enim ad quod respiciens artifex id quod destinabat effecit. Nihil
autem ad rem pertinet utrum foris habeat exemplar ad quod referat
oculos an intus, quod ibi ipse concepit et posuit. Haec exemplaria
rerum omnium deus intra se habet numerosque universorum quae agenda
sunt et modos mente complexus est; plenus his figuris est quas Plato
'ideas' appellat, immortales, immutabiles, infatigabiles. Itaque
homines quidem pereunt, ipsa autem humanitas, ad quam homo
effingitur, permanet, et hominibus laborantibus, intereuntibus, illa
nihil patitur. [8] Quinque ergo causae sunt, ut Plato dicit: id ex
quo, id a quo, id in quo, id ad quod, id propter quod; novissime id
quod ex his est. Tamquam in statua - quia de hac loqui coepimus - id
ex quo aes est, id a quo artifex est, id in quo forma est quae
aptatur illi, id ad quod exemplar est quod imitatur is qui facit, id
propter quod facientis propositum est, id quod ex istis est ipsa
statua <est>. [9] Haec omnia mundus quoque, ut ait Plato,
habet: facientem, hic deus est; ex quo fit, haec materia est; formam,
haec est habitus et ordo mundi quem videmus; exemplar, scilicet ad
quod deus hanc magnitudinem operis pulcherrimi fecit; propositum,
propter quod fecit. [10] Quaeris quod sit propositum deo? bonitas.
Ita certe Plato ait: 'quae deo faciendi mundum fuit causa? bonus est;
bono nulla cuiusquam boni invidia est; fecit itaque quam optimum
potuit'.
Fer
ergo iudex sententiam et pronuntia quis tibi videatur verisimillimum
dicere, non quis verissimum dicat; id enim tam supra nos est quam
ipsa veritas.
[11]
Haec quae ab Aristotele et Platone ponitur turba causarum aut nimium
multa aut nimium pauca comprendit. Nam si quocumque remoto quid
effici non potest, id causam iudicant esse faciendi, pauca dixerunt.
Ponant inter causas tempus: nihil sine tempore potest fieri. Ponant
locum: si non fuerit ubi fiat aliquid, ne fiet quidem. Ponant motum:
nihil sine hoc nec fit nec perit; nulla sine motu ars, nulla mutatio
est. [12] Sed nos nunc primam et generalem quaerimus causam. Haec
simplex esse debet; nam et materia simplex est. Quaerimus quid sit
causa? ratio scilicet faciens, id est deus; ista enim quaecumque
rettulistis non sunt multae et singulae causae, sed ex una pendent,
ex ea quae facit. [13] Formam dicis causam esse? hanc imponit artifex
operi: pars causae est, non causa. Exemplar quoque non est causa, sed
instrumentum causae necessarium. Sic necessarium est exemplar
artifici quomodo scalprum, quomodo lima: sine his procedere ars non
potest, non tamen hae partes artis aut causae sunt. [14] 'Propositum'
inquit 'artificis, propter quod ad faciendum aliquid accedit, causa
est.' Ut sit causa, non est efficiens causa, sed superveniens. Hae
autem innumerabiles sunt: nos de causa generali quaerimus. Illud vero
non pro solita ipsis subtilitate dixerunt, totum mundum et
consummatum opus causam esse; multum enim interest inter opus et
causam operis.
[15]
Aut fer sententiam aut, quod facilius in eiusmodi rebus est, nega
tibi liquere et nos reverti iube. 'Quid te' inquis 'delectat tempus
inter ista conterere, quae tibi nullum affectum eripiunt, nullam
cupiditatem abigunt?' Ego quidem [peiora] illa ago ac tracto quibus
pacatur animus, et me prius scrutor, deinde hunc mundum. [16] Ne nunc
quidem tempus, ut existimas, perdo; ista enim omnia, si non
concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt
et levant animum, qui gravi sarcina pressus explicari cupit et
reverti ad illa quorum fuit. Nam corpus hoc animi pondus ac poena
est; premente illo urguetur, in vinclis est, nisi accessit
philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et a
terrenis ad divina dimisit. Haec libertas eius est, haec evagatio;
subducit interim se custodiae in qua tenetur et caelo reficitur. [17]
Quemadmodum artifices [ex] alicuius rei subtilioris quae intentione
oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum
prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera
luce delectant, sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio clusus,
quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contemplatione
requiescit. [18] Sapiens assectatorque sapientiae adhaeret quidem in
corpore suo, sed optima sui parte abest et cogitationes suas ad
sublimia intendit. Velut sacramento rogatus hoc quod vivit stipendium
putat; et ita formatus est ut illi nec amor vitae nec odium sit,
patiturque mortalia quamvis sciat ampliora superesse. [19] Interdicis
mihi inspectione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem?
Ego non quaeram quae sint initia universorum? quis rerum formator?
quis omnia in uno mersa et materia inerti convoluta discreverit? Non
quaeram quis sit istius artifex mundi? qua ratione tanta magnitudo in
legem et ordinem venerit? quis sparsa collegerit, confusa
distinxerit, in una deformitate iacentibus faciem diviserit? unde lux
tanta fundatur? ignis sit, an aliquid igne lucidius? [20] Ego ista
non quaeram? ego nesciam unde descenderim? semel haec mihi videnda
sint, an saepe nascendum? quo hinc iturus sim? quae sedes exspectet
animam solutam legibus servitutis humanae? Vetas me caelo interesse,
id est iubes me vivere capite demisso? [21] Maior sum et ad maiora
genitus quam ut mancipium sim mei corporis, quod equidem non aliter
aspicio quam vinclum aliquod libertati meae circumdatum; hoc itaque
oppono fortunae, in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire
vulnus sino. Quidquid in me potest iniuriam pati hoc est in hoc
obnoxio domicilio animus liber habitat. [22] Numquam me caro ista
compellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem; numquam in
honorem huius corpusculi mentiar. Cum visum erit, distraham cum illo
societatem; et nunc tamen, dum haeremus, non erimus aequis partibus
socii: animus ad se omne ius ducet. Contemptus corporis sui certa
libertas est.
[23]
Ut ad propositum revertar, huic libertati multum conferet et illa de
qua modo loquebamur inspectio; nempe universa ex materia et ex deo
constant. Deus ista temperat quae circumfusa rectorem sequuntur et
ducem. Potentius autem est ac pretiosius quod facit, quod est deus,
quam materia patiens dei. [24] Quem in hoc mundo locum deus obtinet,
hunc in homine animus; quod est illic materia, id in nobis corpus
est. Serviant ergo deteriora melioribus; fortes simus adversus
fortuita; non contremescamus iniurias, non vulnera, non vincula, non
egestatem. Mors quid est? aut finis aut transitus. Nec desinere timeo
- idem est enim quod non coepisse -, nec transire, quia nusquam tam
anguste ero. Vale.
LXVI.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Claranum condiscipulum meum vidi post multos annos: non, puto,
exspectas ut adiciam senem, sed mehercules viridem animo ac vigentem
et cum corpusculo suo colluctantem. Inique enim se natura gessit et
talem animum male collocavit; aut fortasse voluit hoc ipsum nobis
ostendere, posse ingenium fortissimum ac beatissimum sub qualibet
cute latere. Vicit tamen omnia impedimenta et ad cetera contemnenda a
contemptu sui venit. [2] Errare mihi visus est qui dixit
gratior
et pulchro veniens e corpore virtus
Non
enim ullo honestamento eget: ipsa magnum sui decus est et corpus suum
consecrat. Aliter certe Claranum nostrum coepi intueri: formosus mihi
videtur et tam rectus corpore quam est animo. [3] Potest ex casa vir
magnus exire, potest et ex deformi humilique corpusculo formosus
animus ac magnus. Quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura
generare, ut approbet virtutem omni loco nasci. Si posset per se
nudos edere animos, fecisset; nunc quod amplius est facit: quosdam
enim edit corporibus impeditos, sed nihilominus perrumpentis
obstantia. [4] Claranus mihi videtur in exemplar editus, ut scire
possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine
animi corpus ornari. Quamvis autem paucissimos una fecerimus dies,
tamen multi nobis sermones fuerunt, quos subinde egeram et ad te
permittam. [5] Hoc primo die quaesitum est, quomodo possint paria
bona esse, si triplex eorum condicio est. Quaedam, ut nostris
videtur, prima bona sunt, tamquam gaudium, pax, salus patriae;
quaedam secunda, in materia infelici expressa, tamquam tormentorum
patientia et in morbo gravi temperantia. Illa bona derecto optabimus
nobis, haec, si necesse erit. Sunt adhuc tertia, tamquam modestus
incessus et compositus ac probus vultus et conveniens prudenti viro
gestus. [6] Quomodo ista inter se paria esse possunt, cum alia
optanda sint, alia aversanda?
Si
volumus ista distinguere, ad primum bonum revertamur et consideremus
id quale sit. Animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum,
non ex opinione sed ex natura pretia rebus imponens, toti se inserens
mundo et in omnis eius actus contemplationem suam mittens,
cogitationibus actionibusque intentus ex aequo, magnus ac vehemens,
asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens,
supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus,
ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, imperturbatus
intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec attollant fortuita nec
deprimant - talis animus virtus est. [7] Haec eius est facies, si sub
unum veniat aspectum et semel tota se ostendat. Ceterum multae eius
species sunt, quae pro vitae varietate et pro actionibus explicantur:
nec minor fit aut maior ipsa. Decrescere enim summum bonum non potest
nec virtuti ire retro licet; sed in alias atque alias qualitates
convertitur, ad rerum quas actura est habitum figurata. [8] Quidquid
attigit in similitudinem sui adducit et tinguit; actiones, amicitias,
interdum domos totas quas intravit disposuitque condecorat; quidquid
tractavit, id amabile, conspicuum, mirabile facit. Itaque vis eius et
magnitudo ultra non potest surgere, quando incrementum maximo non
est: nihil invenies rectius recto, non magis quam verius vero, quam
temperato temperatius. [9] Omnis in modo est virtus; modo certa
mensura est; constantia non habet quo procedat, non magis quam
fiducia aut veritas aut fides. Quid accedere perfecto potest? nihil,
aut perfectum non erat cui accessit; ergo ne virtuti quidem, cui si
quid adici potest, defuit. Honestum quoque nullam accessionem
recipit; honestum est enim propter ista quae rettuli. Quid porro?
decorum et iustum et legitimum non eiusdem esse formae putas, certis
terminis comprehensum? Crescere posse imperfectae rei signum est.
[10] Bonum omne in easdem cadit leges: iuncta est privata et publica
utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque.
Ergo virtutes inter se pares sunt et opera virtutis et omnes homines
quibus illae contigere. [11] Satorum vero animaliumque virtutes, cum
mortales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae; exsiliunt
residuntque et ideo non eodem pretio aestimantur. Una inducitur
humanis virtutibus regula; una enim est ratio recta simplexque. Nihil
est divino divinius, caelesti caelestius. [12] Mortalia minuuntur
cadunt, deteruntur crescunt, exhauriuntur implentur; itaque illis in
tam incerta sorte inaequalitas est: divinorum una natura est. Ratio
autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars divini spiritus
mersa; si ratio divina est, nullum autem bonum sine ratione est,
bonum omne divinum est. Nullum porro inter divina discrimen est; ergo
nec inter bona. Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque
obstinata tormentorum perpessio; in utroque enim eadem est animi
magnitudo, in altero remissa et laxa, in altero pugnat et intenta.
[13] Quid? tu non putas parem esse virtutem eius qui fortiter hostium
moenia expugnat, et eius qui obsidionem patientissime sustinet? [et]
Magnus Scipio, qui Numantiam cludit et comprimit cogitque invictas
manus in exitium ipsas suum verti, magnus ille obsessorum animus, qui
scit non esse clusum cui mors aperta est, et in complexu libertatis
exspirat. Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas,
simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia;
omnibus enim istis una virtus subest, quae animum rectum et
indeclinabilem praestat.
[14]
'Quid ergo? nihil interest inter gaudium et dolorum inflexibilem
patientiam?' Nihil, quantum ad ipsas virtutes: plurimum inter illa in
quibus virtus utraque ostenditur; in altero enim naturalis est animi
remissio ac laxitas, in altero contra naturam dolor. Itaque media
sunt haec quae plurimum intervalli recipiunt: virtus in utroque par
est. [15] Virtutem materia non mutat: nec peiorem facit dura ac
difficilis nec meliorem hilaris et laeta; necessest ergo par sit. In
utraque enim quod fit aeque recte fit, aeque prudenter, aeque
honeste; ergo aequalia sunt bona, ultra quae nec hic potest se melius
in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus; duo autem
quibus nihil fieri melius potest paria sunt. [16] Nam si quae extra
virtutem posita sunt aut minuere illam aut augere possunt, desinit
unum bonum esse quod honestum. Si hoc concesseris, omne honestum
per;t. Quare? dicam: quia nihil honestum est quod ab invito, quod a
coacto fit; omne honestum voluntarium est. Admisce illi pigritiam,
querelam, tergiversationem, metum: quod habet in se optimum perdidit,
sibi placere. Non potest honestum esse quod non est liberum; nam quod
timet servit. [17] Honestum omne securum est, tranquillum est: si
recusat aliquid, si complorat, si malum iudicat, perturbationem
recepit et in magna discordia volutatur; hinc enim species recti
vocat, illinc suspicio mali retrahit. Itaque qui honeste aliquid
facturus est, quidquid opponitur, id etiam si incommodum putat, malum
non putet, velit, libens faciat. Omne honestum iniussum incoactumque
est, sincerum et nulli malo mixtum.
[18]
Scio quid mihi responderi hoc loco possit: 'hoc nobis persuadere
conaris, nihil interesse utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo
iaceat ac tortorem suum lasset?'. Poteram respondere: Epicurus quoque
ait sapientem, si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum, 'dulce
est et ad me nihil pertinet'. Quid miraris si ego paria bona dico
<alterius in convivio iacentis, alterius inter tormenta fortissime
stantis, cum quod incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse
torreri? [19] Sed hoc respondeo, plurimum interesse inter gaudium et
dolorem; si quaeratur electio, alterum petam, alterum vitabo: illud
secundum naturam est, hoc contra. Quamdiu sic aestimantur, magno
inter se dissident spatio: cum ad virtutem ventum est, utraque par
est, et quae per laeta procedit et quae per tristia. [20] Nullum
habet momentum vexatio et dolor et quidquid aliud incommodi est;
virtute enim obruitur. Quemadmodum minuta lumina claritas solis
obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua
elidit atque opprimit; et quocumque affulsit, ibi quidquid sine illa
apparet exstinguitur, nec magis ullam portionem habent incommoda, cum
in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus. [21] Hoc ut scias ita
esse, ad omne pulchrum vir bonus sine ulla cunctatione procurret:
stet illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, perseverabit nec
quid passurus sed quid facturus sit aspiciet, et se honestae rei
tamquam bono viro credet; utilem illam sibi iudicabit, tutam,
prosperam. Eundem locum habebit apud illum honesta res, sed tristis
atque aspera, quem vir bonus pauper aut exul <aut exilis> ac
pallidus. [22] Agedum pone ex alia parte virum bonum divitiis
abundantem, ex altera nihil habentem, sed in se omnia: uterque aeque
vir bonus erit, etiam si fortuna dispari utetur. Idem, ut dixi, in
rebus iudicium est quod in hominibus: aeque laudabilis virtus est in
corpore valido ac libero posita quam in morbido ac vincto. [23] Ergo
tuam quoque virtutem non magis laudabis si corpus illi tuum integrum
fortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mutilatum: alioqui hoc
erit ex servorum habitu dominum aestimare. Omnia enim ista in quae
dominium casus exercet serva sunt, pecunia et corpus et honores,
imbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae: illa rursus
libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis appetenda sunt
si benignius a fortuna tractantur, nec minus si aliqua iniquitate
rerum premuntur. [24] Quod amicitia in hominibus est, hoc in rebus
appetitio. Non, puto, magis amares virum bonum locupletem quam
pauperem, nec robustum et lacertosum quam gracilem et languidi
corporis; ergo ne rem quidem magis appetes aut amabis hilarem ac
pacatam quam distractam et operosam. [25] Aut si hoc est, magis
diliges ex duobus aeque bonis viris nitidum et unctum quam
pulverulentum et horrentem; deinde hoc usque pervenies ut magis
diligas integrum omnibus membris et illaesum quam debilem aut luscum;
paulatim fastidium tuum illo usque procedet ut ex duobus aeque iustis
ac prudentibus comatum et crispulum malis. Ubi par in utroque virtus
est, non comparet aliarum rerum inaequalitas; omnia enim alia non
partes sed accessiones sunt. [26] Num quis tam iniquam censuram
inter, suos agit ut sanum filium quam aegrum magis diligat,
procerumve et excelsum quam brevem aut modicum? Fetus suos non
distinguunt ferae et se in alimentum pariter omnium sternunt; aves ex
aequo partiuntur cibos. Ulixes ad Ithacae suae saxa sic properat
quemadmodum Agamemnon ad Mycenarum nobiles muros; nemo enim patriam
quia magna est amat, sed quia sua. [27] Quorsus haec pertinent? ut
scias; virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri,
aeque indulgere omnibus, et quidem impensius laborantibus, quoniam
quidem etiam parentium amor magis in ea quorum miseretur inclinat.
Virtus quoque opera sua quae videt affici et premi non magis amat,
sed parentium bonorum more magis complectitur ac fovet.
[28]
Quare non est ullum bonum altero maius? quia non est quicquam apto
aptius, quia plano nihil est planius. Non potes dicere hoc magis par
esse alicui quam illud; ergo nec honesto honestius quicquam est. [29]
Quod si par omnium virtutum natura est, tria genera bonorum in aequo
sunt. Ita dico: in aequo est moderate gaudere et moderate dolere.
Laetitia illa non vincit hanc animi firmitatem sub tortore gemitus
devorantem: illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque
nihilominus paria, quia quidquid incommodi est vi tanto maioris boni
tegitur. [30] Quisquis haec imparia iudicat ab ipsis virtutibus
avertit oculos et exteriora circumspicit. Bona vera idem pendent,
idem patent: illa falsa multum habent vani; itaque speciosa et magna
contra visentibus, cum ad pondus revocata sunt, fallunt. [31] Ita
est, mi Lucili: quidquid vera ratio commendat solidum et aeternum
est, firmat animum attollitque semper futurum in excelso. illa quae
temere laudantur et vulgi sententia bona sunt inflant inanibus
laetos; rursus ea quae timentur tamquam mala iniciunt formidinem
mentibus et illas non aliter quam animalia specie periculi agitant.
[32] Utraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet: nec
illa gaudio nec haec metu digna est. Sola ratio immutabilis et
iudicii tenax est; non enim servit sed imperat sensibus. Ratio
rationi par est, sicut rectum recto; ergo et virtus virtuti; nihil
enim aliud est virtus quam recta ratio. Omnes virtutes rationes sunt;
rationes sunt, si rectae sunt; si rectae sunt, et pares sunt. [33]
Qualis ratio est, tales et actiones sunt; ergo omnes pares sunt; nam
cum similes rationi sint, similes et inter se sunt. Pares autem
actiones inter se esse dico qua honestae rectaeque sunt; ceterum
magna habebunt discrimina variante materia, quae modo latior est,
modo angustior, modo illustris, modo ignobilis, modo ad multos
pertinens, modo ad paucos. In omnibus tamen istis id quod optimum est
par est: honestae sunt. [34] Tamquam viri boni omnes pares sunt qua
boni sunt, sed habent differentias aetatis: alius senior est, alius
iunior; habent corporis: alius formosus, alius deformis est; habent
fortunae: ille dives, hic pauper est, ille gratiosus, potens, urbibus
notus et populis, hic ignotus plerisque et obscurus. Sed per illud
quo boni sunt pares sunt.
[35]
De bonis ac malis sensus non iudicat; quid utile sit, quid inutile,
ignorat. Non potest ferre sententiam nisi in rem praesentem perductus
est; nec futuri providus est nec praeteriti memor; quid sit
consequens nescit. Ex hoc autem rerum ordo seriesque contexitur et
unitas vitae per rectum iturae. Ratio ergo arbitra est bonorum ac
malorum; aliena et externa pro vilibus habet, et ea quae neque bona
sunt neque mala accessiones minimas ac levissimas iudicat; omne enim
illi bonum in animo est. [36] Ceterum bona quaedam prima existimat,
ad quae ex proposito venit, tamquam victoriam, bonos liberos, salutem
patriae; quaedam secunda, quae non apparent nisi in rebus adversis,
tamquam aequo animo pati morbum, ignem, exsilium; quaedam media, quae
nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam
prudenter ambulare, composite sedere. Non enim minus secundum naturam
est sedere quam stare aut ambulare. [37] Duo illa bona superiora
diversa sunt: prima enim secundum naturam sunt, gaudere liberorum
pietate, patriae incolumitate; secunda contra naturam sunt, fortiter
obstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia. [38]
'Quid ergo? aliquid contra naturam bonum est?' Minime; sed id
aliquando contra naturam est in quo bonum illud exsistit. Vulnerari
enim et subiecto igne tabescere et adversa valetudine affligi contra
naturam est, sed inter ista servare animum infatigabilem secundum
naturam est. [39] Et ut quod volo exprimam breviter, materia boni
aliquando contra naturam est bonum numquam, quoniam bonum sine
ratione nullum est, sequitur autem ratio naturam. 'Quid est ergo
ratio?' Naturae imitatio. 'Quod est summum hominis bonum?' Ex naturae
voluntate se gerere.
[40]
'Non est' inquit 'dubium quin felicior pax sit numquam lacessita quam
multo reparata sanguine. Non est dubium' inquit 'quin felicior res
sit inconcussa valetudo quam ex gravibus morbis et extrema
minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta. Eodem modo non
erit dubium quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad
perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium.' [41] Minime; illa enim
quae fortuita sunt plurimum discriminis recipiunt; aestimantur enim
utilitate sumentium. Bonorum unum propositum est consentire naturae;
hoc [contingere] in omnibus par est. Cum alicuius in senatu
sententiam sequimur, non potest dici: ille magis assentitur quam
ille. Ab omnibus in eandem sententiam itur. Idem de virtutibus dico:
omnes naturae assentiuntur. Idem de bonis dico: omnia naturae
assentiuntur. [42] Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis
protinus infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam:
omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius vitam
passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum
interrupit ipsa principia. [43] Alius inter cenandum solutus est;
alterius continuata mors somno est; aliquem concubitus exstinxit. His
oppone ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos
ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim.
Aliquorum melior dici, aliquorum peior potest exitus: mors quidem
omnium par est. Per quae veniunt diversa sunt; in [id] quod desinunt
unum est. Mors nulla maior aut minor est; habet enim eundem in
omnibus modum, finisse vitam. [44] Idem tibi de bonis dico: hoc bonum
inter meras voluptates, hoc est inter tristia et acerba; illud
fortunae indulgentiam rexit, hoc violentiam domuit: utrumque aeque
bonum est, quamvis illud plana et molli via ierit, hoc aspera. Idem
enim finis omnium est: bona sunt, laudanda sunt, virtutem rationemque
comitantur; virtus aequat inter se quidquid agnoscit.
[45]
Nec est quare hoc inter nostra placita mireris: apud Epicurum duo
bona sunt, ex quibus summum illud beatumque componitur, ut corpus
sine dolore sit, animus sine perturbatione. Haec bona non crescunt si
plena sunt: quo enim crescet quod plenum est? Dolore corpus caret:
quid ad hanc accedere indolentiam potest? Animus constat sibi et
placidus est: quid accedere ad hanc tranquillitatem potest? [46]
Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in
sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque
curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status, et
summam voti sui invenit si nec aestus animo est nec dolor corpori. Si
qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum, sed, ut
ita dicam, condiunt et oblectant; absolutum enim illud humanae
naturae bonum corporis et animi pace contentum est.
[47]
Dabo apud Epicurum tibi etiam nunc simillimam huic nostrae divisionem
bonorum. Alia enim sunt apud illum quae malit contingere sibi, ut
corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem
bonorum suorum contemplatione gaudentis; alia sunt quae, quamvis
nolit accidere, nihilominus laudat et comprobat, tamquam illam quam
paulo ante dicebam malae valetudinis et dolorum gravissimorum
perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die
suo. Ait enim se vesicae et exulcerati ventris tormenta tolerare
ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi
illum beatum diem. Beatum autem diem agere nisi qui est in summo bono
non potest. [48] Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles
non experiri, sed, quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et
exaequanda summis sunt. Non potest dici hoc non esse par maximis
bonum quod beatae vitae clausulam imposuit, cui Epicurus extrema voce
gratias egit.
[49]
Permitte mihi, Lucili virorum optime, aliquid audacius dicere: si
ulla bona maiora esse aliis possent, haec ego quae tristia videntur
mollibus illis et delicatis praetulissem, haec maiora dixissem. Maius
est enim difficilia perfringere quam laeta moderari. [50] Eadem
ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem
fortiter ferat. Aeque esse fortis potest qui pro vallo securus
excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis
poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit: 'macte virtute esto'
sanguinulentis et ex acie redeuntibus dicitur. Itaque haec magis
laudaverim bona exercitata et fortia et cum fortuna rixata. [51] Ego
dubitem quin magis laudem truncam illam et retorridam manum Mucii
quam cuiuslibet fortissimi salvam? Stetit hostium flammarumque
contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectavit,
donec Porsina cuius poenae favebat gloriae invidit et ignem invito
eripi iussit. [52] Hoc bonum quidni inter prima numerem tantoque
maius putem quam illa secura et intemptata fortunae quanto rarius est
hostem amissa manu vicisse quam armata? 'Quid ergo?' inquis 'hoc
bonum tibi optabis?' Quidni? hoc enim nisi qui potest et optare, non
potest facere. [53] An potius optem ut malaxandos articulos exoletis
meis porrigam? ut muliercula aut aliquis in mulierculam ex viro
versus digitulos meos ducat? Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod
sic tractavit ignem quasi illam manum tractatori praestitisset? In
integrum restituit quidquid erraverat: confecit bellum inermis ac
mancus et illa manu trunca reges duos vicit. Vale.
LXVII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Ut a communibus initium faciam, ver aperire se coepit, sed iam
inclinatum in aestatem, quo tempore calere debebat, intepuit nec
adhuc illi fides est; saepe enim in hiemem revolvitur. Vis scire quam
dubium adhuc sit? nondum me committo frigidae verae, adhuc rigorem
eius infringo. 'Hoc est' inquis 'nec calidum nec frigidum pati.' Ita
est, mi Lucili: iam aetas mea contenta est suo frigore; vix media
regelatur aestate. Itaque maior pars in vestimentis degitur. [2] Ago
gratias senectuti quod me lectulo affixit: quidni gratias illi hoc
nomine agam? Quidquid debebam nolle, non possum. Cum libellis mihi
plurimus sermo est. Si quando intervenerunt epistulae tuae, tecum
esse mihi videor et sic afficior animo tamquam tibi non rescribam sed
respondeam. Itaque et de hoc quod quaeris, quasi colloquar tecum,
quale sit una scrutabimur.
[3]
Quaeris an omne bonum optabile sit. 'Si bonum est' inquis 'fortiter
torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur ut ista
optabilia sint; nihil autem video ex istis voto dignum. Neminem certe
adhuc scio eo nomine votum solvisse quod flagellis caesus esset aut
podagra distortus aut eculeo longior factus.' [4] Distingue, mi
Lucili, ista, et intelleges esse in iis aliquid optandum. Tormenta
abesse a me velim; sed si sustinenda fuerint, ut me in illis
fortiter, honeste, animose geram optabo. Quidni ego malim non
incidere bellum? sed si inciderit, ut vulnera, ut famem et omnia quae
bellorum necessitas affert generose feram optabo. Ton sum tam demens
ut aegrotare cupiam; sed si aegrotandum fuerit, ut nihil
intemperanter, nihil effeminate faciam optabo. Ita non incommoda
optabilia sunt, sed virtus qua perferuntur incommoda.
[5]
Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non
esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti
debet et tranquillum et extra molestiam positum. Ego dissentio.
Quare? primum quia fieri non potest ut aliqua res bona quidem sit sed
optabilis non sit; deinde si virtus optabilis est, nullum autem sine
virtute bonum, et omne bonum optabile est; deinde etiam si ***
tormentorum fortis patientia optabilis est. [6] Etiam nunc interrogo:
nempe fortitudo optabilis est? Atqui pericula contemnit et provocat;
pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere
ignibus, obviam ire vulneribus, interdum tela ne vitare quidem sed
pectore excipere. Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter
ferre optabile est; hoc enim fortitudinis pars est. Sed separa ista,
ut dixi: nihil erit quod tibi faciat errorem. Non enim pati tormenta
optabile est, sed pati fortiter: illud opto 'fortiter', quod est
virtus. [7] 'Quis tamen umquam hoc sibi optavit?' Quaedam vota aperta
et professa sunt, cum particulatim fiunt; quaedam latent, cum uno
voto multa comprensa sunt. Tamquam opto mihi vitam honestam; vita
autem honesta actionibus variis constat: in hac es Reguli arca,
Catonis scissum manu sua vulnus, Rutili exsilium, calix venenatus qui
Socraten transtulit e carcere in caelum. Ita cum optavi mihi vitam
honestam, et haec optavi sine quibus interdum honesta non potest
esse.
[8]
O terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere!
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere!
Quid
interest, optes hoc alicui an optabile fuisse fatearis? [9] Decius se
pro re publica devovit et in medios hostes concitato equo mortem
petens irruit. Alter post hunc, paternae virtutis aemulus, conceptis
sollemnibus ac iam familiaribus verbis in aciem confertissimam
incucurrit, de hoc sollicitus tantum, ut litaret, optabilem rem
putans bonam mortem. Dubitas ergo an optimum sit memorabilem mori et
in aliquo opere virtutis? [10] Cum aliquis tormenta fortiter patitur,
omnibus virtutibus utitur. Fortasse una in promptu sit et maxime
appareat, patientia; ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et
perpessio et tolerantia rami sunt; illic est prudentia, sine qua
nullum initur consilium, quae suadet quod effugere non possis quam
fortissime ferre; illic est constantia, quae deici loco non potest et
propositum nulla vi extorquente dimittit; illic est individuus ille
comitatus virtutum. Quidquid honeste fit una virtus facit, sed ex
consilii sententia; quod autem ab omnibus virtutibus comprobatur,
etiam si ab una fieri videtur, optabile est.
[11]
Quid? tu existimas ea tantum optabilia esse quae per voluptatem et
otium veniunt, quae excipiuntur foribus ornatis? Sunt quaedam tristis
vultus bona; sunt quaedam vota quae non gratulantium coetu, sed
adorantium venerantiumque celebrantur. [12] Ita tu non putas Regulum
optasse ut ad Poenos perveniret? Indue magni viri animum et ab
opinionibus vulgi secede paulisper; cape, quantam debes, virtutis
pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non ture nec
sertis, sed sudore ct sanguine colenda est. [13] Aspice M. Catonem
sacro illi pectori purissimas manus admoventem et vulnera parum alte
demissa laxantem. Utrum tandem illi dicturus es 'vellem quae velles'
et 'moleste fero' an 'feliciter quod agis'? [14] Hoc loco mihi
Demetrius noster occurrit, qui vitam securam et sine ullis fortunae
incursionibus mare mortuum vocat. Nihil habere ad quod exciteris, ad
quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui
temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas: malacia
est. [15] Attalus Stoicus dicere solebat, 'malo me fortuna in castris
suis quam in deliciis habeat. Torqueor, sed fortiter: bene est.
Occidor, sed fortiter: bene est.' Audi Epicurum, dicet et 'dulce
est'. Ego tam honestae rei ac severae numquam molle nomen imponam.
[16] Uror, sed invictus: quidni hoc optabile sit? - non quod urit me
ignis, sed quod non vincit. Nihil est virtute praestantius, nihil
pulchrius; et bonum est et optabile quidquid ex huius geritur
imperio. Vale.
LXVIII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Consilio tuo accedo: absconde te in otio, sed et ipsum otium
absconde. Hoc te facturum Stoicorum etiam si non praecepto, at
exemplo licet scias; sed ex praecepto quoque facies: et tibi et cui
voles approbaris. [2] Nec ad omnem rem publicam mittimus nec semper
nec sine ullo fine; praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam
dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam etiam si
recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora
transit et caelo impositus intellegit, cum sellam aut tribunal
ascenderet, quam humili loco sederit. Depone hoc apud te, numquam
plus agere sapientem quam cum in conspectum eius divina atque humana
venerunt.
[3]
Nunc ad illud revertor quod suadere tibi coeperam, ut otium tuum
ignotum sit. Non est quod inscribas tibi philosophiam ac quietem:
aliud proposito tuo nomen impone, valetudinem et imbecillitatem
vocato et desidiam. Gloriari otio iners ambitio est. [4] Animalia
quaedam, ne inveniri possint, vestigia sua circa ipsum cubile
confundunt: idem tibi faciendum est, alioqui non deerunt qui
persequantur. Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur;
furem signata sollicitant. Vile videtur quidquid patet; aperta
effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos imperitissimus
quisque: in secreta irrumpere cupit. [5] Optimum itaque est non
iactare otium suum; iactandi autem genus est nimis latere et a
conspectu hominum secedere. Ille Tarentum se abdidit, ille Neapoli
inclusus est, ille multis annis non transit domus suae limen:
convocat turbam quisquis otio suo aliquam fabulam imposuit.
[6]
Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines loquantur, sed
ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? quod homines de aliis
libentissime faciunt, de te apud te male existima: assuesces et
dicere verum et audire. Id autem maxime tracta quod in te esse
infirmissimum senties. [7] Nota habet sui quisque corporis vitia.
Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti cibo fulcit,
alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat; ii quorum pedes
dolor repetit aut vino aut balineo abstinent: in cetera neglegentes
huic a quo saepe infestantur occurrunt. Sic in animo nostro sunt
quaedam quasi causariae partes quibus adhibenda curatio est. [8] Quid
in otio facio? ulcus meum curo. Si ostenderem tibi pedem turgidum,
lividam manum, aut contracti cruris aridos nervos, permitteres mihi
uno loco iacere et fovere morbum meum: maius malum est hoc, quod non
possum tibi ostendere: in pectore ipso collectio et vomica est. Nolo
nolo laudes, nolo dicas, 'o magnum virum! contempsit omnia et
damnatis humanae vitae furoribus fugit'. Nihil damnavi nisi me. [9]
Non est quod proficiendi causa venire ad me velis. Erras, qui hinc
aliquid auxili speras: non medicus sed aeger hic habitat. Malo illa,
cum discesseris, dicas: 'ego istum beatum hominem putabam et
eruditum, erexeram aures: destitutus sum, nihil vidi, nihil audivi
quod concupiscerem, ad quod reverterer'. Si hoc sentis, si hoc
loqueris, aliquid profectum est: malo ignoscas otio meo quam
invideas.
[10]
'Otium' inquis 'Seneca, commendas mihi? ad Epicureas voces
delaberis?' Otium tibi commendo, in quo maiora agas et pulchriora
quam quae reliquisti: pulsare superbas potentiorum fores, digerere in
litteram senes orbos, plurimum in foro posse invidiosa potentia ac
brevis est et, si verum aestimes, sordida. [11] Ille me gratia
forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per
hoc dignitate, ille clientium turba. [cui in turba] Par esse non
possum, plus habent gratiae: est tanti ab omnibus vinci, dum a me
fortuna vincatur. [12] Utinam quidem hoc propositum sequi olim
fuisset animus tibi! utinam de vita beata non in conspectu mortis
ageremus! Sed nunc quoque non moramur; multa enim quae supervacua
esse et inimica credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus.
[13] Quod facere solent qui serius exierunt et volunt tempus
celeritate reparare, calcar addamus. Haec aetas optime facit ad haec
studia: iam despumavit, iam vitia primo fervore adulescentiae
indomita lassavit; non multum superest ut exstinguat. [14] 'Et
quando' inquis 'tibi proderit istud quod in exitu discis, aut in quam
rem?' In hanc, ut exeam melior. Non est tamen quod existimes ullam
aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis
experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia domuit, quae ad
salutaria mitigatis affectibus venit. Hoc est huius boni tempus:
quisquis senex ad sapientiam pervenit, annis pervenit. Vale.
LXIX.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Mutare te loca et aliunde alio transilire nolo, primum quia tam
frequens migratio instabilis animi est: coalescere otio non potest
nisi desit circumspicere et errare. Ut animum possis continere,
primum corporis tui fugam siste. [2] Deinde plurimum remedia
continuata proficiunt: interrumpenda non est quies et vitae prioris
oblivio; sine dediscere oculos tuos, sine aures assuescere sanioribus
verbis. Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua quae renovent
cupiditates tuas tibi occurrent. [3] Quemadmodum ei qui amorem exuere
conatur evitanda est omnis admonitio dilecti corporis - nihil enim
facilius quam amor recrudescit -, ita qui deponere vult desideria
rerum omnium quarum cupiditate flagravit et oculos et aures ab iis
quae reliquit avertat. [4] Cito rebellat affectus. Quocumque se
verterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet. Nullum
sine auctoramento malum est: avaritia pecuniam promittit, luxuria
multas ac varias voluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc
potentiam et quidquid <potest> potentia. [5] Mercede te vitia
sollicitant: hic tibi gratis vivendum est. Vix effici toto saeculo
potest ut vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum
accipiant, nedum si tam breve tempus intervallis discindimus; unam
quamlibet rem vix ad perfectum perducit assidua vigilia et intentio.
[6] Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et
excipias et, si ita res suadebit, accersas: interest nihil, illa ad
nos veniat an ad illam nos. Illud imperitissimi cuiusque verbum
falsum esse tibi ipse persuade: 'bella res est mori sua morte'. Nemo
moritur nisi sua morte. Illud praeterea tecum licet cogites: nemo
nisi suo die moritur. Nihil perdis ex tuo tempore; nam quod relinquis
alienum est. Vale.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen