LXXXIV.
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1]
Itinera ista quae segnitiam mihi excutiunt et valetudini meae
prodesse iudico et studiis. Quare valetudinem adiuvent vides: cum
pigrum me et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena
opera exerceor. Studio quare prosint indicabo: a lectionibus <non>
recessi. Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno
contentus, deinde ut, cum ab aliis quaesita cognovero, tum et de
inventis iudicem et cogitem de inveniendis. Alit lectio ingenium et
studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit. [2] Nec scribere
tantum nec tantum legere debemus: altera res contristabit vires et
exhauriet (de stilo dico), altera solvet ac diluet. Invicem hoc et
illo commeandum est et alterum altero temperandum, ut quidquid
lectione collectum est stilus redigat in corpus. [3] Apes, ut aiunt,
debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel faciendum idoneos
carpunt, deinde quidquid attulere disponunt ac per favos digerunt et,
ut Vergilius noster ait,
liquentia
mella
stipant et dulci distendunt nectare cellas.
stipant et dulci distendunt nectare cellas.
[4]
De illis non satis constat utrum sucum ex floribus ducant qui
protinus mel sit, an quae collegerunt in hunc saporem mixtura quadam
et proprietate spiritus sui mutent. Quibusdam enim placet non
faciendi mellis scientiam esse illis sed colligendi. Aiunt inveniri
apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli aut
ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat; in nostris quoque
herbis vim eandem sed minus manifestam et notabilem poni, quam
persequatur et contrahat animal huic rei genitum. Quidam existimant
conditura et dispositione in hanc qualitatem verti quae ex tenerrimis
virentium florentiumque decerpserint, non sine quodam, ut ita dicam,
fermento, quo in unum diversa coalescunt.
[5]
Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoquehas apes
debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus
separare (melius enim distincta servantur), deinde adhibita ingenii
nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta
confundere, ut etiam si apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen esse
quam unde sumptum est appareat. Quod in corpore nostro videmus sine
ulla opera nostra facere naturam [6] (alimenta quae accepimus,
quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera
sunt; at cum ex eo quod erant mutata sunt, tunc demum in vires et in
sanguinem transeunt), idem in his quibus aluntur ingenia praestemus,
ut quaecumque hausimus non patiamur integra esse, ne aliena sint. [7]
Concoquamus illa; alioqui in memoriam ibunt, non in ingenium.
Adsentiamur illis fideliter et nostra faciamus, ut unum quiddam fiat
ex multis, sicut unus numerus fit ex singulis cum minores summas et
dissidentes conputatio una conprendit. Hoc faciat animus noster:
omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tantum ostendat quod
effecit. [8] Etiam si cuius in te comparebit similitudo quem
admiratio tibi altius fixerit, similem esse te volo quomodo filium,
non quomodo imaginem: imago res mortua est. 'Quid ergo? non
intellegetur cuius imiteris orationem? cuius argumentationem? cuius
sententias?' Puto aliquando ne intellegi quidem posse, si magni vir
ingenii omnibus quae ex quo voluit exemplari traxit formam suam
inpressit, ut in unitatem illa conpetant. [9] Non vides quam multorum
vocibus chorus constet? unus tamen ex omnibus redditur. Aliqua illic
acuta est, aliqua gravis, aliqua media; accedunt viris feminae,
interponuntur tibiae: singulorum illic latent voces, omnium apparent.
[10] De choro dico quem veteres philosophi noverant: in
commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim
spectatorum fuit. Cum omnes vias ordo canentium implevit et cavea
aeneatoribus cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus
organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis. Talem animum esse
nostrum volo: multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum
aetatum exempla, sed in unum conspirata.
[11]
'Quomodo' inquis 'hoc effici poterit?' Adsidua intentione:si nihil
egerimus nisi ratione suadente, nihil vitaverimus nisi ratione
suadente. Hanc si audire volueris, dicet tibi: relinque ista iamdudum
ad quae discurritur; relinque divitias, aut periculum possidentium
aut onus; relinque corporis atque animi voluptates, molliunt et
enervant; relinque ambitum, tumida res est, vana, ventosa, nullum
habet terminum, tam sollicita est ne quem ante se videat quam ne
secum, laborat invidia et quidem duplici. Vides autem quam miser sit
si is cui invidetur et invidet. [12] Intueris illas potentium domos,
illa tumultuosa rixa salutantium limina? multum habent contumeliarum
ut intres, plus cum intraveris. Praeteri istos gradus divitum et
magno adgestu suspensa vestibula: non in praerupto tantum istic
stabis sed in lubrico. Huc potius te ad sapientiam derige,
tranquillissimasque res eius et simul amplissimas pete. [13]
Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et
comparatione humillimorum exstent, per difficiles tamen et arduos
tramites adeuntur. Confragosa in fastigium dignitatis via est; at si
conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia
quidem sub te quae pro excelsissimis habentur aspicies, sed tamen
venies ad summa per planum. Vale.
LXXXV.
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1]
Peperceram tibi et quidquid nodosi adhuc supererat praeterieram,
contentus quasi gustum tibi dare eorum quae a nostris dicuntur ut
probetur virtus ad explendam beatam vitam sola satis efficax. Iubes
me quidquid est interrogationum aut nostrarum aut ad traductionem
nostram excogitatarum conprendere: quod si facere voluero, non erit
epistula sed liber. Illud totiens testor, hoc me argumentorum genere
non delectari; pudet in aciem descendere pro dis hominibusque
susceptam subula armatum.
[2]
'Qui prudens est et temperans est; qui temperans est, et constans;
qui constans est inperturbatus est; qui inperturbatus est sine
tristitia est; qui sine tristitia est beatus est; ergo prudens beatus
est, et prudentia ad beatam vitam satis est.'
[3]
Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut
inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur
tamquam inperturbatus dicatur qui raro perturbatur et modice, non qui
numquam. Item sine tristitia eum dici aiunt qui non est obnoxius
tristitiae nec frequens nimiusve in hoc vitio; illud enim humanam
naturam negare, alicuius animum inmunem esse tristitia; sapientem non
vinci maerore, ceterum tangi; et cetera in hunc modum sectae suae
respondentia. Non his tollunt adfectus sed temperant. [4] Quantulum
autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis
laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior! Quid si
miretur velocitatem suam Ladas ad claudos debilesque respiciens?
Illa
vel intactae segetis per summa volaret
gramina nec cursu teneras laesisset aristas,
vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
ferret iter, celeres nec tingueret aequore plantas.
gramina nec cursu teneras laesisset aristas,
vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
ferret iter, celeres nec tingueret aequore plantas.
Haec
est pernicitas per se aestimata, non quae tardissimorum conlatione
laudatur. Quid si sanum voces leviter febricitantem? non est bona
valetudo mediocritas morbi. [5] 'Sic' inquit 'sapiens inperturbatus
dicitur quomodo apyrina dicuntur non quibus nulla inest duritia
granorum sed quibus minor.' Falsum est. Non enim deminutionem malorum
in bono viro intellego sed vacationem; nulla debent esse, non parva;
nam si ulla sunt, crescent et interim inpedient. Quomodo oculos maior
et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat. [6] Si das aliquos
adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et velut torrente quodam
auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des cum quo
conluctetur sed omnis. Plus potest quamvis mediocrium turba quam
posset unius magni violentia. [7] Habet pecuniae cupiditatem, sed
modicam; habet ambitionem, sed non concitatam; habet iracundiam, sed
placabilem; habet inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem; habet
libidinem, sed non insanam. Melius cum illo ageretur qui unum vitium
integrum haberet quam cum eo qui leviora quidem, sed omnia. [8]
Deinde nihil interest quam magnus sit adfectus: quantuscumque est,
parere nescit, consilium non accipit. Quemadmodum rationi nullum
animal optemperat, non ferum, non domesticum et mite (natura enim
illorum est surda suadenti), sic non sequuntur, non audiunt adfectus,
quantulicumque sunt. Tigres leonesque numquam feritatem exuunt,
aliquando summittunt, et cum minime expectaveris exasperatur torvitas
mitigata. Numquam bona fide vitia mansuescunt. [9] Deinde, si ratio
proficit, ne incipient quidem adfectus; si invita ratione coeperint,
invita perseverabunt. Facilius est enim initia illorum prohibere quam
impetum regere.
Falsa
est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda quo si
quis diceret modice insaniendum, modiceaegrotandum. [10] Sola virtus
habet, non recipiunt animi mala temperamentum; facilius sustuleris
illa quam rexeris. Numquid dubium est quin vitia mentis humanae
inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut
avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia [impietas]? Ergo inmoderati
sunt et adfectus; ab his enim ad illa transitur. [11] Deinde, si das
aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus pravis,
non erunt in nostra potestate. Quare? quia extra nos sunt quibus
inritantur; itaque crescent prout magnas habuerint minoresve causas
quibus concitentur. Maior erit timor, si plus quo exterreatur aut
propius aspexerit, acrior cupiditas quo illam amplioris rei spes
evocaverit. [12] Si in nostra potestate non est an sint adfectus, ne
illud quidem est, quanti sint: si ipsis permisisti incipere, cum
causis suis crescent tantique erunt quanti fient. Adice nunc quod
ista, quamvis exigua sint, in maius excedunt; numquam perniciosa
servant modum; quamvis levia initia morborum serpunt et aegra corpora
minima interdum mergit accessio. [13] Illud vero cuius dementiae est,
credere quarum rerum extra nostrum arbitrium posita principia sunt,
earum nostri esse arbitri terminos! Quomodo ad id finiendum satis
valeo ad quod prohibendum parum valui, cum facilius sit excludere
quam admissa conprimere?
[14]
Quidam ita distinxerunt ut dicerent, 'temperans ac prudens positione
quidem mentis et habitu tranquillus est, eventu non est. Nam, quantum
ad habitum mentis suae, non perturbatur nec contristatur nec timet,
sed multae extrinsecus causae incidunt quae illi perturbationem
adferant.' [15] Tale est quod volunt dicere: iracundum quidem illum
non esse, irasci tamen aliquando; et timidum quidem non esse, timere
tamen aliquando, id est vitio timoris carere, adfectu non carere.
Quod si recipitur, usu frequenti timor transibit in vitium, et ira in
animum admissa habitum illum ira carentis animi retexet. [16]
Praeterea si non contemnit venientes extrinsecus causas et aliquid
timet, cum fortiter eundum erit adversus tela, ignes, pro patria,
legibus, libertate, cunctanter exibit et animo recedente. Non cadit
autem in sapientem haec diversitas mentis. [17] Illud praeterea
iudico observandum, ne duo quae separatim probanda sunt misceamus;
per se enim colligitur unum bonum esse quod honestum, per se rursus
ad vitam beatam satis esse virtutem. Si unum bonum est quod honestum,
omnes concedunt ad beate vivendum sufficere virtutem; e contrario non
remittetur, si beatum sola virtus facit, unum bonum esse quod
honestum est. [18] Xenocrates et Speusippus putant beatum vel sola
virtute fieri posse, non tamen unum bonum esse quod honestum est.
Epicurus quoque iudicat, cum virtutem habeat, beatum esse, sed ipsam
virtutem non satis esse ad beatam vitam, quia beatum efficiat
voluptas quae ex virtute est, non ipsa virtus. Inepta distinctio:
idem enim negat umquam virtutem esse sine voluptate. Ita si ei iuncta
semper est atque inseparabilis, et sola satis est; habet enim secum
voluptatem, sine qua non est etiam cum sola est. [19] Illud autem
absurdum est, quod dicitur beatum quidem futurum vel sola virtute,
non futurum autem perfecte beatum; quod quemadmodum fieri possit non
reperio. Beata enim vita bonum in se perfectum habet, inexsuperabile;
quod si est, perfecte beata est. Si deorum vita nihil habet maius aut
melius, beata autem vita divina est, nihil habet in quod amplius
possit attolli. [20] Praeterea, si beata vita nullius est indigens,
omnis beata vita perfecta est eademque est et beata et beatissima.
Numquid dubitas quin beata vita summum bonum sit? ergo si summum
bonum habet, summe beata est. Quemadmodum summum bonum adiectionem
non recipit (quid enim supra summum erit?), ita ne beata quidem vita,
quae sine summo bono non est. Quod si aliquem 'magis' beatum
induxeris, induces et 'multo magis'; innumerabilia discrimina summi
boni facies, cum summum bonum intellegam quod supra se gradum non
habet. [21] Si est aliquis minus beatus quam alius, sequitur ut hic
alterius vitam beatioris magis concupiscat quam suam; beatus autem
nihil suae praefert. Utrumlibet ex his incredibile est, aut aliquid
beato restare quod esse quam quod est malit, aut id illum non malle
quod illo melius est. Utique enim quo prudentior est, hoc magis se ad
id quod est optimum extendet et id omni modo consequi cupiet. Quomodo
autem beatus est qui cupere etiamnunc potest, immo qui debet?
[22]
Dicam quid sit ex quo veniat hic error: nesciunt beatam vitam unam
esse. In optimo illam statu ponit qualitas sua, non magnitudo; itaque
in aequo est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca
multasque partes distributa et in unum coacta. Qui illam numero
aestimat et mensura et partibus, id illi quod habet eximium eripit.
Quid autem est in beata vita eximium? quod plena est. [23] Finis, ut
puto, edendi bibendique satietas est. Hic plus edit, ille minus: quid
refert? uterque iam satur est. Hic plus bibit, ille minus: quid
refert? uterque non sitit. Hic pluribus annis vixit, hic paucioribus:
nihil interest si tam illum multi anni beatum fecerunt quam hunc
pauci. Ille quem tu minus beatum vocas non est beatus: non potest hoc
nomen inminui.
[24]
'Qui fortis est sine timore est; qui sine timore est sine tristitia
est; qui sine tristitia est beatus est.'
Nostrorum
haec interrogatio est. Adversus hanc sic respondere conantur: falsam
nos rem et controversiosam pro confessa vindicare, eum qui fortis est
sine timore esse. 'Quid ergo?' inquit 'fortis inminentia mala non
timebit? istuc dementis alienatique, non fortis est. Ille vero'
inquit 'moderatissime timet, sed in totum extra metum non est.' [25]
Qui hoc dicunt rursus in idem revolvuntur, ut illis virtutum loco
sint minora vitia; nam qui timet quidem, sed rarius et minus, non
caret malitia, sed leviore vexatur. 'At enim dementem puto qui mala
inminentia non extimescit.' Verum est quod dicis, si mala sunt; sed
si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem malum iudicat,
debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere. Aut si
stulti et amentis est mala non timere, quo quis prudentior est, hoc
timebit magis. [26] 'Ut vobis' inquit 'videtur, praebebit se
periculis fortis.' Minime: non timebit illa sed vitabit; cautio illum
decet, timor non decet. 'Quid ergo?' inquit 'mortem, vincula, ignes,
alia tela fortunae non timebit?' Non; scit enim illa non esse mala
sed videri; omnia ista humanae vitae formidines putat. [27] Describe
captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes
vel per morbum vel per iniuriam et quidquid aliud adtuleris: inter
lymphatos metus numerat. Ista timidis timenda sunt. An id existimas
malum ad quod aliquando nobis nostra sponte veniendum est? [28]
Quaeris quid sit malum?cedere iis quae mala vocantur et illis
libertatem suam dedere, pro qua cuncta patienda sunt: perit libertas
nisi illa contemnimus quae nobis iugum inponunt. Non dubitarent quid
conveniret forti viro si scirent quid esset fortitudo. Non est enim
inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium
adpetitio: scientia est distinguendi quid sit malum et quid non sit.
Diligentissima in tutela sui fortitudo est et eadem patientissima
eorum quibus falsa species malorum est. [29] 'Quid ergo? si ferrum
intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde alia atque alia
suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo, quo
magis tormenta sentiat, repetitur et per adsiccata vulnera recens
demittitur sanguis, non timet? istum tu dices nec dolere?' Iste vero
dolet (sensum enim hominis nulla exuit virtus), sed non timet:
invictus ex alto dolores suos spectat. Quaeris quis tunc animus illi
sit? qui aegrum amicum adhortantibus.
[30]
'Quod malum est nocet; quod nocet deteriorem facit; dolor et
paupertas deteriorem non faciunt; ergo mala non sunt.'
'Falsum
est' inquit 'quod proponitis; non enim, si quid nocet, etiam
deteriorem facit. Tempestas et procella nocet gubernatori, non tamen
illum deteriorem facit.' [31] Quidam e Stoicis ita adversus hoc
respondent: deteriorem fieri gubernatorem tempestate ac procella,
quia non possit id quod proposuit efficere nec tenere cursum suum;
deteriorem illum in arte sua non fieri, in opere fieri. Quibus
Peripateticus 'ergo' inquit 'et sapientem deteriorem faciet
paupertas, dolor, et quidquid aliud tale fuerit; virtutem enim illi
non eripiet, sed opera eius inpediet'. [32] Hoc recte diceretur nisi
dissimilis esset gubernatoris condicio et sapientis. Huic enim
propositum est in vita agenda non utique quod temptat efficere, sed
omnia recte facere: gubernatori propositum est utique navem in portum
perducere. Artes ministrae sunt, praestare debent quod promittunt,
sapientia domina rectrixque est; artes serviunt vitae, sapientia
imperat.
[33]
Ego aliter respondendum iudico: nec artem gubernatoris deteriorem
ulla tempestate fieri nec ipsam administrationem artis. Gubernator
tibi non felicitatem promisit sed utilem operam et navis regendae
scientiam; haec eo magis apparet quo illi magis aliqua fortuita vis
obstitit. Qui hoc potuit dicere, 'Neptune, numquam hanc navem nisi
rectam', arti satis fecit: tempestas non opus gubernatoris inpedit
sed successum. [34] 'Quid ergo?' inquit 'non nocet gubernatori ea res
quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit,
quae aut refert illum aut detinet et exarmat?' Non tamquam
gubernatori, sed tamquam naviganti nocet: alioqui <gubernator ille
non est.> Gubernatoris artem adeo non inpedit ut ostendat;
tranquillo enim, ut aiunt, quilibet gubernator est. Navigio ista
obsunt, non rectori eius, qua rector est. [35] Duas personas habet
gubernator, alteram communem cum omnibus qui eandem conscenderunt
navem: ipse quoque vector est; alteram propriam: gubernator est.
Tempestas tamquam vectori nocet, non tamquam gubernatori. [36] Deinde
gubernatoris ars alienum bonum est: ad eos quos vehit pertinet,
quomodo medici ad eos quos curat: <sapientis> commune bonum
est: <est> et eorum cum quibus vivit et proprium ipsius. Itaque
gubernatori fortasse noceatur cuius ministerium aliis promissum
tempestate inpeditur: [37] sapienti non nocetur a paupertate, non a
dolore, non ab aliis tempestatibus vitae. Non enim prohibentur opera
eius omnia, sed tantum ad alios pertinentia: ipse semper in actu est,
in effectu tunc maximus cum illi fortuna se opposuit; tunc enim
ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum bonum esse
et suum.
[38]
Praeterea ne aliis quidem tunc prodesse prohibetur cum illum aliquae
necessitates premunt. Propter paupertatem prohibetur docere
quemadmodum tractanda res publica sit, at illud docet, quemadmodum
sit tractanda paupertas. Per totam vitam opus eius extenditur. Ita
nulla fortuna, nulla res actus sapientis excludit; id enim ipsum agit
quo alia agere prohibetur. Ad utrosque casus aptatus est: bonorum
rector est, malorum victor. [39] Sic, inquam, se exercuit ut virtutem
tam in secundis quam in adversis exhiberet nec materiam eius sed
ipsam intueretur; itaque nec paupertas illum nec dolor nec quidquid
aliud inperitos avertit et praecipites agit prohibet. [40] Tu illum
premi putas malis? utitur. Non ex ebore tantum Phidias sciebat facere
simulacra; faciebat ex aere. Si marmor illi, si adhuc viliorem
materiam obtulisses, fecisset quale ex illa fieri optimum posset. Sic
sapiens virtutem, si licebit, in divitiis explicabit, si minus, in
paupertate; si poterit, in patria, si minus, in exilio; si poterit,
imperator, si minus, miles; si poterit, integer, si minus, debilis.
Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.
[41] Certi sunt domitores ferarum qui saevissima animalia et ad
occursum expavescenda hominem pati subigunt nec asperitatem
excussisse contenti usque in contubernium mitigant: leonis faucibus
magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum
minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem. Sic
sapiens artifex est domandi mala: dolor, egestas, ignominia, carcer,
exilium ubique horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt. Vale.
LXXXVI.
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1]
In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo, adoratis
manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor. Animum
quidem eius in caelum ex quo erat redisse persuadeo mihi, non quia
magnos exercitus duxit (hos enim et Cambyses furiosus ac furore
feliciter usus habuit), sed ob egregiam moderationem pietatemque,
quam magis in illo admirabilem iudico cum reliquit patriam quam cum
defendit. Aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in libertate. [2]
'Nihil' inquit 'volo derogare legibus, nihil institutis; aequum inter
omnes cives ius sit. Utere sine me beneficio meo, patria. Causa tibi
libertatis fui, ero et argumentum: exeo, si plus quam tibi expedit
crevi.' [3] Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in
exilium voluntarium secessit et civitatem exoneravit? Eo perducta res
erat ut aut libertas Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam.
Neutrum fas erat; itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit
tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.
[4]
Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatum silvae,
turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam
aedificiis ac viridibus subditam quae sufficere in usum vel exercitus
posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua: non
videbatur maioribus nostris caldum nisi obscurum. [5] Magna ergo me
voluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros: in hoc
angulo ille 'Carthaginis horror', cui Roma debet quod tantum semel
capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum. Exercebat enim
opere se terramque (ut mos fuit priscis) ipse subigebat. Sub hoc ille
tecto tam sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit: at
nunc quis est qui sic lavari sustineat? [6] Pauper sibi videtur ac
sordidus nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refulserunt, nisi
Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis
undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur,
nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in
aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas
multa sudatione corpora exsaniata demittimus, nisi aquam argentea
epitonia fuderunt. [7] Et adhuc plebeias fistulas loquor: quid cum ad
balnea libertinorum pervenero? Quantum statuarum, quantum columnarum
est nihil sustinentium sed in ornamentum positarum impensae causa!
quantum aquarum per gradus cum fragore labentium! Eo deliciarum
pervenimus ut nisi gemmas calcare nolimus.
[8]
In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae muro
lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti lumen admitterent; at
nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt ut totius
diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et
colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt. Itaque quae
concursum et admirationem habuerant cum dedicarentur, ea in
antiquorum numerum reiciuntur cum aliquid novi luxuria commenta est
quo ipsa se obrueret. [9] At olim et pauca erant balnea nec ullo
cultu exornata: cur enim exornaretur res quadrantaria et in usum, non
in oblectamentum reperta? Non suffundebatur aqua nec recens semper
velut ex calido fonte currebat, nec referre credebant in quam
perlucida sordes deponerent. [10] Sed, di boni, quam iuvat illa
balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae scires
Catonem tibi aedilem aut Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu
sua temperasse! Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur
officio intrandi ea loca quae populum receptabant exigendique
munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc quae nuper
inventa est similis incendio, adeo quidem ut convictum in aliquo
scelere servum vivum lavari oporteat. Nihil mihi videtur iam
interesse, ardeat balineum an caleat. [11] Quantae nunc aliqui
rusticitatis damnant Scipionem quod non in caldarium suum latis
specularibus diem admiserat, quod non in multa luce decoquebatur et
expectabat ut in balneo concoqueret! O hominem calamitosum! nesciit
vivere. Non saccata aqua lavabatur sed saepe turbida et, cum plueret
vehementius, paene lutulenta. Nec multum eius intererat an sic
lavaretur; veniebat enim ut sudorem illic ablueret, non ut unguentum.
[12] Quas nunc quorundam voces futuras credis? 'Non invideo Scipioni:
vere in exilio vixit qui sic lavabatur.' Immo, si scias, non cotidie
lavabatur; nam, ut aiunt qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia
et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant,
ceterum toti nundinis lavabantur. Hoc loco dicet aliquis: 'liquet
mihi inmundissimos fuisse'. Quid putas illos oluisse? militiam,
laborem, virum. Postquam munda balnea inventa sunt, spurciores sunt.
[13] Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis Horatius
Flaccus quid ait?
Pastillos
Buccillus olet.
Dares
nunc Buccillum: proinde esset ac si hircum oleret, Gargonii loco
esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit. Parum est sumere
unguentum nisi bis die terque renovatur, ne evanescat in corpore.
Quid quod hoc odore tamquam suo gloriantur?
[14]
Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua
didici ab Aegialo, diligentissimo patre familiae (is enim nunc huius
agri possessor est) quamvis vetus arbustum posse transferri. Hoc
nobis senibus discere necessarium est, quorum nemo non olivetum
alteri ponit, ~quod vidi illud arborum trimum et quadrimum
fastidiendi fructus aut deponere.~ [15] Te quoque proteget illa quae
tarda
venit seris factura nepotibus umbram,
ut
ait Vergilius noster, qui non quid verissime sed quid decentissime
diceretur aspexit, nec agricolas docere voluit sed legentes
delectare. [16] Nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie
necesse fuit deprehendere, adscribam:
vere
fabis satio est; tunc te quoque, Medica, putres
accipiunt sulci, et milio venit annua cura.
accipiunt sulci, et milio venit annua cura.
An
uno tempore ista ponenda sint et an utriusque verna sit satio, hinc
aestimes licet: Iunius mensis est quo tibi scribo, iam proclivis in
Iulium: eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.
[17]
Ad olivetum revertar, quod vidi duobus modis positum: magnarum
arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo
suo transtulit, amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso ex
quo illae pependerant. Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde
terram non adgessit tantum, sed calcavit et pressit. [18] Negat
quicquam esse hac, ut ait, pisatione efficacius. Videlicet frigus
excludit et ventum; minus praeterea movetur et ob hoc nascentes
radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas
adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio. Rapum
autem arboris antequam obruat radit; ex omni enim materia quae nudata
est, ut ait, radices exeunt novae. Non plures autem super terram
eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes; statim enim ab
imo vestietur nec magna pars eius quemadmodum in olivetis veteribus
arida et retorrida erit. [19] Alter ponendi modus hic fuit: ramos
fortes nec corticis duri, quales esse novellarum arborum solent,
eodem genere deposuit. Hi paulo tardius surgunt, sed cum tamquam a
planta processerint, nihil habent in se abhorridum aut triste. [20]
Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto suo annosam transferri; huius
capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda sunt, deinde
liberalius sternenda vitis, ut etiam ex corpore radicescat. Et vidi
non tantum mense Februario positas sed etiam Martio exacto; tenent et
conplexae sunt non suas ulmos. [21] Omnes autem istas arbores quae,
ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina;
quae si prodest, habemus pluviam in nostra potestate.
Plura
te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi adversarium
paravit, sic ego parem te mihi. Vale.
LXXXVII.
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1]
Naufragium antequam navem ascenderem feci: quomodo acciderit non
adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum
esse falsum nec tam mirabile quam prima facie videtur, cum volueris,
adprobabo, immo etiam si nolueris.
Interim
hoc me iter docuit quam multa haberemus supervacua et quam facile
iudicio possemus deponere quae, si quando necessitas abstulit, non
sentimus ablata. [2] Cum paucissimis servis, quos unum capere
vehiculum potuit, sine ullis rebus nisi quae corpore nostro
continebantur, ego et Maximus meus biduum iam beatissimum agimus.
Culcita in terra iacet, ego in culcita; ex duabus paenulis altera
stragulum, altera opertorium facta est. [3] De prandio nihil detrahi
potuit; paratum fuit ~non magis hora~, nusquam sine caricis, numquam
sine pugillaribus; illae, si panem habeo, pro pulmentario sunt, si
non habeo, pro pane. Cotidie mihi annum novum faciunt, quem ego
faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine,
qui numquam maior est quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem
nihil timendo, fecit sibi divitias nihil concupiscendo. [4] Vehiculum
in quod inpositus sum rusticum est; mulae vivere se ambulando
testantur; mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me obtineo
ut hoc vehiculum velim videri meum: durat adhuc perversa recti
verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus
invitus erubesco, quod argumentum est ista quae probo, quae laudo,
nondum habere certam sedem et immobilem. Qui sordido vehiculo
erubescit pretioso gloriabitur. [5] Parum adhuc profeci: nondum audeo
frugalitatem palam ferre; etiamnunc curo opiniones viatorum.
Contra
totius generis humani opiniones mittenda vox erat: 'insanitis,
erratis, stupetis ad supervacua, neminem aestimatis suo. Cum ad
patrimonium ventum est, diligentissimi conputatores sic rationem
ponitis singulorum quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia
(nam haec quoque iam expensa fertis): [6] late possidet, sed multum
debet; habet domum formosam, sed alienis nummis paratam; familiam
nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non respondet; si
creditoribus solverit, nihil illi supererit. Idem in reliquis quoque
facere debebitis et excutere quantum proprii quisque habeat.' [7]
Divitem illum putas quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia
in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur,
quia tantum suburbani agri possidet quantum invidiose in desertis
Apuliae possideret: cum omnia dixeris, pauper est. Quare? quia debet.
'Quantum?' inquis. Omnia; nisi forte iudicas interesse utrum aliquis
ab homine an a fortuna mutuum sumpserit. [8] Quid ad rem pertinent
mulae saginatae unius omnes coloris? quid ista vehicula caelata?
Instratos
ostro alipedes pictisque tapetis:
aurea pectoribus demissa monilia pendent,
tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum.
aurea pectoribus demissa monilia pendent,
tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum.
Ista
nec dominum meliorem possunt facere nec mulam. [9] M. Cato Censorius,
quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem (alter enim cum
hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit), cantherio
vehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret. O
quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis, in via
divitibus, cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem!
Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato videretur, hic qui
inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat utrum se ad
gladium locet an ad cultrum. [10] O quantum erat saeculi decus,
imperatorem, triumphalem, censorium, quod super omnia haec est,
Catonem, uno caballo esse contentum et ne toto quidem; partem enim
sarcinae ab utroque latere dependentes occupabant. Ita non omnibus
obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum
equum ab ipso Catone defrictum?
[11]
Video non futurum finem in ista materia ullum nisi quem ipse mihi
fecero. Hic itaque conticiscam, quantum ad ista quae sine dubio talia
divinavit futura qualia nunc sunt qui primus appellavit
'inpedimenta'. Nunc volo paucissimas adhuc interrogationes nostrorum
tibi reddere ad virtutem pertinentes, quam satisfacere vitae beatae
contendimus.
[12]
'Quod bonum est bonos facit (nam et in arte musica quod bonum est
facit musicum); fortuita bonum non faciunt; ergo non sunt bona.'
Adversus
hoc sic respondent Peripatetici ut quod primum proponimus falsum esse
dicant. 'Ab eo' inquiunt 'quod est bonum non utique fiunt boni. In
musica est aliquid bonum tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod
aptatum ad usus canendi; nihil tamen horum facit musicum.' [13] His
respondebimus, 'non intellegitis quomodo posuerimus quod bonum est in
musica. Non enim id dicimus quod instruit musicum, sed quod facit: tu
ad supellectilem artis, non ad artem venis. Si quid autem in ipsa
arte musica bonum est, id utique musicum faciet.' [14] Etiamnunc
facere istuc planius volo. Bonum in arte musica duobus modis dicitur,
alterum quo effectus musici adiuvatur, alterum quo ars: ad effectum
pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam
non pertinent. Est enim artifex etiam sine istis: uti forsitan non
potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine; idem enim est bonum
et hominis et vitae.
[15]
'Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest bonum non
est; opes autem et lenoni et lanistae contingunt; ergo non sunt
bona.'
'Falsum
est' inquiunt 'quod proponitis; nam et in grammatice et in arte
medendi aut gubernandi videmus bona humillimis quibusque contingere.'
[16] Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae, non
consurgunt in altum nec fortuita fastidiunt: virtus extollit hominem
et super cara mortalibus conlocat; nec ea quae bona nec ea quae mala
vocantur aut cupit nimis aut expavescit. Chelidon, unus ex Cleopatrae
mollibus, atrimonium grande possedit. Nuper Natalis, tam inprobae
linguae quam inpurae, in cuius ore feminae purgabantur, et multorum
heres fuit et multos habuit heredes. Quid ergo? utrum illum pecunia
inpurum effecit an ipse pecuniam inspurcavit? quae sic in quosdam
homines quomodo denarius in cloacam cadit. [17] Virtus super ista
consistit; suo aere censetur; nihil ex istis quolibet incurrentibus
bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interdicit sibi ac suis
admiratione talium rerum; qui non est vir bonus potest nihilominus
medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules
quam cocus. Cui contingit habere rem non quamlibet, hunc non
quemlibet dixeris; qualia quisque habet, talis est. [18] Fiscus tanti
est quantum habet; immo in accessionem eius venit quod habet. Quis
pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae
numerus effecit? Idem evenit magnorum dominis patrimoniorum:
accessiones illorum et appendices sunt. Quare ergo sapiens magnus
est? quia magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo
cuique contingit bonum non esse. [19] Itaque indolentiam numquam
bonum dicam:habet illam cicada, habet pulex. Ne quietem quidem et
molestia vacare bonum dicam: quid est otiosius verme? Quaeris quae
res sapientem faciat? quae deum. Des oportet illi divinum aliquid,
caeleste, magnificum: non in omnes bonum cadit nec quemlibet
possessorem patitur. [20] Vide
et
quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset:
hic segetes, illic veniunt felicius uvae,
arborei fetus alibi atque iniussa virescunt
gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,
at Chalybes nudi ferrum?
hic segetes, illic veniunt felicius uvae,
arborei fetus alibi atque iniussa virescunt
gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,
at Chalybes nudi ferrum?
[21]
Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus esset
inter ipsos commercium, si invicem alius aliquid ab alio peteret.
Summum illud bonum habet et ipsum suam sedem; non nascitur ubi ebur,
nec ubi ferrum. Quis sit summi boni locus quaeris? animus. Hic nisi
purus ac sanctus est, deum non capit.
[22]
'Bonum ex malo non fit; divitiae [autem fiunt] fiunt autem ex
avaritia; divitiae ergo non sunt bonum.' 'Non est' inquit 'verum,
bonum ex malo non nasci; ex sacrilegio enim et furto pecunia
nascitur. Itaque malum quidem est sacrilegium et furtum, sed ideo
quia plura mala facit quam bona; dat enim lucrum, sed cum metu,
sollicitudine, tormentis et animi et corporis.' [23] Quisquis hoc
dicit, necesse est recipiat sacrilegium, sicut malum sit quia multa
mala facit, ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid boni
facit: quo quid fieri portentuosius potest? Quamquam sacrilegium,
furtum, adulterium inter bona haberi prorsus persuasimus. Quam multi
furto non erubescunt, quam multi adulterio gloriantur! nam sacrilegia
minuta puniuntur, magna in triumphis feruntur. [24] Adice nunc quod
sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit
et recte factum vocabitur, ~nostra enim actio est~ quod nullius
mortalium cogitatio recipit. Ergo bona nasci ex malo non possunt. Nam
si, ut dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali
adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex
toto bonum erit. Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est. [25]
Erras, inquam, si illa ad carnificem aut carcerem differs: statim
puniuntur cum facta sunt, immo dum fiunt. Non nascitur itaque ex malo
bonum, non magis quam ficus ex olea: ad semen nata respondent, bona
degenerare non possunt. Quemadmodum ex turpi honestum non nascitur,
ita ne ex malo quidem bonum; nam idem est honestum et bonum.
[26]
Quidam ex nostris adversus hoc sic respondent: 'putemus pecuniam
bonum esse undecumque sumptam; non tamen ideo ex sacrilegio pecunia
est, etiam si ex sacrilegio sumitur. Hoc sic intellege. In eadem urna
et aurum est et vipera: si aurum ex urna sustuleris, non ideo
sustuleris quia illic et vipera est; non ideo, inquam, mihi urna
aurum dat quia viperam habet, sed aurum dat, cum et viperam habeat.
Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est
sacrilegium, sed quia et lucrum habet. Quemadmodum in illa urna
vipera malum est, non aurum quod cum vipera iacet, sic in sacrilegio
malum est scelus, non lucrum.' [27] A quibus <dissentio>;
dissimillima enim utriusquerei condicio est. Illic aurum possum sine
vipera tollere, hic lucrum sine sacrilegio facere non possum; lucrum
istud non est adpositum sceleri sed inmixtum.
[28]
'Quod dum consequi volumus in multa mala incidimus, id bonum non est;
dum divitias autem consequi volumus, in multa mala incidimus; ergo
divitiae bonum non sunt.'
'Duas'
inquit 'significationes habet propositio vestra: unam, dum divitias
consequi volumus, in multa nos mala incidere. In multa autem mala
incidimus et dum virtutem consequi volumus: aliquis dum navigat
studii causa, naufragium fecit, aliquis captus est. [29] Altera
significatio talis est: per quod in mala incidimus bonum non est.
Huic propositioni non erit consequens per divitias nos aut per
voluptates in mala incidere; aut si per divitias in multa mala
incidimus, non tantum bonum non sunt divitiae sed malum sunt; vos
autem illas dicitis tantum bonum non esse. Praeterea' inquit
'conceditis divitias habere aliquid usus: inter commoda illas
numeratis. Atqui eadem ratione <ne> commodum quidem erunt; per
illas enim multa nobis incommoda eveniunt.' [30] His quidam hoc
respondent: 'erratis, qui incommoda divitis inputatis. Illae neminem
laedunt: aut sua nocet cuique stultitia aut aliena nequitia, sic
quemadmodum gladius neminem occidit: occidentis telum est. Non ideo
divitiae tibi nocent si propter divitias tibi nocetur.' [31]
Posidonius, ut ego existimo, melius, qui ait divitias esse causam
malorum, non quia ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant.
Alia est enim causa efficiens, quae protinus necessest noceat, alia
praecedens. Hanc praecedentem causam divitiae habent: inflant animos,
superbiam pariunt, invidiam contrahunt, et usque eo mentem alienant
ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet. [32] Bona autem omnia
carere culpa decet; pura sunt, non corrumpunt animos, non
sollicitant; extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. Quae bona
sunt fiduciam faciunt, divitiae audaciam; quae bona sunt magnitudinem
animi dant, divitiae insolentiam. Nihil autem aliud est insolentia
quam species magnitudinis falsa. [33] 'Isto modo' inquit 'etiam malum
sunt divitiae, non tantum bonum non sunt.' Essent malum si ipsae
nocerent, si, ut dixi, haberent efficientem causam: nunc praecedentem
habent et quidem non inritantem tantum animos sed adtrahentem;
speciem enim boni offundunt veri similem ac plerisque credibilem.
[34] Habet virtus quoque praecedentem causam ad invidiam; multis enim
propter sapientiam, multis propter iustitiam invidetur. Sed nec ex se
hanc causam habet nec veri similem; contra enim veri similior illa
species hominum animis obicitur a virtute, quae illos in amorem et
admirationem vocet.
[35]
Posidonius sic interrogandum ait: 'quae neque magnitudinem animo dant
nec fiduciam nec securitatem non sunt bona; divitiae autem et bona
valetudo et similia his nihil horum faciunt; ergo non sunt bona'.
Hanc interrogationem magis etiamnunc hoc modo intendit: 'quae neque
magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem
insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt; a fortuitis
autem in haec inpellimur; ergo non sunt bona'.
[36]
'Hac' inquit 'ratione ne commoda quidem ista erunt.' Alia est
commodorum condicio, alia bonorum: commodum est quod plus usus habet
quam molestiae; bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium.
Non est id bonum quod plus prodest, sed quod tantum prodest. [37]
Praeterea commodumet ad animalia pertinet et ad inperfectos homines
et ad stultos. Itaque potest ei esse incommodum mixtum, sed commodum
dicitur a maiore sui parte aestimatum: bonum ad unum sapientem
pertinet; inviolatum esse oportet.
[38]
Bonum animum habe: unus tibi nodus, sed Herculaneus restat: 'ex malis
bonum non fit; ex multis paupertatibus divitiae fiunt; ergo divitiae
bonum non sunt'.
Hanc
interrogationem nostri non agnoscunt, Peripatetici et fingunt illam
et solvunt. Ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes
dialecticorum scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli: [39]
'paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem' (vel,
ut antiqui dixerunt, orbationem; Graeci kata steresin dicunt); 'non
quod habeat dicit, sed quod non habeat. Itaque ex multis inanibus
nihil impleri potest: divitias multae res faciunt, non multae
inopiae. Aliter' inquit 'quam debes paupertatem intellegis. Paupertas
enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet; ita
non ab eo dicitur quod habet, sed ab eo quod ei deest.'
[40]
Facilius quod volo exprimerem, si Latinum verbum esset quo anuparxia
significaretur. Hanc paupertati Antipater adsignat: ego non video
quid aliud sit paupertas quam parvi possessio. De isto videbimus, si
quando valde vacabit, quae sit divitiarum, quae paupertatis
substantia; sed tunc quoque considerabimus numquid satius sit
paupertatem permulcere, divitiis demere supercilium quam litigare de
verbis, quasi iam de rebus iudicatum sit. [41] Putemus nos ad
contionem vocatos: lex de abolendis divitis fertur. His
interrogationibus suasuri aut dissuasuri sumus? his effecturi ut
populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui,
requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se
apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in
urbem sanctissimam temperatissimam inrupisse, nimis luxuriose
ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus
facilius ab omnibus uni eripi posse? Haec satius est suadere, et
expugnare adfectus, non circumscribere. Si possumus, fortius
loquamur; si minus, apertius. Vale.
LXXXVIII.
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1]
De liberalibus studiis quid sentiam scire desideras: nullum suspicio,
nullum in bonis numero quod ad aes exit. Meritoria artificia sunt,
hactenus utilia si praeparant ingenium, non detinent. Tamdiu enim
istis inmorandum est quamdiu nihil animus agere maius potest;
rudimenta sunt nostra, non opera. [2] Quare liberalia studia dicta
sint vides: quia homine libero digna sunt. Ceterum unum studium vere
liberale est quod liberum facit, hoc est sapientiae, sublime, forte,
magnanimum: cetera pusilla et puerilia sunt. An tu quicquam in istis
esse credis boni quorum professores turpissimos omnium ac
flagitiosissimos cernis? Non discere debemus ista, sed didicisse.
Quidam
illud de liberalibus studiis quaerendum iudicaverunt, an virum bonum
facerent: ne promittunt quidem nec huius rei scientiam adfectant. [3]
Grammatice circa curam sermonis versatur et, si latius evagari vult,
circa historias, iam ut longissime fines suos proferat, circa
carmina. Quid horum ad virtutem viam sternit? Syllabarum enarratio et
verborum diligentia et fabularum memoria et versuum lex ac
modificatio -- quid ex his metum demit, cupiditatem eximit, libidinem
frenat? [4] Ad geometriam transeamus et ad musicen: nihil apud illas
invenies quod vetet timere, vetet cupere. Quae quisquis ignorat, alia
frustra scit.
*
* * utrum doceant isti virtutem an non: si non docent, ne tradunt
quidem; si docent, philosophi sunt. Vis scire quam non ad docendam
virtutem consederint? aspice quam dissimilia inter se omnium studia
sint: atqui similitudo esset idem docentium. [5] Nisi forte tibi
Homerum philosophum fuisse persuadent, cum his ipsis quibus colligunt
negent; nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et
voluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio
recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et
inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria
bonorum genera inducentem, modo Academicum, omnia incerta dicentem.
Apparet nihil horum esse in illo, quia omnia sunt; ista enim inter se
dissident. Demus illis Homerum philosophum fuisse: nempe sapiens
factus est antequam carmina ulla cognosceret; ergo illa discamus quae
Homerum fecere sapientem. [6] Hoc quidem me quaerere, uter
maioraetate fuerit, Homerus an Hesiodus, non magis ad rem pertinet
quam scire, cum minor Hecuba fuerit quam Helena, quare tam male
tulerit aetatem. Quid, inquam, annos Patrocli et Achillis inquirere
ad rem existimas pertinere? [7] Quaeris Ulixes ubi erraverit potius
quam efficias ne nos semper erremus? Non vacat audire utrum inter
Italiam et Siciliam iactatus sit an extra notum nobis orbem (neque
enim potuit in tam angusto error esse tam longus): tempestates nos
animi cotidie iactant et nequitia in omnia Ulixis mala inpellit. Non
deest forma quae sollicitet oculos, non hostis; hinc monstra effera
et humano cruore gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc
naufragia et tot varietates malorum. Hoc me doce, quomodo patriam
amem, quomodo uxorem, quomodo patrem, quomodo ad haec tam honesta vel
naufragus navigem. [8] Quid inquiris an Penelopa inpudica fuerit, an
verba saeculo suo dederit? an Ulixem illum esse quem videbat,
antequam sciret, suspicata sit? Doce me quid sit pudicitia et quantum
in ea bonum, in corpore an in animo posita sit.
[9]
Ad musicum transeo. Doces me quomodo inter se acutae ac graves
consonent, quomodo nervorum disparem reddentium sonum fiat concordia:
fac potius quomodo animus secum meus consonet nec consilia mea
discrepent. Monstras mihi qui sint modi flebiles: monstra potius
quomodo inter adversa non emittam flebilem vocem.
[10]
Metiri me geometres docet latifundia potius quam doceat quomodo
metiar quantum homini satis sit; numerare docet me et avaritiae
commodat digitos potius quam doceat nihil ad rem pertinere istas
conputationes, non esse feliciorem cuius patrimonium tabularios
lassat, immo quam supervacua possideat qui infelicissimus futurus est
si quantum habeat per se conputare cogetur. [11] Quid mihi prodest
scire agellum in partes dividere, si nescio cum fratre dividere? Quid
prodest colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si
quid decempedam effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et
aliquid ex meo abradens? Docet quomodo nihil perdam ex finibus meis:
at ego discere volo quomodo totos hilaris amittam. 'Paterno agro et
avito' inquit 'expellor.' [12] Quid? ante avum tuum quis istum agrum
tenuit? cuius, non dico hominis, sed populi fuerit potes expedire?
Non dominus isto, sed colonus intrasti. Cuius colonus es? si bene
tecum agitur, heredis. Negant iurisconsulti quicquam usu capi
publicum: hoc quod tenes, quod tuum dicis, publicum est et quidem
generis humani. [13] O egregiam artem! scis rotunda metiri, in
quadratum redigis quamcumque acceperis formam, intervalla siderum
dicis, nihil est quod in mensuram tuam non cadat: si artifex es,
metire hominis animum, dic quam magnus sit, dic quam pusillus sit.
Scis quae recta sit linea: quid tibi prodest, si quid in vita rectum
sit ignoras?
[14]
Venio nunc ad illum qui caelestium notitia gloriatur:
frigida
Saturni sese quo stella receptet,
quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes.
quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes.
Hoc
scire quid proderit? ut sollicitus sim cum Saturnus et Mars ex
contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum
vidente Saturno, potius quam hoc discam, ubicumque sunt ista,
propitia esse nec posse mutari? [15] Agit illa continuus ordo fatorum
et inevitabilis cursus; per statas vices remeant et effectus rerum
omnium aut movent aut notant. Sed sive quidquid evenit faciunt, quid
inmutabilis rei notitia proficiet? sive significant, quid refert
providere quod effugere non possis? Scias ista, nescias: fient.
[16]
Si vero solem ad rapidum stellasque sequentes
ordine respicies, numquam te crastina fallet
hora, nec insidiis noctis capiere serenae.
ordine respicies, numquam te crastina fallet
hora, nec insidiis noctis capiere serenae.
Satis
abundeque provisum est ut ab insidiis tutus essem. [17] 'Numquid me
crastina non fallit hora? fallit enim quod nescienti evenit.' Ego
quid futurum sit nescio: quid fieri possit scio. Ex hoc nihil
deprecabor, totum expecto: si quid remittitur, boni consulo. Fallit
me hora si parcit, sed ne sic quidem fallit. Nam quemadmodum scio
omnia accidere posse, sic scio et non utique casura; itaque secunda
expecto, malis paratus sum.
[18]
In illo feras me necesse est non per praescriptum euntem; non enim
adducor ut in numerum liberalium artium pictores recipiam, non magis
quam statuarios aut marmorarios aut ceteros luxuriae ministros. Aeque
luctatores et totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his
studiis liberalibus; aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros
voluptatibus nostris ingenia accommodantes sua. [19] Quid enim, oro
te, liberale habent isti ieiuni vomitores, quorum corpora in sagina,
animi in macie et veterno sunt? An liberale studium istuc esse
iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam exercuerunt
hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, arma tractare? Nihil
liberos suos docebant quod discendum esset iacentibus. Sed nec hae
nec illae docent aluntve virtutem; quid enim prodest equum regere et
cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi?
quid prodest multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia
vinci?
[20]
'Quid ergo? nihil nobis liberalia conferunt studia?' Ad alia multum,
ad virtutem nihil; nam et hae viles ex professo artes quae manu
constant ad instrumenta vitae plurimum conferunt, tamen ad virtutem
non pertinent. 'Quare ergo liberalibus studiis filios erudimus?' Non
quia virtutem dare possunt, sed quia animum ad accipiendam virtutem
praeparant. Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, litteratura,
per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes sed mox
percipiendis locum parat, sic liberales artes non perducunt animum ad
virtutem sed expediunt.
[21]
Quattuor ait esse artium Posidonius genera: sunt vulgares et
sordidae, sunt ludicrae, sunt pueriles, sunt liberales. Vulgares
opificum, quae manu constant et ad instruendam vitam occupatae sunt,
in quibus nulla decoris, nulla honesti simulatio est. [22] Ludicrae
sunt quae ad voluptatem oculorum atque aurium tendunt; his adnumeres
licet machinatores qui pegmata per se surgentia excogitant et
tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato
varietates, aut dehiscentibus quae cohaerebant aut his quae distabant
sua sponte coeuntibus aut his quae eminebant paulatim in se
residentibus. His inperitorum feriuntur oculi, omnia subita quia
causas non novere mirantium. [23] Pueriles sunt et aliquid habentes
liberalibus simile hae artes quas egkuklious Graeci, nostri autem
liberales vocant. Solae autem liberales sunt, immo, ut dicam verius,
liberae, quibus curae virtus est.
[24]
'Quemadmodum' inquit 'est aliqua pars philosophiae naturalis, est
aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium
artium turba locum sibi in philosophia vindicat. Cum ventum est ad
naturales quaestiones, geometriae testimonio statur; ergo eius quam
adiuvat pars est.' [25] Multa adiuvant nos nec ideo partes nostri
sunt; immo si partes essent, non adiuvarent. Cibus adiutorium
corporis nec tamen pars est. Aliquod nobis praestat geometria
ministerium: sic philosophiae necessaria est quomodo ipsi faber, sed
nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae. [26] Praeterea
utraque fines suos habet; sapiens enim causas naturalium et quaerit
et novit, quorum numeros mensurasque geometres persequitur et
supputat. Qua ratione constent caelestia, quae illis sit vis quaeve
natura sapiens scit: cursus et recursus et quasdam obversationes per
quas descendunt et adlevantur ac speciem interdum stantium praebent,
cum caelestibus stare non liceat, colligit mathematicus. [27] Quae
causa in speculo imagines exprimat sciet sapiens: illud tibi
geometres potest dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et
qualis forma speculi quales imagines reddat. Magnum esse solem
philosophus probabit, quantus sit mathematicus, qui usu quodam et
exercitatione procedit. Sed ut procedat, inpetranda illi quaedam
principia sunt; non est autem ars sui iuris cui precarium fundamentum
est. [28] Philosophia nil ab alio petit, totum opus a solo excitat:
mathematice, ut ita dicam, superficiaria est, in alieno aedificat;
accipit prima, quorum beneficio ad ulteriora perveniat. Si per se
iret ad verum, si totius mundi naturam posset conprendere, dicerem
multum conlaturam mentibus nostris, quae tractatu caelestium crescunt
trahuntque aliquid ex alto.
Una
re consummatur animus, scientia bonorum ac malorum inmutabili; nihil
autem ulla ars alia de bonis ac malis quaerit. Singulas lubet
circumire virtutes. [29] Fortitudo contemptrix timendorum est;
terribilia et sub iugum libertatem nostram mittentia despicit,
provocat, frangit: numquid ergo hanc liberalia studia corroborant?
Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, nulla necessitate ad
fallendum cogitur, nullo corrumpitur praemio: 'ure', inquit 'caede,
occide: non prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa
altius condam'. Numquid liberalia studia hos animos facere possunt?
Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias
dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas
venit; scit optimum esse modum cupitorum non quantum velis, sed
quantum debeas sumere. [30] Humanitas vetat superbum esse adversus
socios, vetat amarum; verbis, rebus, adfectibus comem se facilemque
omnibus praestat; nullum alienum malum putat, bonum autem suum ideo
maxime quod alicui bono futurum est amat. Numquid liberalia studia
hos mores praecipiunt? non magis quam simplicitatem, quam modestiam
ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non
magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et
scit homini non esse homine prodige utendum.
[31]
'Cum dicatis' inquit 'sine liberalibus studiis ad virtutem non
perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti?' Quia nec
sine cibo ad virtutem pervenitur, cibus tamen ad virtutem non
pertinet; ligna navi nihil conferunt, quamvis non fiat navis nisi ex
lignis: non est, inquam, cur aliquid putes eius adiutorio fieri sine
quo non potest fieri. [32] Potest quidem etiam illud dici, sine
liberalibus studiis veniri ad sapientiam posse; quamvis enim virtus
discenda sit, tamen non per haec discitur. Quid est autem quare
existimem non futurum sapientem eum qui litteras nescit, cum
sapientia non sit in litteris? Res tradit, non verba, et nescio an
certior memoria sit quae nullum extra se subsidium habet. [33] Magna
et spatiosa res est sapientia; vacuo illi loco opus est; de divinis
humanisque discendum est, de praeteritis de futuris, de caducis de
aeternis, de tempore. De quo uno vide quam multa quaerantur: primum
an per se sit aliquid; deinde an aliquid ante tempus sit sine
tempore; cum mundo coeperit an etiam ante mundum quia fuerit aliquid,
fuerit et tempus. [34] Innumerabiles quaestiones sunt de animo
tantum: unde sit, qualis sit, quando esse incipiat, quamdiu sit,
aliunde alio transeat et domicilia mutet in alias animalium formas
aliasque coniectus, an non amplius quam semel serviat et emissus
vagetur in toto; utrum corpus sit an non sit; quid sit facturus cum
per nos aliquid facere desierit, quomodo libertate sua usurus cum ex
hac effugerit cavea; an obliviscatur priorum et illinc nosse se
incipiat unde corpori abductus in sublime secessit. [35] Quamcumque
partem rerum humanarum divinarumque conprenderis, ingenti copia
quaerendorum ac discendorum fatigaberis. Haec tam multa, tam magna ut
habere possint liberum hospitium, supervacua ex animo tollenda sunt.
Non dabit se in has angustias virtus; laxum spatium res magna
desiderat. Expellantur omnia, totum pectus illi vacet.
[36]
'At enim delectat artium notitia multarum.' Tantum itaque ex illis
retineamus quantum necessarium est. An tu existimas reprendendum qui
supervacua usibus comparat et pretiosarum rerum pompam in domo
explicat, non putas eum qui occupatus est in supervacua litterarum
supellectile? Plus scire velle quam sit satis intemperantiae genus
est. [37] Quid quod ista liberalium artium consectatio molestos,
verbosos, intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes
necessaria quia supervacua didicerunt? Quattuor milia librorum
Didymus grammaticus scripsit: misererer si tam multa supervacua
legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae
matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his
an Sappho publica fuerit, et alia quae erant dediscenda si scires. I
nunc et longam esse vitam nega!
[38]
Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus
recidenda. Magno inpendio temporum, magna alienarum aurium molestia
laudatio haec constat: 'o hominem litteratum!' Simus hoc titulo
rusticiore contenti: 'o virum bonum!' [39] Itane est? annales evolvam
omnium gentium et quis primus carmina scripserit quaeram? quantum
temporis inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non habeam,
conputabo? et Aristarchi notas quibus aliena carmina conpunxit
recognoscam, et aetatem in syllabis conteram? Itane in geometriae
pulvere haerebo? adeo mihi praeceptum illud salutare excidit:
'tempori parce'? Haec sciam? et quid ignorem? [40] Apion grammaticus,
qui sub C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri ab
omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia
consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo quo
bellum Troianum conplexus est. Huius rei argumentum adferebat quod
duas litteras in primo versu posuisset ex industria librorum suorum
numerum continentes. [41] Talia sciat oportet qui multa vult scire.
Non vis cogitare quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum
occupatio publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio
cotidiana, quantum somnus? Metire aetatem tuam: tam multa non capit.
[42] De liberalibus studiis loquor: philosophi quantum habent
supervacui, quantum ab usu recedentis! Ipsi quoque ad syllabarum
distinctiones et coniunctionum ac praepositionum proprietates
descenderunt et invidere grammaticis, invidere geometris; quidquid in
illorum artibus supervacuum erat transtulere in suam. Sic effectum
est ut diligentius loqui scirent quam vivere. [43] Audi quantum mali
faciat nimia subtilitas et quam infesta veritati sit. Protagoras ait
de omni re in utramque partem disputari posse ex aequo et de hac
ipsa, an omnis res in utramque partem disputabilis sit. Nausiphanes
ait ex his quae videntur esse nihil magis esse quam non esse. [44]
Parmenides ait ex his quae videntur nihil esse ~universo~. Zenon
Eleates omnia negotia de negotio deiecit: ait nihil esse. Circa eadem
fere Pyrrhonei versantur et Megarici et Eretrici et Academici, qui
novam induxerunt scientiam, nihil scire. [45] Haec omnia in illum
supervacuum studiorum liberalium gregem coice; illi mihi non
profuturam scientiam tradunt, hi spem omnis scientiae eripiunt.
Satius est supervacua scire quam nihil. Illi non praeferunt lumen per
quod acies derigatur ad verum, hi oculos mihi effodiunt. Si
Protagorae credo, nihil in rerum natura est nisi dubium; si
Nausiphani, hoc unum certum est, nihil esse certi; si Parmenidi,
nihil est praeter unum; si Zenoni, ne unum quidem. [46] Quid ergo nos
sumus? quid ista quae nos circumstant, alunt, sustinent? Tota rerum
natura umbra est aut inanis aut fallax. Non facile dixerim utris
magis irascar, illis qui nos nihil scire voluerunt, an illis qui ne
hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire. Vale.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen