L.
ANNAEI SENECAE
EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM LIBER DECIMUS
EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM LIBER DECIMUS
LXXXI.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1]
Quereris incidisse te in hominem ingratum: si hoc nunc primum, age
aut fortunae aut diligentiae tuae gratias. Sed nihil facere hoc loco
diligentia potest nisi te malignum; nam si hoc periculum vitare
volueris, non dabis beneficia; ita ne apud alium pereant, apud te
peribunt. Non respondeant potius quam non dentur: et post malam
segetem serendum est. Saepe quidquid perierat adsidua infelicis soli
sterilitate unius anni restituit ubertas. [2] Est tanti, ut gratum
invenias, experiri et ingratos. Nemo habet tam certam in beneficiis
manum ut non saepe fallatur: aberrent, ut aliquando haereant. Post
naufragium maria temptantur; feneratorem non fugat a foro coctor.
Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est quidquid
offendit. Te vero benigniorem haec ipsa res faciat; nam cuius rei
eventus incertus est, id ut aliquando procedat saepe temptandum est.
[3]
Sed de isto satis multa in iis libris locuti sumus qui de beneficiis
inscribuntur: illud magis quaerendum videtur, quod non satis, ut
existimo, explicatum est, an is qui profuit nobis, si postea nocuit,
paria fecerit et nos debito solverit. Adice, si vis, et illud: multo
plus postea nocuit quam ante profuerat. [4] Si rectam illam rigidi
iudicis sententiam quaeris, alterum ab altero absolvet et dicet,
'quamvis iniuriae praeponderent, tamen beneficiis donetur quod ex
iniuria superest'. Plus nocuit, sed prius profuit; itaque habeatur et
temporis ratio. [5] Iam illa manifestiora sunt quam ut admoneri
debeas quaerendum esse quam libenter profuerit, quam invitus
nocuerit, quoniam animo et beneficia et iniuriae constant. 'Nolui
beneficium dare; victus sum aut verecundia aut instantis pertinacia
aut spe.' [6] Eo animo quidque debetur quo datur, nec quantum sit sed
a quali profectum voluntate perpenditur. Nunc coniectura tollatur: et
illud beneficium fuit et hoc, quod modum beneficii prioris excessit,
iniuria est. Vir bonus utrosque calculos sic ponit ut se ipse
circumscribat: beneficio adicit, iniuriae demit. Alter ille remissior
iudex, quem esse me malo, iniuriae oblivisci iubebit, officii
meminisse. [7] 'Hoc certe' inquis 'iustitiae convenit, suum cuique
reddere, beneficio gratiam, iniuriae talionem aut certe malam
gratiam.' Verum erit istud cum alius iniuriam fecerit, alius
beneficium dederit; nam si idem est, beneficio vis iniuriae
extinguitur. Nam cui, etiam si merita non antecessissent, oportebat
ignosci, post beneficia laedenti plus quam venia debetur. [8] Non
pono utrique par pretium: pluris aestimo beneficium quam iniuriam.
Non omnes esse grati sciunt: debere beneficium potest etiam inprudens
et rudis et unus e turba, utique dum prope est ab accepto, ignorat
autem quantum pro eo debeat. Uni sapienti notum est quanti res
quaeque taxanda sit. Nam ille de quo loquebar modo stultus, etiam si
bonae voluntatis est, aut minus quam debet aut <alio quam debet>
tempore aut quo non debet loco reddit; id quod referendum est
effundit atque abicit.
[9]
Mira in quibusdam rebus verborum proprietas est, et consuetudo
sermonis antiqui quaedam efficacissimis et officia docentibus notis
signat. Sic certe solemus loqui: 'ille illi gratiam rettulit'.
Referre est ultro quod debeas adferre. Non dicimus 'gratiam
reddidit'; reddunt enim et qui reposcuntur et qui inviti et qui
ubilibet et qui per alium. Non dicimus 'reposuit beneficium' aut
'solvit': nullum nobis placuit quod aeri alieno convenit verbum. [10]
Referre est ad eum a quo acceperis rem ferre. Haec vox significat
voluntariam relationem: qui rettulit, ipse se appellavit. Sapiens
omnia examinabit secum, quantum acceperit, a quo, <quare,>
quando, ubi, quemadmodum. Itaque negamus quemquam scire gratiam
referre nisi sapientem, non magis quam beneficium dare quisquam scit
nisi sapiens -- hic scilicet qui magis dato gaudet quam alius
accepto. [11] Hoc aliquis inter illa numerat quae videmur inopinata
omnibus dicere (paradoxa Graeci vocant) et ait, 'nemo ergo scit
praeter sapientem referre gratiam? ergo nec quod debet creditori suo
reponere quisquam scit alius nec, cum emit aliquam rem, pretium
venditori persolvere?' <Ne> nobis fiat invidia, scito idem
dicere Epicurum. Metrodorus certe ait solum sapientem referre gratiam
scire. [12] Deinde idem admiratur cum dicimus, 'solus sapiens scit
amare, solus sapiens amicus est'. Atqui et amoris et amicitiae pars
est referre gratiam, immo hoc magis vulgare est et in plures cadit
quam vera amicitia. Deinde idem admiratur quod dicimus fidem nisi in
sapiente non esse, tamquam non ipse idem dicat. An tibi videtur fidem
habere qui referre gratiam nescit? [13] Desinant itaque infamare nos
tamquam incredibilia iactantes et sciant apud sapientem esse ipsa
honesta, apud vulgum simulacra rerum honestarum et effigies. Nemo
referre gratiam scit nisi sapiens. Stultus quoque, utcumque scit et
quemadmodum potest, referat; scientia illi potius quam voluntas
desit: velle non discitur. [14] Sapiens omnia inter se comparabit;
maius enim aut minus fit, quamvis idem sit, tempore, loco, causa.
Saepe enim hoc <non> potuere divitiae in domum infusae quod
opportune dati mille denarii. Multum enim interest donaveris an
succurreris, servaverit illum tua liberalitas an instruxerit; saepe
quod datur exiguum est, quod sequitur ex eo magnum. Quantum autem
existimas interesse utrum aliquis quod daret a se [quod praestabat]
sumpserit an beneficium acceperit ut daret?
[15]
Sed ne in eadem quae satis scrutati sumus revolvamur, in hac
comparatione beneficii et iniuriae vir bonus iudicabit quidem quod
erit aequissimum, sed beneficio favebit; in hanc erit partem
proclivior. [16] Plurimum autem momenti persona solet adferre in
rebus eiusmodi: 'dedisti mihi beneficium in servo, iniuriam fecisti
in patre; servasti mihi filium, sed patrem abstulisti'. Alia deinceps
per quae procedit omnis conlatio prosequetur, et si pusillum erit
quod intersit, dissimulabit; etiam si multum fuerit, sed si id donari
salva pietate ac fide poterit, remittet, id est si ad ipsum tota
pertinebit iniuria. [17] Summa rei haec est: facilis erit in
commutando; patietur plus inputari sibi; invitus beneficium per
compensationem iniuriae solvet; in hanc partem inclinabit, huc
verget, ut cupiat debere gratiam, cupiat referre. Errat enim si quis
beneficium accipit libentius quam reddit: quanto hilarior est qui
solvit quam qui mutuatur, tanto debet laetior esse qui se maximo aere
alieno accepti benefici exonerat quam qui cum maxime obligatur. [18]
Nam in hoc quoque falluntur ingrati, quod creditori quidem praeter
sortem extra ordinem numerant, beneficiorum autem usum esse gratuitum
putant: et illa crescunt mora tantoque plus solvendum est quanto
tardius. Ingratus est qui beneficium reddit sine usura; itaque huius
quoque rei habebitur ratio, cum conferentur accepta et expensa.
[19]
Omnia facienda sunt ut quam gratissimi simus. Nostrum enim hoc bonum
est, quemadmodum iustitia non est (ut vulgo creditur) ad alios
pertinens: magna pars eius in se redit. Nemo non, cum alteri prodest,
sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus,
protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem
revertitur (sicut mala exempla recidunt in auctores nec ulla
miseratio contingit iis qui patiuntur iniurias quas posse fieri
faciendo docuerunt), sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est.
Non enim exercentur ad praemium: recte facti fecisse merces est. [20]
Gratus sum non ut alius mihi libentius praestet priori inritatus
exemplo, sed ut rem iucundissimam ac pulcherrimam faciam; gratus sum
non quia expedit, sed quia iuvat. Hoc ut scias ita esse, si gratum
esse non licebit nisi ut videar ingratus, si reddere beneficium non
aliter quam per speciem iniuriae potero, aequissimo animo ad honestum
consilium per mediam infamiam tendam. Nemo mihi videtur pluris
aestimare virtutem, nemo illi magis esse devotus quam qui boni viri
famam perdidit ne conscientiam perderet. [21] Itaque, ut dixi, maiore
tuo quam alterius bono gratus es; illi enim vulgaris et cotidiana res
contigit, recipere quod dederat, tibi magna et ex beatissimo animi
statu profecta, gratum fuisse. Nam si malitia miseros facit, virtus
beatos, gratum autem esse virtus est, rem usitatam reddidisti,
inaestimabilem consecutus es, conscientiam grati, quae nisi in animum
divinum fortunatumque non pervenit.
[In]
Contrarium autem huic adfectum summa infelicitas urget: nemo sibi
gratus est qui alteri non fuit. Hoc me putas dicere, qui ingratus est
miser erit? non differo illum: statim miser est. [22] Itaque ingrati
esse vitemus non aliena causa sed nostra. Minimum ex nequitia
levissimumque ad alios redundat: quod pessimum ex illa est et, ut ita
dicam, spississimum, domi remanet et premit habentem, quemadmodum
Attalus noster dicere solebat, 'malitia ipsa maximam partem veneni
sui bibit'. Illud venenum quod serpentes in alienam perniciem
proferunt, sine sua continent, non est huic simile: hoc habentibus
pessimum est. [23] Torquet se ingratus et macerat; odit quae accepit,
quia redditurus est, et extenuat, iniurias vero dilatat atque auget.
Quid autem eo miserius cui beneficia excidunt, haerent iniuriae? At
contra sapientia exornat omne beneficium ac sibi ipsa commendat et se
adsidua eius commemoratione delectat. [24] Malis una voluptas est et
haec brevis, dum accipiunt beneficia, ex quibus sapienti longum
gaudium manet ac perenne. Non enim illum accipere sed accepisse
delectat, quod inmortale est et adsiduum. Illa contemnit quibus
laesus est, nec obliviscitur per neglegentiam sed volens. [25] Non
vertit omnia in peius nec quaerit cui inputet casum, et peccata
hominum ad fortunam potius refert. Non calumniatur verba nec vultus;
quidquid accidit benigne interpretando levat. Non offensae potius
quam offici meminit; quantum potest in priore ac meliore se memoria
detinet, nec mutat animum adversus bene meritos nisi multum male
facta praecedunt et manifestum etiam coniventi discrimen est; tunc
quoque in hoc dumtaxat, ut talis sit post maiorem iniuriam qualis
ante beneficium. Nam cum beneficio par est iniuria, aliquid in animo
benivolentiae remanet. [26] Quemadmodum reus sententiis paribus
absolvitur et semper quidquid dubium est humanitas inclinat in
melius, sic animus sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt,
desinit quidem debere, sed non desinit velle debere, et hoc facit
quod qui post tabulas novas solvunt.
[27]
Nemo autem esse gratus potest nisi contempsit ista propter quae
vulgus insanit: si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et
effundendus sanguis et suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe
maculanda indignisque obicienda rumoribus. Non parvo sibi constat
homo gratus. [28] Nihil carius aestimamus quam beneficium quamdiu
petimus, nihil vilius cum accepimus. Quaeris quid sit quod oblivionem
nobis acceptorum faciat? cupiditas accipiendorum; cogitamus non quid
inpetratum sed quid petendum sit. Abstrahunt a recto divitiae,
honores, potentia et cetera quae opinione nostra cara sunt, pretio
suo vilia. [29] Nescimus aestimare res, de quibus non cum fama sed
cum rerum natura deliberandum est; nihil habent ista magnificum quo
mentes in se nostras trahant praeter hoc, quod mirari illa
consuevimus. Non enim quia concupiscenda sunt laudantur, sed
concupiscuntur quia laudata sunt, et cum singulorum error publicum
fecerit, singulorum errorem facit publicus. [30] Sed quemadmodum illa
credidimus, sic et hoc eidem populo credamus, nihil esse grato animo
honestius; omnes hoc urbes, omnes etiam ex barbaris regionibus gentes
conclamabunt; in hoc bonis malisque conveniet. [31] Erunt qui
voluptates laudent, erunt qui labores malint; erunt qui dolorem
maximum malum dicant, erunt qui ne malum quidem appellent; divitias
aliquis ad summum bonum admittet, alius illas dicet malo vitae
humanae repertas, nihil esse eo locupletius cui quod donet fortuna
non invenit: in tanta iudiciorum diversitate referendam bene
merentibus gratiam omnes tibi uno, quod aiunt, ore adfirmabunt. In
hoc tam discors turba consentiet, cum interim iniurias pro beneficiis
reddimus, et prima causa est cur quis ingratus sit si satis gratus
esse non potuit. [32] Eo perductus est furor ut periculosissima res
sit beneficia in aliquem magna conferre; nam quia putat turpe non
reddere, non vult esse cui reddat. Tibi habe quod accepisti; non
repeto, non exigo: profuisse tutum sit. Nullum est odium perniciosius
quam e beneficii violati pudore. Vale.
LXXXII.
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1]
Desii iam de te esse sollicitus. 'Quem' inquis 'deorum sponsorem
accepisti?' Eum scilicet qui neminem fallit, animum recti ac boni
amatorem. In tuto pars tui melior est. Potest fortuna tibi iniuriam
facere: quod ad rem magis pertinet, non timeo ne tu facias tibi. I
qua ire coepisti et in isto te vitae habitu compone placide, non
molliter. [2] Male mihi esse malo quam molliter -- <'male'>
nunc sic excipe quemadmodum a populo solet dici: dure, aspere,
laboriose. Audire solemus sic quorundam vitam laudari quibus
invidetur: 'molliter vivit'; hoc dicunt, 'mollis est'. Paulatim enim
effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae in
qua iacet solvitur. Quid ergo? viro non vel obrigescere satius est? *
* * deinde idem delicati timent, [morti] cui vitam suam fecere
similem. Multum interest inter otium et conditivum. [3] 'Quid ergo?'
inquis 'non satius est vel sic iacere quam in istis officiorum
verticibus volutari?' Utraque res detestabilis est, et contractio et
torpor. Puto, aeque qui in odoribus iacet mortuus est quam qui
rapitur unco; otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura.
[4] Quid deinde prodest secessisse? tamquam non trans maria nos
sollicitudinum causae persequantur. Quae latebra est in quam non
intret metus mortis? quae tam emunita et in altum subducta vitae
quies quam non dolor territet? quacumque te abdideris, mala humana
circumstrepent. Multa extra sunt quae circumeunt nos quo aut fallant
aut urgeant, multa intus quae in media solitudine exaestuant. [5]
Philosophia circumdanda est, inexpugnabilis murus, quem fortuna
multis machinis lacessitum non transit. In insuperabili loco stat
animus qui externa deseruit et arce se sua vindicat; infra illum omne
telum cadit. Non habet, ut putamus, fortuna longas manus: neminem
occupat nisi haerentem sibi. [6] Itaque quantum possumus ab illa
resiliamus; quod sola praestabit sui naturaeque cognitio. Sciat quo
iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat,
quid evitet, quae sit illa ratio quae adpetenda ac fugienda
discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saexitia
conpescitur. [7] Haec quidam putant ipsos etiam sine philosophia
repressisse; sed cum securos aliquis casus expertus est, exprimitur
sera confessio; magna verba excidunt cum tortor poposcit manum, cum
mors propius accessit. Possis illi dicere, 'facile provocabas mala
absentia: ecce dolor, quem tolerabilem esse dicebas, ecce mors, quam
contra multa animose locutus es; sonant flagella, gladius micat;
nunc
animis opus, Aenea, nunc pectore firmo'.
[8]
Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba exercueris
sed animum, si contra mortem te praeparaveris, adversus quam non
exhortabitur nec attollet qui cavillationibus tibi persuadere
temptaverit mortem malum non esse. Libet enim, Lucili, virorum
optime, ridere ineptias Graecas, quas nondum, quamvis mirer, excussi.
[9] Zenon noster hac conlectione utitur: 'nullum malum gloriosum est;
mors autem gloriosa est; mors ergo non est malum'. Profecisti!
liberatus sum metu; post hoc non dubitabo porrigere cervicem. Non vis
severius loqui nec morituro risum movere? Non mehercules facile tibi
dixerim utrum ineptior fuerit qui se hac interrogatione iudicavit
mortis metum extinguere, an qui hoc, tamquam ad rem pertineret,
conatus est solvere. [10] Nam et ipse interrogationem contrariam
opposuit ex eo natam quod mortem inter indifferentia ponimus, quae
adiaphora Graeci vocant. 'Nihil' inquit 'indifferens gloriosum est;
mors autem gloriosum est; ergo mors non est indifferens.' Haec
interrogatio vides ubi obrepat: mors non est gloriosa, sed fortiter
mori gloriosum est. Et cum dicis 'indifferens nihil gloriosum est',
concedo tibi ita ut dicam nihil gloriosum esse nisi circa
indifferentia; tamquam indifferentia esse dico (id est nec bona nec
mala) morbum, dolorem, paupertatem, exilium, mortem. [11] Nihil horum
per se gloriosum est, nihil tamen sine his. Laudatur enim non
paupertas, sed ille quem paupertas non summittit nec incurvat;
laudatur non exilium, sed ille [Rutilius] qui fortiore vultu in
exilium iit quam misisset; laudatur non dolor, sed ille quem nihil
coegit dolor; nemo mortem laudat, sed eum cuius mors ante abstulit
animum quam conturbavit. [12] Omnia ista per se non sunt honesta nec
gloriosa, sed quidquid ex illis virtus adiit tractavitque honestum et
gloriosum facit: illa in medio posita sunt. Interest utrum malitia
illis an virtus manum admoverit; mors enim illa quae in Catone
gloriosa est in Bruto statim turpis est et erubescenda. Hic est enim
Brutus qui, cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum
ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem,
'praebebo', inquit 'ita vivam'. Quae dementia est fugere cum retro
ire non possis! 'Praebebo', inquit 'ita vivam'. Paene adiecit 'vel
sub Antonio'. O hominem dignum qui vitae dederetur!
[13]
Sed, ut coeperam dicere, vides ipsam mortem nec malum esse nec bonum:
Cato illa honestissime usus est, turpissime Brutus. Omnis res quod
non habuit decus virtute addita sumit. Cubiculum lucidum dicimus, hoc
idem obscurissimum est nocte; [14] dies illi lucem infundit, nox
eripit: sic istis quae a nobis indifferentia ac media dicuntur,
divitiis, viribus, formae, honoribus, regno, et contra morti, exilio,
malae valetudini, doloribus quaeque alia aut minus aut magis
pertimuimus, aut malitia aut virtus dat boni vel mali nomen. Massa
per se nec calida nec frigida est: in fornacem coniecta concaluit, in
aquam demissa refrixit. Mors honesta est per illud quod honestum est,
id <est> virtus et animus externa contemnens.
[15]
Est et horum, Lucili, quae appellamus media grande discrimen. Non
enim sic mors indifferens est quomodo utrum capillos pares <an
inpares> habeas: mors inter illa est quae mala quidem non sunt,
tamen habent mali speciem: sui amor est et permanendi conservandique
se insita voluntas atque aspernatio dissolutionis, * * * quia videtur
multa nobis bona eripere et nos ex hac cui adsuevimus rerum copia
educere. Illa quoque res morti nos alienat, quod haec iam novimus,
illa ad quae transituri sumus nescimus qualia sint, et horremus
ignota. Naturalis praeterea tenebrarum metus est, in quas adductura
mors creditur. [16] Itaque etiam si indifferens mors est, non tamen
ea est quae facile neglegi possit: magna exercitatione durandus est
animus ut conspectum eius accessumque patiatur. Mors contemni debet
magis quam solet; multa enim de illa credidimus; multorum ingeniis
certatum est ad augendam eius infamiam; descriptus est carcer
infernus et perpetua nocte oppressa regio, in qua
ingens
ianitor Orci
ossa super recubans antro semesa cruento
aeternum latrans exsangues terreat umbras.
ossa super recubans antro semesa cruento
aeternum latrans exsangues terreat umbras.
Etiam
cum persuaseris istas fabulas esse nec quicquam defunctis superesse
quod timeant, subit alius metus: aeque enim timent ne apud inferos
sint quam ne nusquam. [17] His adversantibus quae nobis offundit
longa persuasio, fortiter pati mortem quidni gloriosum sit et inter
maxima opera mentis humanae? Quae numquam ad virtutem exsurget si
mortem malum esse crediderit: exsurget si putabit indifferens esse.
Non recipit rerum natura ut aliquis magno animo accedat ad id quod
malum iudicat: pigre veniet et cunctanter. Non est autem gloriosum
quod ab invito et tergiversante fit; nihil facit virtus quia necesse
est. [18] Adice nunc quod nihil honeste fit nisi cui totus animus
incubuit atque adfuit, cui nulla parte sui repugnavit. Ubi autem ad
malum acceditur aut peiorum metu, aut spe bonorum ad quae pervenire
tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia
facientis: hinc est quod iubeat proposita perficere, illinc quod
retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat; igitur in diversa
distrahitur. Si hoc est, perit gloria; virtus enim concordi animo
decreta peragit, non timet quod facit.
Tu
ne cede malis, sed contra audentior ito
quam tua te fortuna sinet.
quam tua te fortuna sinet.
[19]
Non ibis audentior si mala illa esse credideris. Eximendum hoc e
pectore est; alioqui haesitabit impetum moratura suspicio; trudetur
in id quod invadendum est.
Nostri
quidem videri volunt Zenonis interrogationem
veram
esse, fallacem autem alteram et falsam quae illi opponitur. Ego non
redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii veternosissimi
nodos: totum genus istuc exturbandum iudico quo circumscribi se qui
interrogatur existimat et ad confessionem perductus aliud respondet,
aliud putat. Pro veritate simplicius agendum est, contra metum
fortius. [20] Haec ipsa quae involvuntur ab illis solvere malim et
expandere, ut persuadeam, non ut inponam. In aciem educturus
exercitum pro coniugibus ac liberis mortem obiturum quomodo
exhortabitur? Do tibi Fabios totum rei publicae bellum in unam
transferentes domum. Laconas tibi ostendo in ipsis Thermopylarum
angustiis positos: nec victoriam sperant nec reditum; ille locus
illis sepulchrum futurus est. [21] Quemadmodum exhortaris ut totius
gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et vita potius quam loco
cedant? Dices 'quod malum est gloriosum non est; mors gloriosa est;
mors ergo non malum'? O efficacem contionem! Quis post hanc dubitet
se infestis ingerere mucronibus et stans mori? At ille Leonidas quam
fortiter illos adlocutus est! 'Sic', inquit 'conmilitones, prandete
tamquam apud inferos cenaturi.' Non in ore crevit cibus, non haesit
in faucibus, non elapsus est manibus: alacres et ad prandium illi
promiserunt et ad cenam.
[22]
Quid? dux ille Romanus, qui ad occupandum locum milites missos, cum
per ingentem hostium exercitum ituri essent, sic adlocutus est: 'ire,
conmilitones, illo necesse est unde redire non est necesse'. Vides
quam simplex et imperiosa virtus sit: quem mortalium
circumscriptiones vestrae fortiorem facere, quem erectiorem possunt?
frangunt animum, qui numquam minus contrahendus est et in minuta ac
spinosa cogendus quam cum <ad> aliquid grande conponitur. [23]
Non trecentis, sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet.
Quomodo illos doces malum non esse? quomodo opiniones totius aevi,
quibus protinus infantia inbuitur, evincis? quod auxilium invenis
[quid dicis] inbecillitati humanae? quid dicis quo inflammati in
media pericula inruant? qua oratione hunc timendi consensum, quibus
ingenii viribus obnixam contra te persuasionem humani generis
avertis? verba mihi captiosa componis et interrogatiunculas nectis?
Magnis telis magna portenta feriuntur. [24] Serpentem illam in Africa
saevam et Romanis legionibus bello ipso terribiliorem frustra
sagittis fundisque petierunt: ne Pythio quidem vulnerabilis erat. Cum
ingens magnitudo pro vastitate corporis solida ferrum et quidquid
humanae torserant manus reiceret, molaribus demum fracta saxis est.
Et adversus mortem tu tam minuta iacularis? subula leonem excipis?
Acuta sunt ista quae dicis: nihil est acutius arista; quaedam
inutilia et inefficacia ipsa subtilitas reddit. Vale.
LXXXIII.
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1]
Singulos dies tibi meos et quidem totos indicari iubes:bene de me
iudicas si nihil esse in illis putas quod abscondam. Sic certe
vivendum est tamquam in conspectu vivamus, sic cogitandum tamquam
aliquis in pectus intimum introspicere possit: et potest. Quid enim
prodest ab homine aliquid esse secretum? nihil deo clusum est;
interest animis nostris et cogitationibus medius intervenit -- sic
'intervenit' dico tamquam aliquando discedat. [2] Faciam ergo quod
iubes, et quid agam et quo ordine libenter tibi scribam. Observabo me
protinus et, quod est utilissimum, diem meum recognoscam. Hoc nos
pessimos facit, quod nemo vitam suam respicit; quid facturi simus
cogitamus, et id raro, quid fecerimus non cogitamus; atqui consilium
futuri ex praeterito venit.
[3]
Hodiernus dies solidus est, nemo ex illo quicquam mihi eripuit; totus
inter stratum lectionemque divisus est; minimum exercitationi
corporis datum, et hoc nomine ago gratias senectuti: non magno mihi
constat. Cum me movi, lassus sum; hic autem est exercitationis etiam
fortissimis finis. [4] Progymnastas meos quaeris? unus mihi sufficit
Pharius, puer, ut scis, amabilis, sed mutabitur: iam aliquem
teneriorem quaero. Hic quidem ait nos eandem crisin habere, quia
utrique dentes cadunt. Sed iam vix illum adsequor currentem et intra
paucissimos dies non potero: vide quid exercitatio cotidiana
proficiat. Cito magnum intervallum fit inter duos in diversum euntes:
eodem tempore ille ascendit, ego descendo, nec ignoras quanto ex his
velocius alterum fiat. Mentitus sum; iam enim aetas nostra non
descendit sed cadit. [5] Quomodo tamen hodiernum certamen nobis
cesserit quaeris? quod raro cursoribus evenit, hieran fecimus. Ab hac
fatigatione magis quam exercitatione in frigidam descendi: hoc apud
me vocatur parum calda. Ille tantus psychrolutes, qui kalendis
Ianuariis euripum salutabam, qui anno novo quemadmodum legere,
scribere, dicere aliquid, sic auspicabar in Virginem desilire, primum
ad Tiberim transtuli castra, deinde ad hoc solium quod, cum
fortissimus sum et omnia bona fide fiunt, sol temperat: non multum
mihi ad balneum superest. [6] Panis deinde siccus et sine mensa
prandium, post quod non sunt lavandae manus. Dormio minimum.
Consuetudinem meam nosti: brevissimo somno utor et quasi interiungo;
satis est mihi vigilare desisse; aliquando dormisse me scio,
aliquando suspicor. [7] Ecce circensium obstrepit clamor; subita
aliqua et universa voce feriuntur aures meae, nec cogitationem meam
excutiunt, ne interrumpunt quidem. Fremitum patientissime fero;
multae voces et in unum confusae pro fluctu mihi sunt aut vento
silvam verberante et ceteris sine intellectu sonantibus.
[8]
Quid ergo est nunc cui animum adiecerim? dicam. Superest ex hesterno
mihi cogitatio quid sibi voluerint prudentissimi viri qui rerum
maximarum probationes levissimas et perplexas fecerint, quae ut sint
verae, tamen mendacio similes sunt. [9] Vult nos ab ebrietate
deterrere Zenon, vir maximus, huius sectae fortissimae ac
sanctissimae conditor. Audi ergo quemadmodum colligat virum bonum non
futurum ebrium: 'ebrio secretum sermonem nemo committit, viro autem
bono committit; ergo vir bonus ebrius non erit'. Quemadmodum opposita
interrogatione simili derideatur adtende (satis enim est unam ponere
ex multis): 'dormienti nemo secretum sermonem committit, viro autem
bono committit; vir bonus ergo non dormit'. [10] Quo uno modo potest
Posidonius Zenonis nostri causam agit, sed ne sic quidem, ut
existimo, agi potest. Ait enim 'ebrium' duobus modis dici, altero cum
aliquis vino gravis est et inpos sui, altero si solet ebrius fieri et
huic obnoxius vitio est; hunc a Zenone dici qui soleat fieri ebrius,
non qui sit; huic autem neminem commissurum arcana quae per vinum
eloqui possit. [11] Quod est falsum; prima enim illa interrogatio
conplectitur eum qui est ebrius, non eum qui futurus est. Plurimum
enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum: potest et qui
ebrius est tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus
est saepe extra ebrietatem esse; itaque id intellego quod significari
verbo isto solet, praesertim cum ab homine diligentiam professo
ponatur et verba examinante. Adice nunc quod, si hoc intellexit Zenon
et nos intellegere noluit, ambiguitate verbi quaesiit locum fraudi,
quod faciendum non est ubi veritas quaeritur. [12] Sed sane hoc
senserit: quod sequitur falsum est, ei qui soleat ebrius fieri non
committi sermonem secretum. Cogita enim quam multis militibus non
semper sobriis et imperator et tribunus et centurio tacenda
mandaverint. De illa C. Caesaris caede, illius dico qui superato
Pompeio rem publicam tenuit, tam creditum est Tillio Cimbro quam C.
Cassio. Cassius tota vita aquam bibit, Tillius Cimber et nimius erat
in vino et scordalus. In hanc rem iocatus est ipse: 'ego' inquit
'quemquam feram, qui vinum ferre non possum?'.
[13]
Sibi quisque nunc nominet eos quibus scit et vinum male credi et
sermonem bene; unum tamen exemplum quod occurrit mihi referam, ne
intercidat. Instruenda est enim vita exemplis inlustribus, nec semper
confugiamus ad vetera. [14] L. Piso, urbis custos, ebrius ex quo
semel factus est fuit. Maiorem noctis partem in convivio exigebat;
usque in horam sextam fere dormiebat: hoc eius erat matutinum.
Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime
administravit. Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum
illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens
in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa.
[15] Puto, quia bene illi cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum
fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum vino et
madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat,
oppressus inexcitabili somno tolleretur. Huic tamen Tiberius multa
sua manu scripsit quae committenda ne ministris quidem suis
iudicabat: nullum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum
est.
[16]
Itaque declamationes istas de medio removeamus: 'non est animus in
sua potestate ebrietate devinctus: quemadmodum musto dolia ipsa
rumpuntur et omne quod in imo iacet in summam partem vis caloris
eiectat, sic vino exaestuante quidquid in imo iacet abditum effertur
et prodit in medium. Onerati mero quemadmodum non continent cibum
vino redundante, ita ne secretum quidem; quod suum alienumque est
pariter effundunt.' [17] Sed quamvis hoc soleat accidere, ita et
illud solet, ut cum iis quos sciamus libentius bibere de rebus
necessariis deliberemus; falsum ergo est hoc quod patrocinii loco
ponitur, ei qui soleat ebrius fieri non dari tacitum.
Quanto
satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae
etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui
satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est
hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem
resistit. [18] Nam de illo videbimus, an sapientis animus nimio vino
turbetur et faciat ebriis solita: interim, si hoc colligere vis,
virum bonum non debere ebrium fieri, cur syllogismis agis? Dic quam
turpe sit plus sibi ingerere quam capiat et stomachi sui non nosse
mensuram, quam multa ebrii faciant quibus sobrii erubescant, nihil
aliud esse ebrietatem quam voluntariam insaniam. Extende in plures
dies illum ebrii habitum: numquid de furore dubitabis? nunc quoque
non est minor sed brevior. [19] Refer Alexandri Macedonis exemplum,
qui Clitum carissimum sibi ac fidelissimum inter epulas transfodit et
intellecto facinore mori voluit, certe debuit. Omne vitium ebrietas
et incendit et detegit, obstantem malis conatibus verecundiam
removet; plures enim pudore peccandi quam bona voluntate prohibitis
abstinent. [20] Ubi possedit animum nimia vis vini, quidquid mali
latebat emergit. Non facit ebrietas vitia sed protrahit: tunc
libidinosus ne cubiculum quidem expectat, sed cupiditatibus suis
quantum petierunt sine dilatione permittit; tunc inpudicus morbum
profitetur ac publicat; tunc petulans non linguam, non manum
continet. Crescit insolenti superbia, crudelitas saevo, malignitas
livido; omne vitium laxatur et prodit. [21] Adice illam ignorationem
sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum
errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine
circumagente totam domum, stomachi tormenta cum effervescit merum ac
viscera ipsa distendit. Tunc tamen utcumque tolerabile est, dum illi
vis sua est: quid cum somno vitiatur et quae ebrietas fuit cruditas
facta est? [22] Cogita quas clades ediderit publica ebrietas: haec
acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum
annorum pertinaci bello defensa moenia patefecit, haec
contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec
invictos acie mero domuit. [23] Alexandrum, cuius modo feci
mentionem, tot itinera, tot proelia, tot hiemes per quas victa
temporum locorumque difficultate transierat, tot flumina ex ignoto
cadentia, tot maria tutum dimiserunt: intemperantia bibendi et ille
Herculaneus ac fatalis scyphus condidit. [24] Quae gloria est capere
multum? cum penes te palma fuerit et propinationes tuas strati somno
ac vomitantes recusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum
omnes viceris virtute magnifica et nemo vini tam capax fuerit,
vinceris a dolio. [25] M. Antonium, magnum virum et ingeni nobilis,
quae alia res perdidit et in externos mores ac vitia non Romana
traiecit quam ebrietas nec minor vino Cleopatrae amor? Haec illum res
hostem rei publicae, haec hostibus suis inparem reddidit; haec
crudelem fecit, cum capita principum civitatis cenanti referrentur,
cum inter apparatissimas epulas luxusque regales ora ac manus
proscriptorum recognosceret, cum vino gravis sitiret tamen sanguinem.
Intolerabile erat quod ebrius fiebat cum haec faceret: quanto
intolerabilius quod haec in ipsa ebrietate faciebat! [26] Fere
vinolentiam crudelitas sequitur; vitiatur enim exasperaturque sanitas
mentis. Quemadmodum <morosos> difficilesque faciunt diutini
morbi et ad minimam rabidos offensionem, ita ebrietates continuae
efferant animos; nam cum saepe apud se non sint, consuetudo insaniae
durat et vitia vino concepta etiam sine illo valent.
[27]
Dic ergo quare sapiens non debeat ebrius fieri; deformitatem rei et
inportunitatem ostende rebus, non verbis. Quod facillimum est, proba
istas quae voluptates vocantur, ubi transcenderunt modum, poenas
esse. Nam si illud argumentaberis, sapientem multo vino non inebriari
et retinere rectum tenorem etiam si temulentus sit, licet colligas
nec veneno poto moriturum nec sopore sumpto dormiturum nec elleboro
accepto quidquid in visceribus haerebit eiecturum deiecturumque. Sed
si temptantur pedes, lingua non constat, quid est quare illum
existimes in parte sobrium esse, in parte ebrium? Vale.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen